FRONTINI

STRATEGEMATA

LIBER PRIMUS

Cum ad instruendam rei militaris scientiam unus ex numero studiosorum eius accesserim eique destinato, quantum cura nostra valuit, satisfecisse visus sim, deberi adhuc institutae arbitror operae, ut sollertia ducum facta, quae a Graecis una STRATEGEMATON appellatione comprehensa sunt, expeditis amplectar commentariis. Ita enim consilii quoque et providentiae exemplis succincti duces erunt, unde illis excogitandi generandique similia facultas nutriatur; praeterea continget, ne de eventu trepidet inventionis suae, qui probatis eam experimentis comparabit.

Illud neque ignoro neque infitior, et rerum gestarum scriptores indagine operis sui hanc quoque partem esse complexos et ab auctoribus exemplorum, quidquid insigne aliquo modo fuit, traditum. Sed, ut opinor, occupatis velocitate consuli debet. Longum est enim singula et sparsa per immensum corpus historiarum persequi, et hi, qui notabilia excerpserunt, ipso velut acervo rerum confuderunt legentem. Nostra sedulitas impendet operam, ut, quemadmodum res poscet, ipsum quod exigitur quasi ad interrogatum exhibeat.

Circumspectis enim generibus, praeparavi opportuna exemplorum veluti consilia. Quo magis autem discreta ad rerum varietatem apte collocarentur, in tres libros ea diduximus. In primo erunt exempla, quae competant proelio nondum commisso; in secundo, quae ad proelium et confectam pacationem pertineant; tertius inferendae solvendaeque obsidioni habebit STRATEGEMATA; quibus deinceps generibus suas species attribui.

Huic labori non iniuste veniam paciscar, ne me pro incurioso reprehendat, qui praeteritum aliquod a nobis reppererit exemplum. Quis enim ad percensenda omnia monumenta, quae utraque lingua tradita sunt, sufficiat? at multa et transire mihi ipse permisi. Quod me non sine causa fecisse scient, qui aliorum libros eadem promittentium legerint. Verum facile erit sub quaque specie suggerere. Nam cum hoc opus, sicut cetera, usus potius aliorum quam meae commendationis causa aggressus sim, adiuvari me ab his, qui aliquid illi astruent, non argui credam.

Si qui erunt, quibus volumina haec cordi sint, meminerint STRATEGICON et STRATEGEMATON perquam similem naturam discernere. Namque omnia, quae a duce provide, utiliter, magnifice, constanter fiunt, STRATEGICA habebuntur, si in specie eorum sunt, STRATEGEMATA. Horum propria vis in arte sollertiaque posita proficit tam ubi cavendus quam opprimendus hostis sit. Qua in re cum verborum quoque illustris exstiterit effectus, ut factorum ita dictorum exempla posuimus.

Species eorum, quae instruant ducem in his, quae ante proelium gerenda sunt:
I. De occultandis consiliis.
II. De explorandis consiliis hostium.
III. De constituendo statu belli.
IV. De transducendo exercitu per loca hosti infesta.
V. De evadendo ex locis difficillimis.
VI. De insidiis in itinere factis.
VII. Quemadmodum ea, quibus deficiemur, videantur non deesse aut usus eorum expleatur.
VIII. De distringendis hostibus.
IX. De seditione militum compescenda.
X. Quemadmodum intempestiva postulatio pugnae inhibeatur.
XI. Quemadmodum incitandus sit ad proelium exercitus.
XII. De dissolvendo metu, quem milites ex adversis conceperint ominibus.

DE OCCULTANDIS CONSILIIS
M. Porcius Cato devictas a se Hispaniae civitates existimabat in tempore rebellaturas fiducia murorum. Scripsit itaque singulis, ut diruerent munimenta, minatus bellum, nisi confestim obtemperassent, epistulasque universis civitatibus eodem die reddi iussit: unaquaeque urbium sibi soli credidit imperatum; contumaces conspiratio potuit facere, si omnibus idem denuntiari notum fuisset.

Himilco dux Poenorum, ut in Siciliam inopinatus appelleret classem, non pronuntiavit, quo proficisceretur, sed tabellas, in quibus scriptum erat, quam partem peti vellet, universis gubernatoribus dedit signatas praecepitque, ne quis legeret nisi vi tempestatis a cursu praetoriae navis abductus.

C. Laelius, ad Syphacem profectus legatus, quosdam ex tribunis et centurionibus per speciem servitutis ac ministerii exploratores secum duxit: ex quibus L. Statorium, quem, quia saepius in isdem castris fuerat, quidam ex hostibus videbantur agnoscere, occultandae condicionis eius causa baculo ut servum castigavit.

Tarquinius Superbus pater, principes Gabinorum interficiendos arbitratus, quia hoc nemini volebat commissum, nihil nuntio respondit, qui ad eum a filio erat missus; tantum virga eminentia papaverum capita, cum forte in horto ambularet, decussit. Nuntius sine responso reversus renuntiavit adulescenti Tarquinio, quid agentem patrem vidisset; ille intellexit idem esse eminentibus faciendum.

C. Caesar, quod suspectam habebat Aegyptiorum fidem, per speciem securitatis inspectioni urbis atque operum ac simul licentioribus conviviis deditus, videri voluit captum se gratia locorum ad mores Alexandrinos vitamque deficere[t]: atque inter eam dissimulationem praeparatis subsidiis occupavit Aegyptum.

Ventidius Parthico bello adversus Pacorum regem, non ignarus Pharnaeum quendam, natione Cyrrhestem, ex his qui socii videbantur, omnia quae apud ipsos agerentur nuntiare Parthis, perfidiam barbari ad utilitates suas convertit. Nam quae maxime fieri cupiebat, ea vereri se ne acciderent, quae timebat, ea ut evenirent optare simulabat. Sollicitus itaque, ne Parthi ante transirent Euphraten, quam sibi supervenirent legiones, quas in Cappadocia trans Taurum habebat, studiose cum proditore egit, uti sollemni perfidia Parthis suaderet, per Zeugma traicerent exercitum, qua et brevissimum iter est et <d>emisso alveo Euphrates decurrit: namque si illa venirent, asseverabat se opportunitate collium usurum ad eludendos sagittarios, omnia autem vereri, si se infra <per> patentis campos proiecissent. Inducti hac affirmatione barbari inferiore itinere per circuitum adduxerunt exercitum dumque fusiores ripas et ob hoc operosiores ponte[s] iungunt instrumentaque moliuntur, quadraginta amplius dies impenderunt: quo spatio Ventidius ad contrahendas usus est copias eisque triduo, antequam Parthus adveniret, receptis acie commissa vicit Pacorum et interfecit. Mithridates, circumvallante Pompeio, fugam in proximum diem moliens, huius consilii obscurandi causa latius et usque ad applicitas hosti valles pabulatus, colloquia quoque cum pluribus avertendae suspicionis causa in posterum constituit, ignes etiam frequentiores per tota castra fieri iussit: secunda deinde vigilia praeter ipsa hostium castra agmen eduxit. Imperator Caesar Domitianus Augustus Germanicus, cum Germanos, qui in armis erant, vellet opprimere nec ignoraret maiore bellum molitione inituros, si adventum tanti ducis praesensissent, profectioni[s] suae census obtexuit Galliarum: sub quibus inopinato bello affusus contusa immanium ferocia nationum provinciis consuluit.

Claudius Nero, cum e re publica esset Hasdrubalem copiasque eius, antequam Hannibali fratri iungerentur, excidi idcircoque festinaret se Livio Salinatori collegae suo, cui bellum mandatum fuerat, parum fidenti viribus quae sub ipso erant, adiungere neque tamen discessum suum ab Hannibale, cui oppositus erat, sentiri vellet, decem milia fortissimorum militum elegit praecepitque legatis, quos relinquebat, ut eaedem stationes vigiliaeque agerentur, totidem ignes arderent, eadem facies castrorum servaretur, ne quid Hannibal suspicatus auderet adversus paucitatem relictorum. cum deinde in Umbria occultatis itineribus collegae se iunxisset, vetuit castra ampliari, ne quod signum adventus sui Poeno daret, detractaturo pugnam, si consulum iunctas vires intellexisset. Igitur inscium duplicatis aggressus copiis superavit et velocius omni nuntio rediit ad Hannibalem: ita ex duobus callidissimis ducibus Poenorum eodem consilio alterum celavit, alterum oppressit.

Themistocles exhortans suos ad suscitandos festinanter muros, quos iussu Lacedaemoniorum deiecerant, legatis Lacedaemone missis, qui interpellarent, respondit, venturum se ad diluendam hanc existimationem: et pervenit Lacedaemonem. Ibi simulato morbo aliquantum temporis extraxit; et postquam intellexit suspectam esse tergiversationem suam, contendit falsum ad eos rumorem et rogavit, mitterent aliquos ex principibus, quibus crederent de munitione Athenarum. Suis deinde clam scripsit, ut eos qui venissent retinerent, donec refectis operibus confiteretur Lacedaemoniis, munitas esse Athenas neque aliter principes eorum redire posse, quam <si> ipse remissus foret: quod facile praestiterunt Lacedaemonii, ne unius interitum multorum morte pensarent.

L. Furius, exercitu perducto in locum iniquum, cum constituisset occultare sollicitudinem suam, ne reliqui trepidarent, paulatim se inflectens, tamquam circuitu maiore hostem aggressurus, converso agmine ignarum rei quae agebatur exercitum incolumem reduxit.

Metellus Pius in Hispania interrogatus, quid postera die facturus esset, "tunicam meam, si eloqui posset", inquit, "comburerem." M. Licinius Crassus percunctanti, quo tempore castra moturus esset, respondit: "Vereris, ne tubam non exaudias?"


DE EXPLORANDIS CONSILIIS HOSTIUM
Scipio Africanus, capta occasione mittendae ad Syphacem legationis, cum Laelio servorum habitu tribunos et centuriones electissimos ire iussit, quibus curae esset perspicere regias vires. Hi, quo liberius castrorum positionem scrutarentur, equum de industria dimissum tamquam fugientem persectati maximam partem munimentorum circumierunt: quae cum nuntiassent, incendio confectum bellum est.

Q. Fabius Maximus bello Etrusco, cum adhuc incognitae forent Romanis ducibus sagaciores explorandi viae, fratrem Fabium Caesonem, peritum linguae Etruscae, iussit Tusco habitu penetrare Ciminiam silvam, intemptatam ante militi nostro: quod is adeo prudenter atque industrie fecit, ut transgressus silvam Umbros Camertes, cum animadvertisset non alienos nomini Romano, ad societatem compulerit.

Carthaginienses, cum animadvertissent Alexandri ita magnas opes, ut Africae quoque immineret, unum ex civibus, virum acrem nomine Hamilcarem Rhodinum, iusserunt simulato exsilio ire ad regem omnique studio in amicitiam eius pervenire: qua is potitus consilia eius nota civibus suis faciebat.

Idem Carthaginienses miserunt, qui per speciem legatorum longo tempore Romae morarentur exciperentque consilia nostrorum. M. Cato in Hispania, quia ad hostium consilia alia via pervenire non potuerat, iussit trecentos milites simul impetum facere in stationem hostium raptumque unum ex his in castra perferre incolumem: tortus ille omnia suorum arcana confessus est.

C. Marius consul bello Cimbrico et Teutonico ad excutiendam Gallorum et Ligurum fidem litteras eis misit, quarum pars prior praeceperat, ne interiores, quae praesignatae erant, ante certum tempus aperirentur: easdem postea ante praestitutum diem repetiit et, quia resignatas reppererat, intellexit hostilia agitari.

[Est et aliud explorandi genus, quo ipsi duces nullo extrinsecus adiutorio per se provident, sicut]

Aemilius Paulus consul, bello Etrusco apud oppidum Vetuloniam demissurus exercitum in planitiem, contemplatus procul avium multitudinem citatiore volatu ex silva consurrexisse, intellexit aliquid illic insidiarum latere, quod et turbatae aves et plures simul evolaverant. Praemissis igitur exploratoribus comperit decem milia Boiorum excipiendo ibi Romanorum agmini imminere, eaque alio quam exspectabatur latere missis legionibus circumfudit.

Similiter Tisamenus, Orestis filius, cum audisset iugum ab hostibus natura munitum teneri, praemisit sciscitaturos, quid rei foret; ac referentibus eis non esse verum, quod opinaretur, ingressus iter, ubi vidit ex suspecto iugo magnam vim avium simul evolasse neque omnino residere, arbitratus latere illic agmen hostium: itaque circumducto exercitu elusit insidiatores.

Hasdrubal, frater Hannibalis, iunctum Livii et Neronis exercitum, quamquam hoc illi non duplicatis castris dissimularent, intellexit, quod ab itinere strigosiores notabat equos et coloratiora hominum, ut ex via, corpora.


DE CONSTITUENDO STATU BELLI
Alexander Macedo, cum haberet vehementem exercitum, semper eum statum belli elegit, ut acie confligeret.

C. Caesar bello civili, cum veteranum exercitum haberet, hostium autem tironem esse sciret, acie semper decertare studuit.

Fabius Maximus adversus Hannibalem, successibus proeliorum insolentem, recedere ab ancipiti discrimine et tueri tantummodo Italiam constituit Cunctatorisque nomen et per hoc summi ducis meruit.

Byzantii adversus Philippum omne proeliandi discrimen evitantes, omissa etiam finium tutela, intra munitiones oppidi se receperunt assecutique sunt, ut Philippus obsidionalis morae impatiens recederet.

Hasdrubal, Gisgonis filius, secundo Punico bello in Hispania victum exercitum, cum P. Scipio instaret, per urbes divisit: ita factum est, ut Scipio, ne oppugnatione plurium oppidorum distringeretur, in hiberna suos reduceret.

Themistocles adventante Xerxe, quia neque proelio pedestri neque tutelae finium neque obsidioni credebat sufficere Athenienses, auctor fuit eis liberos et coniuges in Tro<e>zena et in alias amendandi relictoque oppido statum belli ad navale proelium transferendi.

Idem fecit in eadem civitate Pericles adversum Lacedaemonios. Scipio, manente in Italia Hannibale, transmisso in Africam exercitu necessitatem Carthaginiensibus imposuit revocandi Hannibalem: sic a domesticis finibus <in> hostile<s> transtulit bellum.

Athenienses, cum Deceliam castellum ipsorum Lacedaemonii communissent et frequentius vexarentur, classem, quae Peloponensum infestare[n]t, miserunt consecutique sunt, ut exercitus Lacedaemoniorum, qui Deceliae erat, revocaretur.

Imperator Caesar Domitianus Augustus, cum Germani more suo e saltibus et obscuris latebris subinde impugnarent nostros tutumque regressum in profunda silvarum haberent, limitibus per centum viginti milia passuum actis non mutavit tantum statum belli, sed et subiecit dicioni suae hostes, quorum refugia nudaverat.


DE TRANSDUCENDO EXERCITU PER LOCA HOSTI INFESTA
Aemilius Paulus consul, cum in Lucanis iuxta litus angusto itinere exercitum duceret et Tarentini ei classe insidiati agmen eius scorpionibus agressi essent, captivos lateri euntium praetexuit: quorum respectu hostes inhibuere tela.

Agesilaus Lacedaemonius, cum praeda onustus ex Phrygia rediret insequerenturque hostes et ad locorum opportunitatem lacesserent agmen eius, ordinem captivorum ab utroque latere exercitus sui explicuit: quibus dum parcitur ab hoste, spatium transeundi habuerunt Lacedaemonii.

Idem, tenentibus angustias Thebanis, per quas transeundum habebat, flexit iter, quasi Thebas contenderet: exterritis Thebanis digressisque ad tutanda moenia repetitum iter, quo destinaverat, emensus est nullo obsistente. Nicostratus, dux Aetolorum, adversus Epirotas, cum ei aditus in fines eorum angusti fierent, per alterum locum irrupturum se ostendens, omni illa ad prohibendum occurrente Epirotarum multitudine, reliquit suos paucos, qui speciem remanentis exercitus praeberent: ipse cum cetera manu, quo non exspectabatur aditu, intravit.

Autophradates Perses, cum in Pisidiam exercitum duceret et angustias quasdam Pisidae occuparent, simulata vexatione traiciendi instituit reducere: quod cum Pisidae credidissent, ille nocte validissimam manum ad eundem locum occupandum praemisit ac postero die totum traiecit exercitum.

Philippus, Macedonum rex, Graeciam petens, cum Thermopylas occupatas audiret et ad eum legati Aetolorum venissent acturi de pace, retentis eis ipse magnis itineribus ad angustias pertendit securisque custodibus et legatorum reditus exspectantibus inopinatus Thermopylas traiecit.

Iphicrates, dux Atheniensium, adversus Anaxibium Lacedaemonium in Hellesponto circa Abydon, cum transducendum exercitum haberet per loca, quae stationibus hostium tenebantur, alterum autem latus eius transitus abscisi montes premerent, alterum mare allueret, aliquamdiu moratus, cum incidisset frigidior solito dies et ob hoc nemini suspectus, delegit firmissimos quosque, quibus oleo ac mero calefactis praecepit, ipsam oram maris legerent, abruptiora tranarent: atque ita custodes angustiarum inopinatos oppressit a tergo.

Cn. Pompeius, cum flumen transire propter oppositum hostium exercitum non posset, assidue producere et reducere in castra instituit: deinde, in eam dem<um> persuasionem hoste perducto, ne ullam viam ad progressum Romanorum teneret, repente impetu facto transitum rapuit.

Alexander Macedo, prohibente rege Indorum Poro traici exercitum per flumen Hydaspen, adversus aquam assidue procurrere iussit suos: et ubi eo more exercitationis assecutus est, <ne> qui<d> a Poro adversa ripa caveretur, per superiorem partem subitum transmisit exercitum.

Idem, quia Indi fluminis traiectu prohibebatur ab hoste, diversis locis in flumen equites instituit immittere et transitum minari; cumque exspectatione barbaros intentos teneret, insulam paulo remotiorem primum exiguo, deinde maiore praesidio occupavit atque inde in ulteriorem ripam transmisit: ad quam manum opprimendam cum universi se hostes effudissent, ipse libero vado transgressus omnes copias coniunxit.

Xenophon, ulteriorem ripam Armeniis tenentibus, duos iussit quaeri aditus; et cum a <vado> inferiore repulsus esset, transiit ad superius, inde quoque prohibitus hostium occursu repetit vadum inferius, iussa quidem militum parte subsistere, [et] quae, cum Armenii ad inferioris vadi tutelam redissent, per superius transgrederetur: Armenii, credentes decursuros omnes, decepti sunt a remanentibus; hi cum resistente nullo vadum superassent, transeuntium suorum fuere propugnatores.

P. Claudius consul primo bello Punico, cum a Regio Messanam traicere militem nequiret, custodientibus fretum Poenis, sparsit rumorem, quasi bellum iniussu populi inceptum gerere non posset, classemque in Italiam versus se agere simulavit: digressis deinde Poenis, qui profectioni eius habuerant fidem, circumactas naves appulit Siciliae.

Lacedaemoniorum duces, cum Syracusas navigare destinassent et Poenorum dispositam per litus classem timerent, decem Punicas naves, quas captivas habebant, veluti victrices primas iusserunt agi, aut a latere iunctis aut puppe religatis suis: qua specie deceptis Poenis transierunt.

Philippus, cum angustias maris, quae STENA appellantur, transnavigare propter Atheniensium classem, quae opportunitatem loci custodiebat, non posset, scripsit Antipatro Thraciam rebellare, praesidiis quae ibi reliquerat interceptis: sequeretur omnibus omissis. Quae ut epistulae interciperentur ab hoste, curavit: Athenienses, arcana Macedonum excepisse visi, classem abduxerunt; Philippus nullo prohibente angustias freti liberavit.

Idem, quia Cherronessum, quae iuris Atheniensium erat, occupare prohibebatur, tenentibus transitum non Byzantiorum tantum, sed Rhodiorum quoque et Chiorum navibus, conciliavit animos eorum reddendo naves, quas ceperat, quasi sequestres futuros ordinandae pacis inter se atque Byzantios, qui causa belli erant: tractaque per magnum tempus postulatione, cum de industria subinde aliquid in condicionibus retexeret, classem per id tempus praeparavit eaque in angustias freti imparato hoste subitus evasit.

Chabrias Atheniensis, cum adire portum Samiorum obstante navali hostium praesidio non posset, paucas e suis navibus praeter portum missas iussit transire, arbitratus, qui in statione erant, persecuturos: hisque per hoc consilium avocatis, nullo obstante portum cum reliqua adeptus est classe.


DE EVADENDO EX LOCIS DIFFICILLIMIS
Q. Sertorius in Hispania, cum a tergo instante hoste flumen traicere haberet, vallum in ripa eius in modum cavae lunae duxit et oneratum materiis incendit: atque ita exclusis hostibus flumen libere transgressus est.

Similiter Pelopidas Thebanus bello Thessalico transitum quaesivit. Namque castris ampliorem locum supra ripam complexus, vallum cervolis et alio materiae genere constructum incendit: dumque ignibus submoventur hostes, ipse fluvium superavit.

Q. Lutatius Catulus, cum a Cimbris pulsus unam spem salutis haberet, si flumen liberasset, cuius ripam hostes tenebant, in proximo monte copias ostendit, tamquam ibi castra positurus. Ac praecepit suis, ne sarcinas solverent aut onera deponerent ne<ve> quis ab ordinibus signisque discederet; et quo magis persuasionem hostium confirmaret, pauca tabernacula in conspectu erigi iussit ignesque fieri et quosdam vallum struere, quosdam in lignationem, ut conspicerentur, exire: quod Cimbri vere agi existimantes et ipsi castris delegerunt locum dispersique in proximos agros ad comparanda ea, quae mansuris necessaria sunt, occasionem dederunt Catulo non solum flumen traiciendi, sed etiam castra eorum infestandi.

Croesus, cum Halyn vado transire non posset neque navium aut pontis faciendi copiam haberet, fossa superiore parte post castra deducta alveum fluminis a tergo exercitus sui reddidit.

Cn. Pompeius Brundisii, cum excedere[t] Italia et transferre bellum proposuisset, instante a tergo Caesare conscensurus classem quasdam obstruxit vias, alias parietibus intersaepsit, alias intercidit fossis easque sudibus erectis praeclusas operuit cratibus, humo aggesta, quosdam aditus, qui ad portum ferebant, trabibus transmissis et in densum ordinem structis, ingenti mole tutatus. Quibus perpetratis ad speciem retinendae urbis raros pro moenibus sagittarios reliquit, ceteras copias sine tumultu ad naves deduxit: navigantem eum mox sagittarii quoque per itinera nota degressi parvis navigiis consecuti sunt.

C. Duellius consul in portu Syracusano, quem temere intraverat, obiecta ad ingressum catena clausus universos in puppem rettulit milites atque ita resupina navigia magna remigantium vi concitavit: levatae prorae super catenam processerunt. Qua parte superata transgressi rursus milites proras presserunt, in quas versum pondus decursum super catenam dedit navibus.

Lysander Lacedaemonius, cum in portu Atheniensium cum tota classe obsideretur, obrutis hostium navibus ab ea parte, qua faucibus angustissimis influit mare, milites suos clam in litus egredi iussit et subiectis rotis naves ad proximum portum Munychiam traiecit.

Hirtuleius legatus Q. Sertorii, cum in Hispania inter duos montes abruptos longum et angustum iter ingressus paucas duceret cohortes comperissetque ingentem manum hostium adventare, fossam transversam inter montes pressit vallumque materia exstructum incendit atque ita intercluso hoste evasit.

C. Caesar bello civili, cum adversus Afranium copias educeret et recipiendi se sine periculo facultatem non haberet, sicut constiterat, prima et secunda acie <in armis permanente, tertia autem acie> furtim a tergo ad opus applicata, quindecim pedum fossam fecit, intra quam sub occasum solis armati se milites eius receperunt.

Pericles Atheniensis, a Peloponnensiis in eum locum compulsus, qui undique abruptis cinctus duos tantum exitus habebat, ab altera parte fossam ingentis latitudinis duxit velut hostis excludendi causa, ab altera limitem agere coepit, tamquam per eum erupturus. Hi qui obsidebant, cum per fossam, quam ipse fecerat, exercitum Periclis non crederent evasurum, universi a limite obstiterunt: Pericles, pontibus, quos praeparaverat, fossae iniectis, suos, quis non resistebatur, emisit.

Lysimachus, ex his unus in quos opes Alexandri transierunt, cum editum collem castris destinasset, imprudentia autem suorum in inferiorem deductus vereretur ex superiore hostium incursum, triplices fossas intra vallum obiecit; deinde simplicibus fossis circa omnia tentoria ductis tota castra confodit et intersaepto hostium aditu, simul humo quoque et frondibus, quas fossis superiecerat, <fallentibus, eruptione> facta in superiora evasit.

C. Fonteius Crassus in Hispania cum tribus milibus hominum praedatum profectus <locoque iniquo circumventus> ab Hasdrubale, ad primos tantum ordines relato consilio, incipiente nocte, quo tempore minime exspectabatur, per stationes hostium perrupit.

L. Furius, exercitu perducto in locum iniquum, cum constituisset occultare sollicitudinem suam, ne reliqui trepidarent, paulatim inflectit iter, tamquam circuitu maiore hostem aggressurus: converso agmine ignarum rei quae agebatur exercitum incolumem reduxit.

P. Decius tribunus bello Samnitico Cornelio Cosso consuli iniquis locis deprehenso ab hostibus suasit, ut ad occupandum collem, qui erat in propinquo, modicam manum mitteret, seque ducem his qui mittebantur obtulit: avocatus in diversum hostis dimisit consulem, Decium autem cinxit obseditque. Illas quoque angustias noctu eruptione facta cum frustratus esset Decius, incolumis cum militibus consuli accessit.

Idem fecit sub Atilio Calatino consule is, cuius varie traditur nomen: alii Laberium, nonnulli Q. Caedicium, plurimi Calpurnium Flammam vocitatum scripserunt. Is cum demissum in eam vallem videret exercitum, cuius latera omnia<que> superiora hostis insederat, depoposcit et accepit trecentos milites, quos adhortatus, ut virtute sua exercitum servarent, in mediam vallem decucurrit: et ad opprimendos eos undique descendit hostis longoque et aspero proelio retentus occasionem consuli ad extrahendum exercitum dedit.

Q. Minucius consul in Liguria, demisso in angustias exercitu, cum iam omnibus obversaretur Caudinae cladis exemplum, Numidas auxiliares, tam propter ipsorum quam propter equorum deformitatem despiciendos, iussit adequitare faucibus, quae tenebantur. Primo intenti hostes, ne lacesserentur, stationem obiecerunt. De industria Numidae ad augendum sui contemptum labi equis et per ludibrium spectaculo esse affectaverunt. Ad novitatem rei laxatis ordinibus barbari in spectaculum usque resoluti sunt. Quod ubi animadverterunt Numidae, paulatim succedentes additis calcaribus per intermissas hostium stationes eruperunt: quorum deinde cum proximos in[cen]derent agros, necesse Liguribus fuit avocari ad defendenda sua inclusosque Romanos emittere.

L. Sulla, bello sociali apud Aeserniam inter angustias deprehensus ab exercitu hostium, cui Duillius praeerat, colloquio petito de condicionibus pacis agitabat sine effectu: hostem tamen propter indutias neglegentia resolutum animadvertens, nocte profectus relicto bucinatore, qui vigilias ad fidem remanentium divideret et quarta vigilia commissa consequeretur, incolumes suos cum omnibus impedimentis tormentisque in tuta perduxit. Idem adversus Archelaum praefectum Mithridatis in Cappadocia, iniquitate locorum et multitudine hostium pressus, fecit pacis mentionem interpositoque tempore etiam indutiarum et per haec avocata intentione adversari[or]um evasit.

Hasdrubal, frater Hannibalis, cum saltum non posset evadere, faucibus eius obsessis, egit cum Claudio Nerone recepitque dimissum Hispania excessurum. Cavillatus deinde condicionibus dies aliquot extraxit, quibus omnibus non omisit per angustos tramites et ob id neglectos dimittere per partes exercitum: ipse deinde cum reliquis expeditis facile effugit.

Spartacus fossam, qua erat a M. Crasso circumdatus, caesis captivorum pecorumque corporibus noctu replevit et supergressus est.

Idem, in Vesuvio obsessus ea parte, qua mons asperrimus erat ideoque incustoditus, ex vimine silvestri catenas conseruit: quibus demissus non solum evasit, verum etiam ex alio latere Clodium ita terruit, ut aliquot cohortes gladiatoribus quattuor et septuaginta cesserint.

Idem, cum ab L. Varinio proconsule praeclusus esset, palis per modica intervalla fixis ante portam erecta cadavera, adornata veste atque armis, alligavit, ut procul intuentibus stationis species esset, ignibus per tota castra factis: imagine vana deluso hoste copias silentio noctis eduxit.

Brasidas dux Lacedaemoniorum, circa Amphipolim ab Atheniensium multitudine numero impar deprehensus, claudendum se praestitit, ut per longum coronae ambitum extenuaret hostilem frequentiam, quaque rarissimi obstabant, erupit.

Iphicrates in Thracia, cum depresso loco castra posuisset, explorasset autem ab hoste proximum teneri collem, ex quo unus ad opprimendos ipsos descensus erat, nocte paucis intra castra relictis imperavit, multos ignes facerent, eductoque exercitu et disposito circa latera praedictae viae passus est transire barbaros: locorumque iniquitate, in qua ipse fuerat, in illos conversa, parte exercitus terga eorum cecidit, parte castra cepit. Darius, ut falleret Scythas discessu, canes atque asinos in castris reliquit: quos cum latrantes rudentesque hostis audiret, remanere Darium credidit. Eundem errorem obiecturi nostris Ligures per diversa loca buculos laqueis ad arbores alligaverunt, qui diducti frequentiore mugitu speciem remanentium praebebant hostium.

Hanno, ab hostibus clausus, locum eruptioni maxime aptum aggestis levibus materiis incendit: tum hoste ad ceteros exitus custodiendos avocato milites per ipsam flammam eduxit, admonitos ora scutis, crura veste contegere.

Hannibal, ut iniquitatem locorum et inopiam instante Fabio Maximo effugeret, noctu boves, quibus ad cornua fasciculos alligaverat sarmentorum, subiecto igne dimisit; cumque ipso motu adulescente flamma turbaretur pecus, magna discursatione montes, in quos actum erat, collustravit.

Romani, qui ad speculandum concurrerant, primo prodigium opinati sunt; dein cum certa Fabio renuntiassent, ille insidiarum metu suos castris continuit: barbari obsistente nullo profecti sunt.


DE INSIDIIS IN ITINERE FACTIS
Fulvius Nobilior, cum ex Samnio in Lucanos exercitum duceret et cognovisset a perfugis hostes novissimum agmen eius aggressuros, fortissimam legionem primo ire, ultima sequi iussit impedimenta. Ita factum pro occasione amplexi hostes diripere sarcinas coeperunt: Fulvius legionem, de qua supra dictum est, quinque cohortes in dextram viae partem direxit, quinque ad sinistram, atque ita praedationi intentos hostes explicato per utraque latera milite clausit ceciditque.

Idem, hostibus tergum eius in itinere prementibus, flumine interveniente non ita magno, ut transitum prohiberet, moraretur tamen rapididate, alteram legionem in occulto citra flumen collocavit, ut hostes paucitate contempta audacius sequerentur: quod ubi factum est, legio, quae ob hoc disposita erat, ex insidiis hostem aggressa vastavit.

Iphicrates in Thracia[m], cum propter condicionem locorum longum agmen deduceret et nuntiatum esset ei hostes summum id aggressuros, cohortes in utraque latera secedere et consistere iussit, ceteros suffugere et iter maturare; transeunte autem toto agmine lectissimos quosque retinuit et ita passim circa praedam occupatos hostes, iam etiam fatigatos, ipse requietis et ordinatis suis aggressus fudit exuitque praeda.

Boii in silva Litana, quam transiturus erat noster exercitus, succiderunt arbores ita, ut parte exigua sustentatae starent, donec impellerentur; delituerunt deinde ad extremas ipsi ingressoque silvam hoste <per> proximas ulteriores impulerunt: eo modo propagata pariter supra Romanos ruina magnam manum eliserunt.


QUEMADMODUM EA, QUIBUS DEFICI<E>MUR, VIDEANTUR NON DEESSE AUT USUS EORUM EXPLEATUR
L. Caecilius Metellus, quia usu navium, quibus elephantos transportaret, deficiebatur, iunxit dolia constravitque tabulatis ac super ea positos per Siculum fretum transmisit.

Hannibal, cum in praealti fluminis transitum elephantos non posset compellere nec navium aut materiarum, quibus rates construerentur, copiam haberet, iussit ferocissimum elephantum sub aure vulnerari et eum, qui vulnerasset, tranato statim flumine procurrere: elephantus exasperatus ad persequendum doloris sui auctorem tranavit amnem et reliquis idem audendi fecit exemplum.

Carthaginiensium duces instructuri classem, quia sparto deficiebantur, crinibus tonsarum mulierum ad funes efficiendos usi sunt. Idem Massilienses et Rhodii fecerunt.

M. Antonius a Mutina profugus cortices pro scutis militibus suis dedit. Spartaco copiisque eius scuta ex vimine fuerunt, quae coriis tegebantur.

[Non alienus, ut arbitror, hic locus est referendi factum Alexandri Macedonis illud nobile, qui per deserta Africae itinera gravissima siti cum exercitu affectus oblatam sibi a milite in galea aquam spectantibus universis effudit, utilior exemplo temperantiae, quam si communicare potuisset.]


DE DISTRINGENDIS HOSTIBUS
Coriolanus, cum ignominiam damnationis suae bello ulcisceretur, populationem patriciorum agrorum inhibuit, deustis vastatisque plebeiorum, ut discordiam moveret, qua consensus Romanorum distringeret<ur>. Hannibal Fabium, cui neque virtute neque artibus bellandi par erat, ut infamia distringeret, agris eius abstinuit, ceteros populatus. Contra ille, ne suspecta civibus fides esset, magnitudine animi effecit, publicatis possessionibus suis.

Fabius Maximus quinto consul, cum Gallorum et Umbrorum, Etruscorum, Samnitium adversus populum Romanum exercitus coissent, contra quos et ipse trans Appenninum in <Sentin>ate castra communiebat, scripsit Fulvio et Postumio, qui in praesidio urbi erant, copias ad Clusium moverent. quibus assecutis ad sua defendenda Etrusci Umbrique deverterunt: relictos Samnites Gallosque Fabius et collega Decius aggressi vicerunt.

M'. Curius adversus Sabinos, qui ingenti exercitu conscripto relictis finibus suis nostros occupaverant, occultis itineribus manum misit, quae desolatos agros eorum vicosque per diversa incenderunt: Sabini ad arcendam domesticam vastitatem recesserunt; Curio contigit et vacuos infestare hostium fines et exercitum sine proelio avertere sparsumque caedere. T. Didius, paucitate suorum diffidens, cum in adventum earum legionum, quas exspectabat, traheret bellum et occurrere eis hostem comperisset, contione advocata aptari iussit milites ad pugnam ac de industria neglegentius custodiri captivos. Ex quibus pauci, qui profugerant, nuntiaverunt suis pugnam imminere: at illi, ne su<b ex>spectatione proelii diducerent viris, omiserunt occurrere eis, quibus insidiabantur: legiones tutissime nullo excipiente ad Didium pervenerunt.

Bello Punico quaedam civitates, quae a Romanis deficere ad Poenos destinaverant, cum obsides dedissent, quos recipere, antequam desciscerent, studebant, simulaverunt seditionem inter finitimos ortam, quam Romanorum legati dirimere deberent, missosque eos velut contraria pignora retinuerunt nec ante reddiderunt, quam ipsi reciperarent suos.

Legati Romanorum, cum missi essent ad Antiochum regem, qui secum Hannibalem victis iam Carthaginiensibus habebat consiliumque eius adversus Romanos instruebat, crebris cum Hannibale colloquiis effecerunt, ut is regi fieret suspectus, cui gratissimus alioquin et utilis erat propter calliditatem et peritiam bellandi.

Q. Metellus adversus Iugurtham bellum gerens missos ad se legatos eius corrupit, ut sibi proderent regem; cum et alii venissent, idem fecit; eodem consilio usus est et adversus tertios. Sed de captivitate Iugurthae res parum processit: vivum enim tradi sibi volebat. Plurimum tamen consecutus est: nam cum interceptae fuissent epistulae eius ad regios amicos scriptae, in omnis eos rex animadvertit spoliatusque consiliis amicos postea parare non potuit.

C. Caesar, per exceptum quendam aquatorem cum comperisset Afranium Petreiumque castra noctu moturos, ut citra vexationem suorum hostilia impediret consilia, initio statim noctis vasa conclamare milites et praeter adversariorum castra agi mulos cum fremitu et sono iussit; continuere se, quos retentos volebat, arbitrati castra Caesarem movere.

Scipio Africanus ad excipienda auxilia cum commeatibus Hannibali ven<ientia Min>ucium Thermum dimisit, ipse subventurus.

Dionysius, Syracusanorum tyrannus, cum Afri ingenti multitudine traiecturi essent in Siciliam ad eum oppugnandum, castella pluribus locis communiit custodibusque praecepit, ut ea advenienti hosti dederent dimissique Syracusas occulte redirent. Afris necesse fuit capta castella praesidio obtinere: quos Dionysius, redactos ad quam voluerat paucitatem, paene iam par numero aggressus vicit, cum suos contraxisset et adversarios sparsisset.

Agesilaus Lacedaemonius, cum inferret bellum Tissaphernae, Cariam se petere simulavit, quasi aptius locis montuosis adversus hostem equitatu praevalentem pugnaturus. Per hanc consilii ostentationem avocato in Cariam Tissapherne, ipse Lydiam, ubi caput hostium regni erat, irrupit oppressisque, qui illic agebant, pecunia regia potitus est.


DE SEDITIONE MILITUM COMPESCENDA
Aulus Manlius consul, cum comperisset coniurasse milites in hibernis Campaniae, ut iugulatis hospitibus ipsi res invaderent eorum, rumorem sparsit, eodem loco hibernaturos: atque ita <dilato> coniuratorum consilio Campaniam periculo liberavit et ex occasione nocentes puniit.

L. Sulla, cum legiones civium Romanorum perniciosa seditione furerent, consilio restituit sanitatem efferatis. Propere enim annuntiari iussit, hostem adesse, et ad arma vocantium clamorem tolli, signa canere: discussa seditio est universis adversus hostem consentientibus.

Cn. Pompeius, trucidato ab exercitu Mediolani senatu, ne tumultum moveret, si solos evocasset nocentes, mixtos eis, qui extra delictum erant, venire iussit. Ita et noxii minore cum metu, quia non segregati ideoque non ex causa culpae videbantur arcessiri, paruerunt et illi, quibus integra erat conscientia, custodiendis quoque nocentibus attenderunt, ne illorum fuga inquinarentur.

C. Caesar, cum quaedam legiones eius seditionem movissent, adeo ut in perniciem quoque ducis viderentur consurrecturae, dissimulato metu processit ad milites postulantibusque missionem ultro minaci vultu dedit: exauctoratos paenitentia coegit satisfacere imperatori obsequentioresque in reliqua opera se dare.


QUEMADMODUM INTEMPESTIVA POSTULATIO PUGNAE INHIBEATUR
Q. Sertorius, quod experimento didicerat imparem se universo Romanorum exercitui, ut barbaros quoque inconsulte pugnam exposcentes doceret, adductis in conspectum duobus equis, praevalido alteri, alteri admodum exili duos admovit iuvenes similiter affectos, robustum et gracilem. Ac robustiori imperavit equo exili universam caudam abrumpere, gracili autem valentiorem per singulos <pilos> vellere. Cumque gracilis fecisset, quod imperatum erat, validissimus cum infirmis equi cauda sine effectu luctaretur, "naturam", inquit Sertorius, "Romanarum cohortium per hoc vobis exemplum ostendi, milites: insuperabiles sunt universas aggredienti; easdem lacerabit et carpet, qui per partes attemptaverit."

Idem, cum videret suos pugnae signum inconsulte flagitantes crederetque rupturos imperium, nisi congrederentur, permisit turmae equitum ad lacessendos hostes ire laborantique submisit alias et sic recepit omnes tuti<u>sque et sine noxa ostendit, quis exitus flagitatam pugnam mansisset: obsequentissimis inde eis usus est.

Agesilaus Lacedaemonius, cum adversus Thebanos castra super ripam posuisset multoque maiorem hostium manum esse intellegeret et ideo suos arcere a cupiditate decernendi vellet, dixit responso deum se ex collibus pugnare iussum et ita exiguo praesidio ad ripam posito accessit in colles: quod Thebani pro metu interpretati transierunt flumen et, cum facile depulissent praesidium, ceteros insecuti avidius iniquitate locorum a paucioribus victi sunt.

Scorylo, dux Dacorum, cum sciret dissociatum armis civilibus populum Romanum neque tamen sibi temptandum arbitraretur, quia externo bello posset concordia inter cives coalescere, duos canes in conspectu popularium commisit iisque acerrime inter ipsos pugnantibus lupum ostendit, quem protinus canes omissa inter se ira aggressi sunt: quo exemplo prohibuit barbaros ab impetu Romanis profuturo.


QUEMADMODUM INCITANDUS SIT AD PROELIUM EXERCITUS
M. Fabius et Cn. Manlius consules adversus Etruscos propter seditiones detractante proelium exercitu ultro simulaverunt cunctationem, donec milites probris hostium coacti pugnam deposcerent iurarentque se ex ea victores redituros.

Fulvius Nobilior, cum adversus Samnitium numerosum exercitum et successibus tumidum parvis copiis necesse haberet decertare, simulavit unam legionem hostium corruptam a se ad proditionem imperavitque ad eius rei fidem tribunis et primis ordinibus et centurionibus, quantum quisque numeratae pecuniae aut auri argentique haberet, conferret, ut repraesentari merces proditoribus posset; se autem his qui contulissent pollicitus est consummata victoria ampla insuper praemia daturum: quae persuasio Romanis alacritatem attulit et fiduciam, unde etiam praeclara victoria commisso statim bello parata est.

C. Caesar adversus Germanos et Ariovistum pugnaturus confusis suorum animis pro contione dixit, nullius se eo die opera nisi decimae legionis usurum: quo consecutus est, ut decimani tamquam praecipuae fortitudinis testimonio cogerentur et ceteri pudore, ne penes alios gloria virtutis esset. Q. Fabius, quia egregie sciebat et Romanos eius esse libertatis, quae contumelia exasperaretur, et a Poenis nihil iustum aut moderatum exspectabat, misit legatos Carthaginem de condicionibus pacis: quas cum illi iniquitatis et insolentiae plenas re<t>tulissent, exercitus Romanorum ad pugnandum concitatus est.

Agesilaus, Lacedaemoniorum dux, cum prope ab Orchomeno, socia civitate, castra haberet comperissetque plerosque ex militibus pretiosissima rerum deponere intra munimenta, praecepit oppidanis, ne quid ad exercitum suum pertinens reciperetur, quo ardentius dimicaret miles, qui sciret sibi pro omnibus suis pugnandum.

Epaminondas, dux Thebanorum, adversus Lacedaemonios dimicaturus, ut non solum viribus milites sui, verum etiam affectibus adiuvarentur, pronuntiavit in contione destinatum Lacedaemoniis, si victoria poterentur, omnes virilis sexus interficere, uxoribus autem eo rum et liberis in servitutem abductis Thebas diruere: qua denuntiatione concitati primo impetu Thebani Lacedaemonios expugnaverunt.

eot<yc>hidas, dux Lacedaemoniorum, classe pugnaturus eodem die, quo vicerant socii, quamvis ignarus actae rei vulgavit nuntiatam sibi victoriam partium, quo constantiores ad pugnam milites haberet.

Aulus Postumius proelio, quo cum Latinis conflixit, oblata specie duorum in equis iuvenum animos suorum erexit, Pollucem et Castorem adesse dicens, ac sic proelium restituit.

Archidamus Lacedaemonius adversus Arcades bellum gerens arma in castris statuit et circa ea duci equos noctu clam imperavit: quorum vestigia mane, tamquam Castor et Pollux perequitassent, ostendens affuturos eosdem ipsis proeliantibus persuasit.

Pericles, dux Atheniensium, initurus proelium, cum animadvertisset lucum, ex quo utraque acies conspici poterat, densissimae opacitatis, vastum alioquin et Diti patri sacrum, ingentis illic staturae hominem, altissimis coturnis et veste purpurea <et> coma venerabilem, in curru candidorum equorum sublimem constituit, qui dato signo pugnae proveheretur et voce Periclem nomine appellans cohortaretur eum diceretque deos Atheniensibus adesse: quo paene ante coniectum teli hostes terga verterunt.

L. Sulla, quo paratiorem militem ad pugnandum haberet, praedici sibi a diis futura simulavit, postremo etiam in conspectu exercitus, priusquam in aciem descenderet, signum modicae amplitudinis, quod Delphis sustulerat, orabat petebatque, promissam victoriam maturaret.

C. Marius sagam quandam ex Syria habuit, a qua se dimicationum eventus praediscere simulabat.

Q. Sertorius, cum barbaro et rationis indocili milite uteretur, cervam candidam insignis formae per Lusitaniam ducebat et ab ea se, quae agenda aut vitanda essent, praenoscere asseverabat, ut barbari ad omnia tamquam divinitus imperata oboedirent.

[Hoc genere strategematon non tantum ea parte utendum est, qua imperitos existimabimus esse, apud quos his utemur, sed multo magis ea, qua talia erunt, quae excogitabuntur, ut a diis monstrata credantur.]

Alexander Macedo sacrificaturus inscripsit medicamento haruspicis manum, quam ille extis erat suppositurus. Litterae significabant victoriam Alexandro dari: quas cum iecur calidum rapuisset et a rege militi esset ostensum, auxit animum tamquam deo spondente victoriam.

Idem fecit <S>udines haruspex proelium Eumene cum Gallis commissuro.

Epaminondas Thebanus adversus Lacedaemonios, fiduciam suorum religione adiuvandam ratus, arma, quae ornamentis affixa in templis erant, nocte subtraxit persuasitque militibus deos iter suum sequi, ut proeliantibus ipsis adessent.

Agesilaus Lacedaemonius, cum quosdam Persarum cepisset, quorum habitus multum terroris praefert, quotiens veste tegitur, nudatos militibus suis ostendit, ut alba corpora et umbratica contemnerentur.

Gelo, Syracusarum tyrannus, bello adversum Poenos suscepto, cum multos cepisset, infirmissimum quemque praecipue ex auxiliaribus, qui nigerrimi erant, nudatum in conspectum suorum produxit, ut persuaderet contemnendos.

Cyrus, rex Persarum, ut concitaret animos popularium, tota die in excidenda silva quadam eos fatigavit; deinde postridie praestitit eis liberalissimas epulas et interrogavit, utro magis gauderent. Cumque ei praesentia probassent, "atqui per haec", inquit, "ad illa perveniendum est: nam liberi beatique esse, nisi Medos viceritis, non potestis", atque ita eos ad cupiditatem proelii concitavit.

L. Sulla, quia adversus Archelaum praefectum Mithridatis apud Pirea pigrioribus ad proelium militibus utebatur, opere eos fatigando compulit ad poscendum ultro pugnae signum.

Fabius Maximus veritus, ne qua fiducia navium, ad quas refugium erat, minus constanter pugnaret exercitus, incendi eas, priusquam iniret proelium, iussit.


DE DISSOLVENDO METU, QUEM MILITES EX ADVERSIS CONCEPERINT OMINIBUS
Scipio, ex Italia in Africam transportato exercitu, cum egrediens nave prolapsus esset et ob hoc attonitos milites cerneret, id quod trepidationem afferebat, constantia et magnitudine animi in hortationem convertit et "<pl>audite", inquit, "milites, Africam oppressi."

C. Caesar, cum forte conscendens navem lapsus esset, "teneo te, terra mater", inquit: qua interpretatione effecit, ut repetiturus illas a quibus proficiscebatur terras videretur.

T. Sempronius Gracchus consul, acie adversus Picentes directa, cum subitus terrae motus utrasque partis confudisset, exhortatione confirmavit suos et impulit, consternatum superstitione invaderent hostem, adortusque devicit.

Sertorius, cum equitum scuta extrinsecus equorumque pecora cruenta subito prodigio apparuissent, victoriam portendi interpretatus est, quoniam illae partes solerent hostili cruore respergi.

Epaminondas Thebanus contristatis militibus, quod ex hasta eius ornamentum infulae more dependens ventus ablatum in sepulchrum Lacedaemonii cuiusdam depulerat, "nolite", inquit, "milites, trepidare; Lacedaemoniis significatur interitus: sepulchra enim funeribus ornantur."

Idem, cum fax de caelo nocte delapsa eos qui animadverterunt terruisset, "lumen", inquit, "hoc numina ostendunt."

Idem, instante adversus Lacedaemonios pugna, cum sedile in quo resederat succubuisset et id vulgo pro tristi [exciperetur] significatione confusi milites interpretarentur, "immo", inquit, "vetamur sedere."

L. Sulpicius Gallus defectum lunae imminentem, ne pro ostento exciperent milites, praedixit futurum, additis rationibus causisque defectionis.

Agathocles Syracusanus adversus Poenos, simili eiusdem sideris deminutione quia sub diem pugnae ut prodigio milites sui consternati erant, ratione qua id accideret exposita docuit, quidquid illud foret, ad rerum naturam, non ad ipsorum propositum pertinere.

Pericles, cum in castra eius fulmen decidisset terruissetque milites, advocata contione lapidibus in conspectu omnium collisis ignem excussit sedavitque conturbationem, cum docuisset similiter nubium attritu excuti fulmen.

Timotheus Atheniensis adversus Corcyraeos navali proelio decertaturus gubernatori suo, qui proficiscenti iam classi signum receptui coeperat dare, quia ex remigibus quendam sternutantem audierat, "miraris", inquit, "ex tot milibus unum perfrixisse?"

Chabris Atheniensis classe dimicaturus, excusso ante navem ipsius fulmine, exterritis per tale prodigium militibus, "nunc", inquit, "potissimum ineunda pugna est, cum deorum maximus Iuppiter adesse numen suum classi nostrae ostendit."

LIBER SECUNDUS

Dispositis primo libro exemplis instructuris, ut mea fert opinio, ducem in his, quae ante commissum proelium agenda sunt, deinceps reddemus pertinentia ad ea, quae in ipso proelio agi solent, et deinde ea, quae post proelium.

Eorum, quae ad proelium pertinent, species sunt:
I. De tempore ad pugnam eligendo.
II. De loco ad pugnam eligendo.
III. De acie ordinanda.
IV. De acie hostium turbanda.
V. De insidiis.
VI. De emittendo hoste, ne clausus proelium ex desperatione redintegret.
VII. De dissimulandis adversis.
VIII. De restituenda per constantiam acie.

Eorum deinde, quae post proelium agenda sunt, has esse species existimaverim:
IX. Si res prospere cesserit, de consummandis reliquiis belli.
X. Si res durius cesserit, de adversis emendandis.
XI. De dubiorum animis in fide retinendis.
XII. Quae facienda sint pro castris, si satis fiduciae in praesentibus copiis non habemus.
XIII. De effugiendo.


DE TEMPORE AD PUGNAM ELIGENDO
P. Scipio in Hispania, cum comperisset Hasdrubalem Poenorum ducem ieiuno exercitu mane processisse in aciem, continuit in horam septimam suos, quibus praeceperat, ut quiescerent et cibum caperent: cumque hostes inedia, siti, mora sub armis fatigati repetere castra coepissent, subito copias eduxit et commisso proelio vicit.

Metellus Pius in Hispania adversus Hirtuleium, cum ille oriente protinus die instructam aciem vallo eius admovisset, fervidissimo tunc tempore anni intra castra continuit suos in horam diei sextam: atque ita fatigatos aestu facile integris et recentibus suorum viribus vicit.

Idem, iunctis cum Pompeio castris adversus Sertorium in Hispania, cum saepe instruxisset aciem, hoste, qui imparem se duobus credebat, pugnam detrectante, quodam deinde tempore Sertorianos milites animadvertisset magno impetu instinctos, deposcentes pugnam umerosque exserentes et lanceas vibrantes, existimavit ardori cedendum in tempore recepitque exercitum et Pompeio idem faciendi auctor fuit.

Postumius consul in Sicilia, cum castra eius a Punicis trium milium passuum spatio distarent et dictatores Carthaginiensium cotidie ante ipsa munimenta Romanorum dirigerent aciem, exigua manu levibus assidue proeliis pro vallo resistebat. Quam consuetudinem contemnente iam Poeno, reliquis omnibus per quietem intra vallum praeparatis, ex more pristino cum paucis sustentavit incursum adversariorum ac solito diutius detinuit: quibus fatigatis post sextam horam et iam se recipientibus, [et] cum inedia quoque laborarent, per recentes suos hostem, quem praedicta profligaverant incommoda, fugavit.

Iphicrates Atheniensis, quia exploraverat eodem assidue tempore hostes cibum capere, maturius vesci suos iussit et eduxit in aciem egressumque hostem ita detinuit, ut ei neque confligendi neque abeundi daret facultatem. Inclinato deinde iam die reduxit suos et nihilo minus in armis retinuit. Fatigati hostes non statione magis quam inedia statim ad curam corporis et cibum capiendum festinaverunt: Iphicrates rursus eduxit et incompositi hostis aggressus est castra.

Idem, cum adversus Lacedaemonios pluribus diebus castra comminus haberet et utraque pars certis temporibus assidue pabulatum lignatumque procederet, quodam die militum habitu servos lixasque dimisit ad munera, milites retinuit: et cum hostes dispersi essent ad similia munera, expugnavit castra eorum inermesque cum fasciculis passim ad tumultum recurrentes facile aut occidit aut cepit.

Verginius consul in Volscis, cum procurrere hostes effuse ex longinquo vidisset, quiescere suos ac defixa tenere pila iussit: tum anhelantem integris viribus exercitus sui aggressus avertit.

Fabius Maximus non ignarus, Gallos et Samnites primo impetu praevalere, suorum autem infatigabiles spiritus inter moras decertandi etiam incalescere, imperavit militibus, contenti primo congressu sustinere hostem mora fatigarent: quod ubi successit, admoto etiam subsidio suis in prima acie, universis viribus oppressum fudit hostem.

Philippus ad Chaeroniam memor, sibi esse militem longo usu duratum, Atheniensibus acrem quidem, sed inexercitatum et in impetu tantum violentum, ex industria proelium traxit: moxque languentibus iam Atheniensibus concitatius intulit signa et ipsos cecidit.

Lacedaemonii certiores ab exploratoribus facti, Messenios in eam exarsisse rabiem, ut in proelium cum coniugibus ac liberis descenderent, pugnam distulerunt.

C. Caesar bello civili, cum exercitum Afranii et Petrei circumvallatum siti angeret isque ob hoc exasperatus interfectis omnibus impedimentis ad pugnam descendisset, continuit suos, arbitratus alienum dimicationi tempus, quod adversarios ira et desperatio incenderet.

Cn. Pompeius, fugientem Mithridatem cupiens ad proelium compellere, elegit tempus dimicationi nocturnum, ut abeunti se opponeret: atque ita praeparatus subitam hostibus necessitatem decernendi iniecit. Praeterea sic constituit aciem, ut Ponticorum quidem oculos adversa luna praestringeret, suis autem illustrem et conspicuum praeberet hostem. Iugurtham constat, memorem virtutis Romanorum, semper inclinato die committere proelia solitum, ut, si fugarentur sui, opportunam noctem haberent ad delitiscendum.

Lucullus adversus Mithridatem et Tigranem in Armenia maiore apud Tigranocertam, cum ipse non amplius quindecim milia armatorum haberet, hostis autem innumerabilem multitudinem eoque ipso inhabilem, usus hoc eius incommodo nondum ordinatam hostium aciem invasit atque ita protinus dissipavit, ut ipsi quoque reges abiectis insignibus fugerent.

Ti. Nero adversus Pannonios, cum barbari feroces in aciem oriente statim die processissent, continuit suos passusque est hostem nebula et imbribus, qui forte illo die crebri erant, verberari. Ac deinde, ubi fessum stando et pluvia non solum sed et lassitudine deficere animadvertit, signo dato adortus superavit.

C. Caesar in Gallia, quia compererat Ariovisto Germanorum regi institutum et quasi legem esse non pugnandi decrescente luna, tum potissimum acie commissa impeditos religione hostes vicit.

Divus Augustus Vespasianus Iudaeos Saturni die, quo eis nefas est quicquam seriae rei agere, adortus superavit.

Lysander Lacedaemonius adversus Atheniensis apud Aegospotamos instituit certo tempore infestare naves Atheniensium, dein revocare classem. ea re in consuetudinem perducta, cum Athenienses post digressum eius ad contrahendas copias dispergerentur, extendit ex consuetudine classem et recepit: tum hostium maxima parte ex more dilapsa, reliquos adortus occidit et universas naves cepit.


DE LOCO AD PUGNAM ELIGENDO
M'. Curius, quia phalangi regis Pyrrhi explicitae resisti non posse animadvertebat, dedit operam, ut in angustiis confligeret, ubi conferta sibi ipsa esset impedimento.

Cn. Pompeius in Cappadocia elegit castris locum editum: unde adiuvante proclivi impetum militum facile ipso decursu Mithridatem superavit.

C. Caesar adversus Pharnacem Mithridatis filium dimicaturus in colle instruxit aciem; quae res expeditam ei victoriam fecit: nam pila ex edito in subeuntis barbaros emissa protinus eos averterunt.

Lucullus adversus Mithridatem et Tigranem in Armenia maiore apud Tigranocertam dimicaturus, collis proximi planum verticem raptim cum parte copiarum adeptus, in subiectos hostes decucurrit et equitatum eorum a latere invasit: aversumque et eorundem pariter pedites proturbantem insecutus clarissimam victoriam re<t>tulit.

Ventidius adversus Parthos non ante militem eduxit, quam illi quingentis non amplius passibus abessent, atque ita procursione subita adeo se admovit, ut sagittas, quibus ex longinquo usus est, comminus applicitus eluderet: quo consilio, quia quandam etiam fiduciae speciem ostentaverat, celeriter barbaros debellavit.

Hannibal apud Numistronem contra Marcellum pugnaturus cavas et praeruptas vias obiecit a latere: ipsaque loci natura pro munimentis usus clarissimum ducem vicit.

Idem apud Cannas, cum comperisset Volturnum amnem ultra reliquorum naturam fluminum ingentis auras mane proflare, quae arenarum et pulveris vertices agerent, sic direxit aciem, ut tota vis a tergo suis, Romanis in ora et oculos incideret: quibus incommodis mire hosti adversantibus illam memorabilem adeptus est victoriam.

Marius adversus Cimbros ac Teutonos constituta die pugnaturus firmatum cibo militem ante castra collocavit, ut per aliquantum spatii, quo adversarii dirimebantur, exercitus hostium potius labore itineris profligaretur: fatigationi deinde eorum incommodum aliud obiecit, ita ordinata suorum acie, ut adverso sole et vento et pulvere barbarorum occuparetur exercitus.

Cleomenes Lacedaemonius adversus Hippiam Atheniensem, qui equitatu praevalebat, planitiem, in qua dimicaturus erat, arboribus prostratis impediit et inviam fecit equiti.

Hiberi in Africa ingenti hostium multitudine excepti timentesque, ne circumirentur, applicuerunt se flumini, quod altis in ea regione ripis praefluebat: ita a tergo amne defensi et subinde, cum virtute praestarent, incursando in proximos omnem hostium exercitum straverunt.

Xanthippus Lacedaemonius sola loci commutatione fortunam Punici belli convertit. Nam cum a desperantibus iam Carthaginiensibus mercede sollicitatus animadvertisset Afros quidem, qui equitatu et elephantis praestabant, colles sectari, a Romanis autem, quorum robur in pedite erat, campestria teneri, Poenos in plana deduxit: ubi per elephantos dissipatis ordinibus Romanorum sparsos milites per Numidas persecutus eorum exercitum fudit, in illam diem terra marique victorem.

Epaminondas dux Thebanorum adversus Lacedaemonios directurus aciem, pro fronte eius decurrere equitibus iussis, cum ingentem pulverem hostium oculis obiecisset exspectationemque equestris certaminis praetendisset, circumducto pedite ab ea parte, ex qua decursus in a[d]versam hostium aciem ferebat, inopinantium terga adortus cecidit.

Lacedaemonii CCC contra innumerabilem multitudinem Persarum Thermopylas occupaverunt, quarum angustiae non amplius quam parem numerum comminus pugnaturum poterant admittere: eaque ratione, quantum ad congressus facultatem, aequati numero barbarorum, virtute autem praestantes, magnam eorum partem ceciderunt nec superati forent, nisi per proditorem Ephialten Trachinium circumductus hostis a tergo eos oppressisset.

Themistocles, dux Atheniensium, cum videret utilissimum Graeciae adversus multitudinem Xerxis navium in angustiis Salaminis decernere idque persuadere civibus non posset, sollertia effecit, ut a barbaris ad utilitates suas Graeci compellerentur. Simulata namque proditione misit ad Xerxen, qui indicaret populares suos de fuga cogitare difficilioremque ei rem futuram, si singulas civitates obsidione aggrederetur: qua ratione effecit, ut exercitus barbarorum primum inquietaretur, dum tota nocte in statione custodiae est, deinde, ut sui mane integris viribus cum barbaris vigilia marcentibus confligerent, loco ut voluerat arto, in quo Xerxes multitudine, qua praestabat, uti non posset.


DE ACIE ORDINANDA
Cn. Scipio in Hispania adversus Hannonem ad oppidum Indibile, cum animadvertisset Punicam aciem ita directam, ut in dextro cornu Hispani constituerentur, robustus quidem miles, sed qui alienum negotium ageret, in sinistro autem Afri, minus viribus firmi, sed animi constantiores, reducto sinistro latere suorum, dextro cornu, quod validissimis militibus exstruxerat, obliqua acie cum hoste conflixit: deinde fusis fugatisque Afris Hispanos, qui in recessu spectantium more steterant, facile in deditionem compulit.

Philippus, Macedonum rex, adversus Hyllios gerens bellum, ut animadvertit frontem hostium stipatam electis de toto exercitu viris, latera autem infirmiora, fortissimis suorum in dextro cornu collocatis, sinistrum latus hostium invasit turbataque tota acie victoriam profligavit.

Pammenes Thebanus, conspecta Persarum acie, quae robustissimas copias in dextro cornu collocatas habebat, simili ratione et ipse suos ordinavit omnemque equitatum et fortissimum quemque peditum in dextro cornu, infirmissimos autem contra fortissimos hostium posuit praecepitque, ut ad primum impetum eorum fuga sibi consulerent, in silvestria confragosaque loca se reciperent: ita frustrato robore exercitus, ipse optuma parte virium suarum dextro cornu totam circumiit aciem hostium et avertit.

P. Cornelius Scipio, cui postea Africano cognomen fuit, adversus Hasdrubalem Poenorum ducem in Hispania gerens bellum ita per continuos dies ordinatum produxit exercitum, ut media acies fortissimis fundaretur. Sed cum hostes quoque eadem ratione assidue ordinati procederent, Scipio eo die, quo statuerat decernere, commutavit instructionis ordinem et firmissimos [id est legionarios] in cornibus collocavit ac levem armaturam in media acie, sed retractam: ita cornibus, quibus ipse praevalebat, infirmissimas hostium partes lunata acie aggressus facile fudit.

Metellus in Hispania, eo proelio quo Hirtuleium devicit, cum comperisset cohortes eius, quae validissimae vocabantur, in media acie locatas, ipse mediam suorum aciem reduxit, ne ea parte ante cum hoste confligeret, quam cornibus complicatis medios undique circumvenisset.

Artaxerxes adversus Graecos, qui Persida intraverant, cum multitudine superaret, latius quam hostes acie instructa in fronte <peditem>, equitem levemque armaturam in cornibus collocavit: atque ita ex industria lentius procedente media acie copias hostium cinxit ceciditque.

Contra Hannibal ad Cannas reductis cornibus productaque media acie nostros primo impetu protrusit. Idem conserto proelio, paulatim invicem sinuantibus procedentibusque ad praeceptum cornibus, avide insequentem hostem in mediam aciem suam recepit et ex utraque parte compressum cecidit. Veterano et diu edocto usus exercitu: hoc enim genus ordinationis exsequi nisi peritus et ad omne momentum respondens miles vix potest.

Livius Salinator et Claudius Nero, cum Hasdrubal bello Punico secundo decernendi necessitatem evitans in colle confragoso post vineas aciem direxisset, ipsi diductis in latera viribus vacua fronte ex utraque parte circumvenerunt eum atque ita aggressi superarunt.

Hannibal, cum frequentibus proeliis a Claudio Marcello superaretur, novissime sic castra metabatur, ut aut montibus aut paludibus aut simili locorum aliqua opportunitate adiutus aciem eo modo collocaret, ut vincentibus quidem Romanis paene indemnem recipere posset intra munimenta exercitum, cedentibus autem instandi liberum haberet arbitrium.

Xanthippus Lacedaemonius in Africa adversus M. Atilium Regulum levem armaturam in prima acie collocavit, in subsidio autem robur exercitus praecepitque auxiliaribus, ut emissis telis cederent hosti et, cum se intra suorum ordines recepissent, confestim in latera discurrerent et a cornibus rursus erumperent: exceptumque iam hostem a robustioribus et ipsi circumierunt.

Sertorius idem in Hispania adversus Pompeium fecit. Cleandri<d>as Lacedaemonius adversus Lucanos densam instruxit aciem, ut longe minoris exercitus speciem praeberet: securis deinde hostibus in ipso certamine diduxit ordines et a lateribus circumventos eos fudit.

Gastron[ius] Lacedaemonius, cum [in] auxilio Aegyptiis adversus Persas venisset et sciret firmiorem esse Graecum militem magisque a Persis timeri, commutatis armis Graecos in prima posuit acie et, cum illi aequo Marte pugnarent, submisit Aegyptiorum manum: Persae cum Graecis, quos Aegyptios opinabantur, restitissent, superveniente multitudine, quam ut Graecorum expaverant, cesserunt.

Cn. Pompeius in Albania, quia hostes et numero et equitatu praevalebant, iuxta collem in angustiis <subsidere pedites et scutis> protegere galeas, ne fulgore earum conspicui fierent, iussit, equites deinde in aequum procedere ac velut praetendere peditibus, praecepitque eis, ut ad primum impetum hostium refugerent et, simul ad pedites ventum esset, in latera discederent: quod ubi explicitum est, patefacto loco subita peditum consurrexit acies invectosque temere hostes inopinato interfusa proelio cecidit.

M. Antonius adversus Parthos, qui infinita multitudine sagittarum exercitum eius obruebant, subsidere suos et testudinem facere iussit: supra quam transmissis sagittis sine militum noxa exhaustus est hostis.

Hannibal adversus Scipionem in Africa, cum haberet exercitum ex Poenis et auxiliaribus, quorum pars non solum ex diversis gentibus, sed etiam ex Italicis constabat, post elephantos LXXX, qui in prima fronte positi hostium turbarent aciem, auxiliares Gallos et Ligures et Baliares Maurosque posuit, ut neque fugere possent Poenis a tergo stantibus et hostem oppositi, si non infestarent, at certe fatigarent: tum suis et Macedonibus, qui iam fessos Romanos integri exciperent, in secunda acie collocatis, novissimos Italicos constituit, quorum et timebat fidem et segnitiam verebatur, quoniam plerosque eorum ab Italia invitos extraxerat.

Scipio adversus hanc formam robur legionis triplici acie in fronte ordinatum per hastatos et principes et triarios opposuit: nec continuas construxit cohortes, sed manipulis inter se distantibus spatium dedit, per quod elephanti ab hostibus acti facile transmitti sine perturbatione ordinum possent. Ea ipsa intervalla expeditis velitibus implevit, ne interluceret acies, dato his praecepto, ut ad impetum elephantorum vel retro vel in latera concederent. Equitatum deinde in cornua divisit et dextro Romanis equitibus Laelium, sinistro Numidis Masinissam praeposuit: quae tam prudens ordinatio non dubie causa victoriae fuit.

Archelaus adversus L. Sullam in fronte ad perturbandum hostem falcatas quadrigas locavit, in secunda acie phalangem Macedonicam, in tertia Romanorum more armatos auxiliares, mixtis fugitivis Italicae gentis, quorum pervicaciae fidebat; levem armaturam in ultimo statuit; in utroque deinde latere equitatum, cuius amplum numerum habebat, circumeundi hostis causa posuit.

Contra haec Sulla fossas amplae latitudinis utroque latere duxit et capitibus earum castella communiit: qua ratione, ne circuiretur ab hoste et peditum numero et maxime equitatu superante, consecutus est. Triplicem deinde peditum aciem ordinavit relictis intervallis, per <quae> levem armaturam et equitem, quem in novissimo collocaverat, [ut] cum res exegisset, emitteret. Tum postsignanis qui in secunda acie erant imperavit, ut densos numerososque palos firme in terram defigerent, intraque eos appropinquantibus quadrigis antesignanorum aciem recepit: tum demum sublato universorum clamore velites et levem armaturam ingerere tela iussit. Quibus factis quadrigae hostium aut implicitae palis aut exterritae clamore telisque in suos conversae sunt turbaveruntque Macedonum structuram: qua cedente, cum Sulla <in>staret et Archelaus equitem opposuisset, Romani equitem subito emissi averterunt eos consummaveruntque victoriam.

C. Caesar Gallorum falcatas quadrigas eadem ratione palis defixis excepit inhibuitque.

Alexander ad Arbela, cum hostium multitudinem vereretur, virtuti autem suorum fideret, aciem in omnem partem spectantem ordinavit, ut circumventi undique pugnare possent.

Paulus adversus Persen Macedonum regem, cum is phalangem suorum duplicem mediam in partem direxisset eamque levi armatura cinxisset et equitem utroque cornu collocasset, triplicem aciem cuneis instruxit, inter quos velites subinde emisit. Quo genere cum profligari nihil videret, cedere instituit, ut hac simulatione perduceret hostes in confragosa loca, quae ex industria captaverat. Cum sic quoque, suspecta calliditate recedentium, ordinata sequeretur phalanx, equites a sinistro cornu praeter oram phalangis iussit transcurrere citatis equis, tectos, ut obiectis armis ipso impetu praefringerent hostium spicula: quo genere telorum exarmati Macedones solverunt aciem et terga verterunt.

Pyrrhus pro Tarentinis apud Asculum, secundum Homericum versum, quo pessimi in medium recipiuntur, dextro cornu Samnites Epirotasque, sinistro Bruttios atque Lucanos cum Sallentinis, in media acie Tarentinos collocavit, equitatum et elephantos in subsidiis esse iussit. Contra consules, aptissime divisis in cornua equitibus, legiones in prima acie et in subsidiis collocaverunt et his immiscuerunt auxilia. XL milia utrimque fuisse constat: Pyrrhi dimidia pars exercitus amissa, apud Romanos V milia desiderata sunt.

Cn. Pompeius adversus C. Caesarem Palaepharsali triplicem instruxit aciem, quarum singulae denos ordines in latitudinem habuerunt. Legiones secundum virtutem cuiusque firmissimas in cornibus et in medio collocavit, spatia his interposita tironibus supplevit. Dextro latere DC equites propter flumen Enipea, qui et alveo suo et alluvie regionem impedierat, reliquum equitatum in sinistro cornu cum auxiliis omnibus locavit, ut inde Iulianum exercitum circumiret.

Adversus hanc ordinationem C. Caesar et ipse triplici acie dispositis in fronte legionibus sinistrum latus, ne circumiri posset, admovit paludibus. In dextro cornu equitem posuit, cui velocissimos miscuit peditum, ad morem equestris pugnae exercitatos. Sex deinde cohortes in subsidio retinuit ad res subitas et dextro latere conversas in obliquum, unde equitatum hostium exspectabat, collocavit. Nec ulla res eo die plus ad victoriam Caesari contulit: effusum namque Pompei equitatum inopinato excursu averterunt caedendumque tradiderunt.

Imperator Caesar Augustus Germanicus, cum subinde Chatti equestre proelium in silvas refugiendo deducerent, iussit suos equites, simulatque ad impedita ventum esset, equis desilire pedestrique pugna confligere: quo genere consecutus, ne quis iam locus victoriam eius moraretur.

C. Duellius, cum videret graves suas naves mobilitate Punicae classis eludi irritamque virtutem militum fieri, excogitavit manus ferreas: quae ubi hostilem apprenderant navem, superiecto ponte transgrediebatur Romanus et in ipsorum ratibus comminus eos trucidabant.


DE ACIE HOSTIUM TURBANDA
Papirius Cursor filius consul, cum aequo Marte adversus obstinatos Samnites concurreret, ignorantibus suis praecepit Spurio Nautio, ut pauci alares et agasones mulis insidentes ramosque per terram trahentes a colle transverso magno tumultu decurrerent. Quibus prospectis proclamavit victorem adesse collegam, occuparent ipsi praesentis proelii gloriam: quo facto et Romani fiducia concitati pro<ruere et hostes> pulvere perculsi terga verterunt.

Fabius Rutilius Maximus quarto consulatu in Samnio, omni modo frustra conatus aciem hostium perrumpere, novissime hastatos subduxit ordinibus et cum Scipione legato suo circummisit iussitque collem capere, ex quo decurri poterat in hostium terga: quod ubi factum est, Romanis crevit animus et Samnites perterriti fugam molientes caesi sunt.

Minucius Rufus imperator, cum a Scordiscis Dacisque premeretur, quibus impar erat numero, praemisit fratrem et paucos una equites cum aeneatoribus praecepitque, ut, cum vidisset contractum proelium, subitus ex diverso se ostenderet iuberetque concinere aeneatores: <re>sonantibus montium iugis species ingentis multitudinis offusa est hostibus, qua perterriti dedere terga.

Acilius Glabrio consul adversus Antiochi regis aciem, quam is in Achaia pro angustiis Thermopylarum direxerat, iniquitatibus loci non irritus tantum, sed cum iactura quoque repulsus esset, nisi circummissus ab eo Porcius Cato, qui tum, iam consularis, tribunus militum a populo factus in exercitu erat, deiectis iugis Callidromi montis Aetolis, qui praesidio <ea> tenebant, super imminentem castris regiis collem a tergo subitus apparuisset: quo facto perturbatis Antiochi copiis utrimque irrupere Romani et fusis fugatisque castra ceperunt.

C. Sulpicius Peticus consul contra Gallos dimicaturus iussit muliones clam in montes proximos cum mulis abire et indidem conserto iam proelio velut equis insidentes ostentare se pugnantibus: qua re Galli existimantes adventare auxilia Romanis cessere iam paene victores.

Marius circa Aquas Sextias, cum in animo haberet postera die depugnare adversus Teutonos, Marcellum cum parva manu equitum peditumque nocte post terga hostium misit et ad implendam multitudinis speciem agasones lixasque armatos simul ire iussit iumentorumque magnam partem instratorum centunculis, ut per hoc facies equitatus obiceretur, praecepitque, ut, cum animadvertissent committi proelium, ipsi in terga hostium descenderent: qui apparatus tantum terroris intulit, ut asperrimi hostes in fugam versi sint.

Licinius Crassus fugitivorum bello apud Camalatrum educturus militem adversus Castum et Cannicum duces Gallorum XII cohortes cum C. Pomptinio et Q. Marcio Rufo legatis post montem circummisit: quae cum commisso iam proelio a tergo clamore sublato decucurrissent, ita fuderunt hostes, ut ubique fuga, nusquam pugna capesseretur.

M. Marcellus, cum vereretur, ne paucitatem militum eius clamor detegeret, simul lixas calonesque et omnis generis sequellas conclamare iussit atque hostem magni exercitus specie exterruit.

Valerius Laevinus adversus Pyrrhum, occiso quodam gregali tenens gladium cruentum, utrique exercitui persuasit Pyrrhum interemptum: quamobrem hostes destitutos se ducis morte credentes, consternati a mendacio in castra se pavidi receperunt.

Iugurtha in Numidia adversus C. Marium, cum Latinae quoque linguae usum ei conversatio pristina castrorum dedisset, in primam aciem procucurrit et occisum a se C. Marium clare praedicavit atque ita multos nostrorum avertit.

Myronides Atheniensis dubio proelio adversus Thebanos rem gerens repente in dextrum suorum cornu prosiluit et exclamavit sinistro iam se vicisse: qua re et suis alacritate et hostibus iniecto metu vicit.

Croesus praevalido hostium equitatui camelorum gregem opposuit, quorum novitate et odore consternati equi non solum insidentes praecipitaverunt, sed peditum quoque suorum ordines protriverunt vincendosque hosti praebuerunt.

Pyrrhus, Epirotarum rex, pro Tarentinis adversus Romanos eodem modo elephantis ad perturbandam aciem usus est. Poeni quoque adversus Romanos frequenter idem fecerunt. Volscorum castra cum prope <a> virgultis silvaque posita essent, Camillus ea omnia, quae conceptum ignem usque in vallum perferre poterant, incendit et sic adversarios exuit castris.

P. Crassus bello sociali eodem modo prope cum copiis omnibus interceptus est.

Hispani contra Hamilcarem boves vehiculis adiunctos in prima fronte constituerunt vehiculaque tedae et sebi et sulphuris plena, signo pugnae dato, incenderunt: actis deinde in hostem bubus consternatam aciem perruperunt.

Falisci et Tarquinienses, compluribus suorum in habitum sacerdotum subornatis, faces et angues furiali habitu praeferentibus, aciem Romanorum turbaverunt.

Idem Veientes et Fidenates facibus arreptis fecerunt.

Atheas, rex Scytharum, cum adversus ampliorem Triballorum exercitum confligeret, iussit a feminis puerisque et omni imbelli turba greges asinorum ac boum ad postremam hostium aciem admoveri et erectas hastas praeferri; famam deinde diffudit, tamquam auxilia sibi ab ulterioribus Scythis adventarent: qua asseveratione avertit hostem.


DE INSIDIIS
Romulus, per latebras copiarum parte disposita, cum ad Fidenas accessisset, simulata fuga temere hostes insecutos eo perduxit, ubi occultos milites habebat, qui undique adorti effusos et incautos ceciderunt.

Q. Fabius Maximus consul, auxilio Sutrinis missus adversus Etruscos, omnes hostium copias in se convertit; deinde simulato timore in superiora loca velut fugiens recessit effuseque subeuntes aggressus non acie tantum superavit, sed etiam castris exuit.

Sempronius Gracchus adversus Celtiberos metu simulato continuit exercitum; emissa deinde armatura levi, quae hostem lacesseret ac statim pedem referret, evocavit hostes: deinde inordinatos aggressus usque eo cecidit, ut etiam castra caperet.

L. Metellus consul in Sicilia bellum adversus Hasdrubalem gerens, ob ingentem eius exercitum et CXXX elephantos intentior, simulata diffidentia intra Panhormum copias tenuit fossamque ingentis magnitudinis ante se duxit. Conspecto deinde exercitu Hasdrubalis, qui in prima acie elephantos habebat, praecepit hastatis, tela in beluas iacerent protinusque se intra munimenta reciperent. Ea ludificatione rectores elephantorum concitati in ipsam fossam elephantos egerunt: quo ut primum illati sunt, partim magnitudine telorum confecti, partim retro in suos acti totam aciem turbaverunt.

Tunc Metellus, hanc opperiens occasionem, cum toto exercitu erupit et aggressus a latere Poenos cecidit ipsisque [ut] elephantis potitus est. Thamyris, Scytharum regina, Cyrum Persarum ducem aequo Marte certantem simulato metu elicuit ad notas militi suo angustias atque ibi, repente converso agmine, natura loci adiuta devicit.

Aegyptii conflicturi acie in eis campis, quibus iunctae paludes erant, alga eas contexerunt commissoque proelio fugam simulantes in insidias hostes evocaverunt, qui rapidius per ignota invecti loca limo inhaeserunt circumventique sunt.

Viriathus, ex latrone dux Celtiberorum, cedere se Romanis equitibus simulans usque ad locum voraginosum et praealtum eos perduxit et, cum ipse per solidos ac notos sibi transitus evaderet, Romanos ignaros locorum immersosque limo cecidit.

Fulvius imperator Cimbrico bello collatis cum hoste castris equites suos iussit succedere ad munitiones eorum lacessitisque barbaris simulata fuga regredi. Hoc cum per aliquot dies fecisset, avide insequentibus Cimbris, animadvertit castra eorum solita nudari. Itaque per partem exercitus custodita consuetudine ipse cum expeditis post castra hostium consedit occultus effusisque eis ex more repente adortus et desertum proruit vallum et castra cepit.

Cn. Fulvius, cum in finibus nostris exercitus Faliscorum longe nostro maior castra posuisset, per suos milites quaedam procul a castris aedificia succendit, ut Falisci suos id fecisse credentes spe praedae diffunderentur. Alexander Epirotes adversus Illyrios collocata in insidiis manu quosdam ex suis habitu Illyriorum instruxit et iussit vastare suam [id est Epiroticam] regionem. Quod cum Illyrii viderent fieri, ipsi passim praedari coeperunt eo securius, quod praecedentes veluti pro exploratoribus habebant: a quibus ex industria in loca iniqua deducti caesi fugatique sunt.

Leptines quoque Syracusanus adversus Carthaginienses vastari suos agros et incendi villas castellaque quaedam imperavit: Carthaginienses, a suis id fieri rati, et ipsi tamquam in adiutorium exierunt exceptique ab insidiatoribus fusi sunt.

Maharbal, missus a Carthaginiensibus adversus Afros rebellantes, cum sciret gentem avidam esse vini, magnum eius modum mandragora permiscuit, cuius inter venenum ac soporem media vis est. Tum proelio levi commisso ex industria cessit. Nocte deinde intempesta relictis intra castra quibusdam sarcinis et omni vino infecto fugam simulavit: cumque barbari occupatis castris in gaudium effusi avide medicatum merum hausissent et in modum defunctorum strati iacerent, reversus aut cepit eos aut trucidavit.

Hannibal, cum sciret sua et Romanorum castra in eis locis esse, quae lignis deficiebantur, ex industria in regione deserta plurimos armentorum greges intra vallum reliquit, qua velut praeda Romani potiti in summis lignationis angustiis insalubribus se cibis oneraverunt: Hannibal, reducto nocte exercitu, securos eos et semicruda graves carne maiorem in modum vexavit.

Ti. Gracchus in Hispania, certior factus hostem inopem commercio laborare, instructissima castra omnibus esculentis deseruit: quae adeptum hostem et repertis intemperanter repletum gravemque reducto exercitu subito oppressit.

<C>hi<i>, qui adversus Erythraeos bellum gerebant, speculatorem eorum in loco edito deprehensum occiderunt et vestem eius suo militi dederunt, qui ex eodem iugo Erythraeos signo dato in insidias evocavit.

Arabes, cum esset nota consuetudo eorum, qua de adventu hostium interdiu fumo, nocte igne significare instituerant, ut sine intermissione ea fierent, praeceperunt, adventantibus autem adversariis intermitterentur: qui cum cessantibus luminibus existimarent ignorari adventum suum, avidius ingressi oppressique sunt.

Alexander Macedo, cum hostis in saltu editiore castra communisset, subducta parte copiarum praecepit his, quos relinquebat, ut ex more ignes <ex>citarent speciemque praeberent totius exercitus: ipse per avias regiones circumducta manu hostem superiore aggressus loco depulit.

Memnon Rhodius [rex], cum equitatu praevaleret et hostem in collibus se continentem in campos vellet deducere, quosdam ex militibus suis sub specie perfugarum misit in hostium castra, qui affirmarent exercitum Memnonis tam perniciosa seditione furere, ut subinde aliqua pars eius dilaberetur. Huic affirmationi ut fidem faceret, passim in conspectu hostium iussit parva castella muniri, velut in ea se recepturi essent qui dissidebant. Hac persuasione sollicitati, qui in montibus se continuerant, in plana descenderunt et, dum castella temptant, ab equitatu circumventi sunt.

Harrybas, rex Molossorum, bello petitus a Bardyli Illyrio, maiorem aliquanto exercitum habente, amolitus imbelles suorum in vicinam regionem Aetoliae famam sparsit, tamquam urbes ac res suas Aetolis concederet: ipse cum his, qui arma ferre poterant, insidias in montibus et locis confragosis distribuit. Illyrii timentes, ne quae Molossorum erant ab Aetolis occuparentur, velut ad praedam festinantes neglectis ordinibus accelerare coeperunt: quos dissipatos, nihil tale exspectantes, Harrybas ex insidiis fudit fugavitque.

T. Labienus C. Caesaris legatus adversus Gallos ante adventum Germanorum, quos auxilio his venturos sciebat, confligere cupiens diffidentiam simulavit positisque in diversa ripa castris profectionem edixit in posterum diem. Galli, credentes eum fugere, flumen, quod medium erat, instituerunt transmittere: Labienus circumacto exercitu inter ipsas superandi amnis difficultates eos cecidit.

Hannibal, cum explorasset neglegenter castra Fulvi, Romani ducis, munita, ipsum praeterea multa temere audere, prima luce, cum densiores nebulae praestarent obscuritatem, paucos equites munitionum nostrarum vigilibus ostendit: quo Fulvius repente movit exercitum. Hannibal per a[d]versam partem castra eius occupavit et illa in tergum Romanorum effusus octo milia fortissimorum militum cum ipso duce trucidavit.

Idem Hannibal, cum inter Fabium dictatorem et Minucium magistrum equitum divisus esset exercitus et Fabius occasionibus immineret, Minucius pugnandi cupiditate flagraret, castra in campo, qui medius inter hostes erat, posuit et, cum partem peditum in confragosis rupibus celasset, ipse ad evocandum hostem misit, qui proximum tumulum occuparent: ad quos opprimendos cum eduxisset copias Minucius, insidiatores ab Hannibale dispositi subito consurrexerunt et delessent Minuci exercitum, nisi Fabius periclitantibus subvenisset.

Idem Hannibal, cum ad Trebiam in conspectu haberet Semproni Longi consulis castra, medio amne interfluente, saevissima hieme Magonem et electos in insidiis posuit. Deinde Numidas equites ad eliciendam Semproni credulitatem adequitare vallo eius iussit, quibus praeceperat, ut ad primum nostrorum incursum per nota refugerent vada. Hos consul et adortus temere et secutus ieiunum exercitum in maximo frigore transitu fluminis rigefecit: mox torpore et inedia affectis Hannibal suum militem opposuit, quem ad id ignibus oleoque et cibo foverat; nec defuit partibus Mago, quin terga hostium in hoc ordinatus caederet.

Idem ad Trasumennum, cum arta quaedam via in<ter lacum et> radices montis in campos patentes duceret, simulata fuga per angustias ad patentia evasit ibique castra posuit ac nocte dispositis militibus et per collem, qui imminebat, et in lateribus angustiarum prima luce, nebula quoque adiutus, aciem direxit: Flaminius velut fugientem insequens, cum angustias esset ingressus, non ante providit insidias, quam simul a fronte, lateribus, tergo circumfusus ad internicionem cum exercitu caederetur.

Idem Hannibal adversus Iunium dictatorem nocte intempesta DC equitibus imperavit, ut in plures turmas segregati per vices sine intermissione circa castra hostium se ostentarent: ita tota nocte Romanis in vallo statione ac pluvia, quae forte continua fuerat, inquietatis confectisque, cum receptui signum man<e> Iunius dedisset, Hannibal suos requietos eduxit et castra eius invasit.

Epaminondas Thebanus in eundem modum, cum Lacedaemonii a<d> <Is>thmon vallo ducto Peloponeson tuerentur, paucorum opera levis armaturae tota nocte inquietavit hostem. Ac deinde prima luce <re>vocatis suis, cum Lacedaemonii se recepissent, subito universum exercitum, quem quietum habuerat, admovit et per ipsa munimenta destituta propugnatoribus irrupit.

Hannibal directa acie ad Cannas DC equites Numidas transfugere iussit, qui ad fidem faciendam gladios et scuta nostris tradiderunt et in ultimum agmen recepti, ubi primum concurri coepit, strictis minoribus quos occultaverant gladiis, scutis iacentium assumptis, Romanorum aciem ceciderunt.

Iapydes P. Licinio proconsuli pag<an>os quoque sub specie deditionis obtulerunt, qui recepti et in postrema acie collocati terga Romanorum ceciderunt.

Scipio Africanus, cum adversa haberet bina hostium castra, Syphacis et Carthaginiensium, statuit Syphacis, ubi multa incendii alimenta erant, aggredi nocte ignemque inicere, ut ea re Numidas quidem ex suis castris trepidantes caederet, Poenos autem, quos certum erat ad succurrendum sociis procursuros, insidiis dispositis exciperet. Utrumque ex sententia cessit: tamquam ad fortuitum incendium sine armis procurrentis adortus cecidit.

Mithridates, a Lucullo virtute frequenter superatus, insidiis eum appetiit, Adathante quodam eminente viribus subornato, ut transfugeret et fide parta hosti facinus perpetraret: quod is strenue quidem, sed sine eventu conatus est. Receptus enim a Lucullo in gregem equitum non sine tacita custodia habitus est, quia nec credi subito transfugae nec inhiberi reliquos oportebat. Cum deinde frequentibus excursionibus promptam et enixam operam exhiberet, fide acquisita tempus elegit, quo missa principia quietem omnibus castrensibus dabant praetoriumque secretius praestabant. Casus adiuvit Lucullum. Nam qui ad vigilantem usque admitteretur, fatigatum nocturnis cogitationibus illo tempore quiescentem invenit. Cum deinde, tamquam nuntiaturus subitum aliquid ac necessarium, intrare vellet et pertinaciter a servis valetudini domini consulentibus excluderetur, veritus, ne suspectus esset, equis quos ante portam paratos habebat ad Mithridatem refugit irritus.

Sertorius in Hispania, cum apud Lauronem oppidum vicina castra Pompei castris haberet et duae tantummodo regiones essent, ex quibus pabulum peti posset, una in propinquo, altera longius sita, eam quae in propinquo erat subinde a levi armatura infestari, ulteriorem autem vetuit ab ullo armato adiri, donec persuasit adversariis, tutiorem esse quae erat remotior. Quam cum petissent Pompeiani, Octavium Graecinium cum decem cohortibus in morem Romanorum armatis et decem Hispanorum levis armaturae et Tarquitium Priscum cum duobus milibus equitum ire iubet ad insidias tendendas pabulatoribus. Illi strenue imperata faciunt. Explorata enim locorum natura, in vicina silva nocte praedictas copias abscondunt ita, ut in prima parte leves Hispanos, aptissimos ad furta bellorum, ponerent, paulo interius scutatos, in remotissimo equites, ne fremitu eorum cogitata proderentur: quiescere omnes silentio servato in horam tertiam diei iubent. Cum deinde Pompeiani securi oneratique pabulo de reditu cogitarent et hi quoque, qui in statione fuerant, quiete invitati ad pabulum colligendum dilaberentur, emissi primum Hispani velocitate gentili in palantes effunduntur et convulnerant confunduntque nihil tale exspectantes. Prius deinde quam resisti his inciperet, scutati erumpunt e saltu et redeuntes in ordinem consternant avertuntque: fugientibus equites immissi toto eos spatio, quo rediebatur in castra, persecuti caedunt. Curatum quoque, ne quis effugeret: nam reliqui CCL equites praemissi facile per compendia itinerum effusis habenis, antequam ad castra Pompei perveniretur, conversi occurrerunt eis, qui primi fugerant. Ad cuius rei sensum Pompeio emittente legionem cum D. Laelio in praesidium suorum, subducti in dextrum latus velut cesserunt equites, deinde circumita legione hanc quoque a tergo infestaverunt, cum iam et a fronte qui pabulatores persecuti erant incursarent: sic legio quoque inter duas acies hostium cum legato suo elisa est. Ad cuius praesidium Pompeio totum educente exercitum, Sertorius quoque e collibus suos instructos ostendit effecitque, ne Pompeius expediret: ita praeter duplex damnum, eadem sollertia illatum, spectatorem quoque eum cladis suorum continuit. Hoc primum proelium inter Sertorium et Pompeium fuit: X milia hominum de Pompei exercitu amissa et omnia impedimenta Livius auctor est.

Pompeius in Hispania, dispositis ante qui ex occulto aggrederentur, simulato metu deduxit instantem hostem in loca insessa: deinde, ubi res poposcit, conversus et in fronte et utrisque lateribus ad internicionem cecidit, capto etiam duce eorum Perperna.

Idem adversus Mithridatem in Armenia, numero et genere equitum praevalentem, tria milia levis armaturae et D equites nocte in valle sub virgultis, quae inter bina castra erant, disposuit, prima deinde luce in stationem hostium emisit equites ita formatos, ut, cum universus cum exercitu hostium equitatus proelium inisset, servatis ordinibus paulatim cederent, donec spatium darent consurgendi a tergo ob hoc dispositis. Quod postquam ex sententia contigit, conversis qui terga dedisse videbantur, medium hostem trepidantem cecidit, ipsos etiam equos pedite comminus accedente confodit: eoque proelio fiduciam regi, quam in equestribus copiis habebat, detraxit.

Crassus bello fugitivorum apud Cantennam bina castra comminus cum hostium castris vallavit. Nocte deinde commotis copiis, manente praetorio in maioribus castris, ut fallerentur hostes, ipse omnes copias eduxit et in radicibus praedicti montis constituit; divisoque equitatu praecepit L. Quintio, partem Spartaco obiceret pugnaque eum frustraretur, parte alia Gallos Germanosque ex factione Casti et Cannici eliceret ad pugnam et fuga simulata deduceret, ubi ipse aciem instruxerat: quos cum barbari insecuti essent, equite recedente in cornua, subito acies Romana adaperta cum clamore procurrit. XXXV milia armatorum eo proelio interfecta cum ipsis ducibus Livius tradit, receptas quinque Romanas aquilas, signa sex et XX, multa spolia, inter quae quinque fasces cum securibus.

C. Cassius in Syria adversus Parthos ducemque <O>sacen equitem ostendit a fronte, cum a tergo peditem in confragoso loco occultasset: dein cedente equitatu et per nota se recipiente, in praeparatas insidias perduxit exercitum Parthorum et cecidit.

Ventidius Parthos et Labienum, alacres successibus victoriarum, dum suos ipse per simulationem metus continet, evocavit et in loca iniqua deductos aggressus per obreptionem adeo debellavit, ut destituto Labieno provincia excederent Parthi.

Idem adversus Pharnastanis Parthos, cum ipse exiguum numerum militum haberet, illis autem fiduciam ex multitudine videret increscere, ad latus castrorum XVIII cohortes in obscura valle posuit, equitatu post terga peditum collocato. Tum paucos admodum milites in hostem misit: qui ubi simulata fuga hostem effuse sequentem ultra locum insidiarum perduxere, coorta a latere acie praecipitatos in fugam, in his Pharnastanem, interfecit.

C. Caesar, suis et Afranii castris contrarias tenentibus planitias, cum utriusque partis plurimum interesset colles proximos occupare idque propter saxorum asperitatem esset difficile, tamquam Ilerdam repetiturum retro agmen ordinavit, faciente inopia fidem destinationi. Intra brevissimum deinde spatium exiguo circuitu flexit repente ad montis occupandos. Quo visu perturbati Afraniani velut captis castris et ipsi effuso cursu eosdem montes petiere: quod futurum cum praedivinasset Caesar, partim peditatu quem praemiserat, partim a tergo summissis equitibus inordinatos est adortus.

Antonius apud Forum Gallorum, cum Pansam consulem adventare comperisset, insidiis per silvestria Aemiliae viae dispositis agmen eius excepit fuditque et ipsum eo vulnere affecit, quo intra paucos dies exanimaretur.

Iuba rex in Africa bello civili Curionis animum simulato regressu impulit in vanam alacritatem: cuius spei vanitate deceptus Curio, dum tamquam fugientem Sabboram regium praefectum persequitur, devenit in patentes campos, ubi Numidarum circumventus equitatu, perdito exercitu, cecidit. Melanthus, dux Atheniensium, cum provocatus a rege hostium Xantho Boeotio descendisset ad pugnam, ut primum comminus stetit, "inique", inquit, "Xanthe, et contra pactum facis: adversus solum enim cum altero processisti." Cumque admiratus ille, quisnam se comitaretur, respexisset, aversum uno ictu confecit.

Iphicrates Atheniensis ad Cherronessum, cum sciret Lacedaemoniorum ducem Anaxibium exercitum pedestri itinere ducere, firmissimam manum militum eduxit e navibus et in insidiis collocavit, naves autem omni[um] tamquam onustas milite palam transnavigare iussit: ita securos et nihil exspectantes Lacedaemonios a tergo ingressus itinere oppressit fuditque. Liburni, cum vadosa loca obsedissent, capitibus tantum eminentibus fidem fecerunt hosti alti maris ac triremem, quae eos persequebatur, implicatam vado ceperunt.

Alcibiades, dux Atheniensium, in Hellesponto adversus Mindarum, Lacedaemoniorum ducem, cum amplum exercitum et plures naves haberet, nocte expositis in terram quibusdam militum suorum, parte quoque navium post quaedam promunturia occultata, ipse cum paucis profectus ita, ut contemptu sui hostem invitaret, eundem insequentem fugit, donec in praeparatas insidias perduceret: aversum deinde et egredientem in terram per eos, quos ad hoc ipsum exposuerat, cecidit.

Idem, navali proelio decertaturus, constituit malos quosdam in promunturio praecepitque his quos ibi relinquebat, ut, cum commissum proelium sensissent, panderent vela: quo facto consecutus est, ut hostes aliam classem in auxilium ei supervenire arbitrati verterentur.

Memnon Rhodius navali proelio, cum haberet ducentarum navium classem et hostium naves elicere ad proelium vellet, ita ordinavit suos, ut paucarum navium malos erigeret easque primas agi iuberet: hostes procul conspicati numerum arborum et ex eo navium quoque coniectantes obtulerunt se certamini et a pluribus occupati superatique sunt.

Timotheus, dux Atheniensium, adversus Lacedaemonios navali acie decertaturus, cum instructa classis eorum ad pugnam processisset, ex velocissimis navibus viginti praemisit, quae omni arte varioque flexu eluderent hostem: ut primum deinde sensit minus agiliter moveri adversam partem, progressus praelassatos facile superavit.


DE EMITTENDO HOSTE, NE CLAUSUS PROELIUM EX DESPERATIONE REDINTEGRET
Gallos eo proelio, quod Camilli ductu gestum est, desiderantes navigia, quibus Tiberim transirent, senatus censuit transvehendos et commeatibus quoque prosequendos.

Eiusdem generis hominibus postea per Pomptinum agrum fugientibus via data est, quae Gallica appellatur.

T. Marcius, eques Romanus, cui duobus Scipionibus occisis exercitus imperium detulit, cum circumventi ab eo Poeni, ne inulti morerentur, acrius pugnarent, laxatis manipulis et concesso fugae spatio dissipatos sine periculo suorum trucidavit.

C. Caesar Germanos inclusos, ex desperatione fortius pugnantis, emitti iussit fugientisque aggressus est.

Hannibal, cum ad Trasumennum inclusi Romani acerrime pugnarent, diductis ordinibus fecit eis abeundi potestatem euntesque sine suorum sanguine stravit.

Antigonus, rex Macedonum, Aetolis, qui in obsidionem ab eo compulsi fame urguebantur statuerantque eruptione facta commori, viam fugae dedit: atque ita infracto impetu eorum insecutus aversos cecidit. Agesilaus Lacedaemonius adversus Thebanos, cum acie confligeret intellexissetque hostes locorum condicione clausos ob desperationem fortius dimicare, laxatis suorum ordinibus apertaque Thebanis ad evadendum via, rursus in abeuntis contraxit aciem et sine iactura suorum cecidit aversos.

Cn. Manlius consul, cum ex acie reversus capta ab Etruscis Romanorum castra invenisset, omnibus portis statione circumdatis inclusos hostes in eam rabiem efferavit, ut ipse in proelio caderet: quod <ut> animadverterunt legati eius, ab una porta remota statione exitum Etruscis dederunt et effusos persecuti, occurrente altero consule Fabio, ceciderunt.

Themistocles victo Xerxe volentes suos pontem rumpere prohibuit, cum docuisset aptius esse eum expelli Europa, quam cogi ex desperatione pugnare. Idem misit ad eum, qui indicaret, in quo periculo esset, nisi fugam maturaret.

Pyrrhus, Epirotarum rex, cum quandam civitatem cepisset clausisque portis ex ultima necessitate fortiter dimicantes eos, qui inclusi erant, animadvertisset, locum illis ad fugam dedit.

Idem inter praecepta imperatoria memoriae tradidit, non esse pertinaciter instandum hosti fugienti, ne non solum <e>a re fortius ex necessitate resisteret, sed ut postea quoque facilius acie cederet, cum sciret non usque ad perniciem fugientibus instaturos victores.


DE DISSIMULANDIS ADVERSIS
Tullus Hostilius, rex Romanorum, commisso adversus Veientes proelio, cum Albani deserto exercitu Romanorum proximos peterent tumulos eaque res turbasset nostrorum animos, clare pronuntiavit iussu suo Albanos id fecisse, ut hostem circumveniret: quae res et terrorem Veientibus et Romanis fiduciam attulit remque inclinatam consilio restituit.

L. Sulla, cum praefectus eius, comitante non exigua equitum manu, commisso iam proelio ad hostis transfugisset, pronuntiavit iussu suo id factum: eaque ratione militum animos non tantum a confusione retraxit, sed quadam etiam spe utilitatis, quae id consilium secutura esset, confirmavit.

Idem, cum auxiliares eius missi ab ipso circumventi ab hostibus et interfecti essent verereturque, ne propter hoc damnum universus trepidaret exercitus, pronuntiavit auxiliaris, qui ad defectionem conspirassent, consilio a se in loca iniqua deductos: ita manifestissimam cladem ultionis simulatione velavit et militum animos hac persuasione confirmavit.

Scipio, cum Syphacis legati nuntiarent ei regis sui nomine, ne fiducia societatis eius ex Sicilia in Africam transiret, veritus, ne confunderentur animi suorum abscisa <spe> peregrinae societatis, dimisit pro<pe>re legatos et famam diffudit, tamquam ultro a Syphace accerseretur.

Q. Sertorius, cum acie decertaret, barbarum, qui ei nuntiaverat Hirtuleium perisse, pugione traiecit, ne et in aliorum id notitiam perferret et ob hoc animi suorum infirmarentur.

Alcibiades Atheniensis, cum <ab> Abydenis proelio urgueretur subitoque magno cursu tristem adventare animadvertisset tabellarium, prohibuit palam dicere, quid afferret. Dehinc secreto sciscitatus, a Pharnabazo regio praefecto classem suam oppugnari, celatis et hostibus et militibus proelium finit ac protinus ad eripiendam classem ducto exercitu opem tulit suis.

Hannibalem venientem in Italiam tria milia Carpetanorum reliquerunt: quos ille, exemplo ne et ceteri moverentur, edixit a se esse dimissos et insuper in fidem eius rei paucos levissimae operae domos remisit.

L. Lucullus, cum animadvertisset Macedonas equites, quos in auxilio habebat, subito consensu ad hostem transfugere, signa canere iussit et turmas, quae eos sequerentur, immisit. Hostis committi proelium ratus transfugientes telis excepit: Macedones, qui viderent neque recipi se ab adversariis et premi ab his, quos deserebant, necessario ad iustum proelium conversi hostem invaserunt.

Datames, dux Persarum, adversum Autophradaten in Cappadocia, cum partem equitum suorum transfugere comperisset, ceteros omnes venire secum iussit assecutusque transfugas collaudavit, quod eum alacriter praecessissent, hortatusque est eos etiam, ut fortiter hostem adorerentur: pudor transfugis attulit paenitentiam et consilium suum, quia non putabant deprehensum, mutaverunt.

T. Quintius Capitolinus consul cedentibus Romanis ementitus est in altero cornu hostes fugatos et ita confirmatis suis victoriam re<t>tulit. Cn. Man[i]lius adversus Etruscos, vulnerato collega M. Fabio, qui sinistrum cornu ducebat, et ob id ea parte cedente, quod etiam occisum crederent consulem, cum turmis equitum occurrit, clamitans et collegam vivere et se dextro cornu vicisse: qua constantia redintegratis animis suorum vicit.

Marius adversus Cimbros et Teutonos, cum metatores eius per imprudentiam ita castris locum cepissent, ut sub potestate barbarorum esset aqua, flagitantibus eam suis, digito hostem ostendens "illinc", inquit, "petenda est": quo instinctu assecutus est, ut protinus barbari tollerentur.

T. Labienus post Pharsalicam pugnam, cum victis partibus Dyrrhachium refugisset, miscuit vera falsis et, non celato exitu pugnae, aequatam partium fortunam gravi vulnere Caesaris finxit: et hac assimulatione reliqui<i>s Pompeianarum partium fiduciam fecit.

M. Cato, cum Ambraciam eo tempore, quo sociae naves ab Aetolis oppugnabantur, imprudens uno lembo appulisset, quamquam nihil secum praesidii haberet, coepit signum voce gestuque dare, quo videretur subsequentis suorum navis vocare, eaque asseveratione hostem terruit, tamquam plane appropinquarent, qui quasi ex proximo citabantur: Aetoli, ne adventu Romanae classis opprimerentur, reliquerunt oppugnationem.


DE RESTITUENDA PER CONSTANTIAM ACIE
Servius Tullius adulescens proelio, quo rex Tarquinius adversus Sabinos conflixit, signiferis segnius dimicantibus raptum signum in hostem misit: cuius recuperandi gratia Romani ita ardenter pugnaverunt, ut et signum et victoriam re<t>tulerint.

Furius Agrippa consul cedente cornu signum militare ereptum signifero in hostes Hernicos et Aequos misit. Quo facto eius proelium restitutum est: summa enim alacritate Romani ad recipiendum signum incubuerunt.

T. Quintius Capitolinus consul signum in hostes Faliscos eiecit militesque id repetere iussit.

M. Furius Camillus tribunus militum consulari potestate, cunctante exercitu, arreptum manu signiferum in hostes Volscos et Latinos traxit: ceteros puduit non sequi.

Salvius Pelignus bello Persico idem fecit.

M. Furius averso exercitu, cum occurrisset, affirmavit non recepturum se in castra quemquam nisi victorem: reductisque in aciem victoria potitus est.

Scipio apud Numantiam, cum aversum suum videret exercitum, pronuntiavit pro hoste sibi futurum, quisquis in castra redisset.

Servilius Priscus dictator, cum signa legionum ferri in hostis Faliscos iussisset, signiferum cunctantem occidi imperavit: quo exemplo perterriti hostem invaserunt.

Cossus Cornelius magister equitum adversus Fidenates idem fecit. Tarquinius adversus Sabinos cunctantes equites detractis frenis concitatisque equis perrumpere aciem iussit.

M. Atilius consul bello Samnitico ex acie refugientibus in castra militibus aciem suorum opposuit, affirmans secum et bonis civibus dimicaturos eos, nisi cum hostibus maluissent: ea ratione universos in aciem reduxit.

L. Sulla, cedentibus iam legionibus exercitui Mithridatico ductu Archelai, stricto gladio in primam aciem procucurrit appellansque milites dixit, si quis quaesisset, ubi imperatorem reliquissent, responderent pugnantem in Boeotia: cuius rei pudore universi eum secuti sunt.

Divus Iulius ad Mundam referentibus suis pedem equum suum abduci a conspectu iussit et in primam aciem pedes prosiluit: milites, dum destituere imperatorem erubescunt, redintegraverunt proelium.

Philippus veritus, ne impetum Scytharum sui non sustinerent, fidelissimos equitum a tergo posuit praecepitque, ne quem commilitonum ex acie fugere paterentur, perseverantius abeuntes trucidarent: qua denuntiatione cum effecisset, ut etiam timidissimi mallent ab hostibus quam ab suis interfici, victoriam acquisivit.


DE HIS QUAE POST PROELIUM FIUNT SI RES PROSPERE CESSERIT, DE CONSUMMANDIS RELIQUIIS BELLI
C. Marius, victis proelio Teutonis, reliquias eorum, quia nox intervenerat, circumsedens, sublatis subinde clamoribus per paucos suorum territavit insomnemque hostem detinuit, ex eo assecutus, ut postero die irrequietum facilius debellaret.

Claudius Nero, victis Poenis, quos Hasdrubale duce in Italiam ex Hispania traicientes exceperat, caput Hasdrubalis in castra Hannibalis eiecit: quo factum est, ut et Hannibal luctu [nam frater occisus erat] et exercitus desperatione adventantis praesidii affligerentur.

L. Sulla his, qui Praeneste obsidebantur, occisorum in proelio ducum capita hastis praefixa ostendit atque ita obstinatorum pervicaciam fregit.

Arminius, dux Germanorum, capita eorum, quos occiderat, similiter praefixa ad vallum hostium admoveri iussit.

Domitius Corbulo, cum Tigranocertam obsideret et Armenii pertinaciter viderentur toleraturi obsidionem, in Vadandum ex megistanis, quos ceperat, animadvertit caputque eius ballista excussum intra munimenta hostium misit. Id forte decidit in medium concilium, quod cum maxime habebant barbari: ad cuius conspectum velut ostento consternati ad deditionem festinaverunt.

Hermocrates Syracusanus superatis acie Carthaginiensibus veritus, ne captivi, quorum ingentem manum in potestatem redegerat, parum diligenter custodirentur, quia eventus dimicationis in epulas et securitatem compellere victores poterat, finxit proxima nocte equitatum hostilem venturum: qua exspectatione assecutus, ut solito attentius vigiliae agerentur.

Idem, rebus prospere gestis et ob id resolutis suis in nimiam securitatem somnoque et mero pressis, in castra <hostium> transfugam misit, qui praemoneret de fuga: dispositas enim ubique a Syracusanis insidias. Quarum metu illi continuerunt se intra castra: Hermocrates detentos eos postero die habilioribus iam suis tradidit bellumque confecit.

Miltiades, cum ingentem Persarum multitudinem apud Marathona fudisset, Athenienses circa gratulationem morantis compulit, ut festinarent ad opem urbi ferendam, quam classis Persarum petebat: cumque praecucurrisset implessetque moenia armatis, Persae, rati ingentem numerum esse Atheniensium et alio milite apud Marathona pugnatum, alium pro muris suis opponi, circumactis extemplo navibus Asiam repetierunt.

Pisistratus Atheniensis, cum excepisset Megarensium classem, qua illi ad Eleusin noctu applicuerant, ut operatas Cereris sacro feminas Atheniensium raperent, magnaque edita caede eorum ultus esset suos, eadem quae ceperat navigia Atheniensi milite complevit, quibusdam matronis habitu captivarum in conspectu locatis: qua facie decepti Megarenses tamquam suis et cum successu renavigantibus effuse obvii inermesque rursus oppressi sunt.

Cimon, dux Atheniensium, victa classe Persarum apud insulam Cypron, milites suos captivis armis induit et eisdem barbarorum navibus ad hostem navigavit in Pamphyliam apud flumen Eurymedonta. Persae, qui et navigia et habitum superstantium agnoscerent, nihil caverunt: subito itaque oppressi eodem die et navali et pedestri proelio victi sunt.


SI RES DURIUS CESSERIT, DE ADVERSIS EMENDANDIS
T. Didius in Hispania, cum acerrimo proelio conflixisset, quod nox diremerat, magno numero utrimque caeso complura suorum corpora intra noctem sepelienda curavit. Hispani postero die ad simile officium progressi, quia plures ex ipsorum numero quam ex Romanis caesos reppererant, victos se esse secundum eam dinumerationem argumentati, ad condiciones imperatoris descenderunt.

T. Marcius, eques Romanus, qui reliquiis exercitus praefuit, cum in propinquo bina castra Poenorum paucis milibus pas suum distarent, cohortatus milites proxima castra intempesta nocte adortus est, et cum hostem victoriae fiducia incompositum aggressus ne nuntios quidem cladis reliquisset, brevissimo tempore militi ad requiem dato, eadem nocte raptim famam rei gestae praegressus altera eorundem castra invasit: ita bis simili usus eventu, deletis utrubique Poenis, amissas populo Romano Hispanias restituit.


DE DUBIORUM ANIMIS IN FIDE RETINENDIS
P. Valerius Epidauri timens oppidanorum perfidiam, quia parum praesidii habebat, gymnicos ludos procul ab urbe apparavit: quo cum omnis fere multitudo spectandi causa exisset, clausit portas nec ante admisit Epidaurios, quam obsides a principibus acciperet.

Cn. Pompeius, cum suspectos haberet Chaucenses et vereretur, ne praesidium non reciperent, petit ab eis, ut aegros interim apud se refici paterentur: fortissimis deinde habitu languentium missis civitatem occupavit continuitque.

Alexander devicta perdomitaque Thracia petens Asiam, veritus, ne post ipsius discessum sumerent arma, reges eorum praefectosque et omnis, quibus videbatur inesse cura detractae libertatis, secum velut honoris causa traxit, ignobilis autem relictis plebeiosque praefecit, consecutus, uti principes beneficiis eius obstricti nihil novare vellent, plebs vero ne posset quidem, spoliata principibus.

Antipater, conspecto Peloponesiorum exercitu, qui audita morte Alexandri ad infestandum imperium eius confluxerant, dissimulans scire se, qua mente venissent, gratias his egit, quod ad auxilium ferendum Alexandro adversus Lacedaemonios convenissent, adiecitque id se regi scripturum, ceterum ipsos, quia sibi opera eorum in praesentia non esset necessaria, abirent domos, hortatus: et hac asseveratione periculum, quod ex novitate rerum imminebat, discussit.

Scipio Africanus in Hispania, cum inter captivas eximiae formae virgo <nubilis> [alias et nobilis] ad eum perducta esset omniumque oculos in se converteret, summa custodia habitam sponso nomine Alicio reddidit insuperque aurum, quod parentes eius redempturi captivam donum Scipioni attulerant, eidem sponso pro nuptiali munere dedit: qua multiplici magnificentia universa gens victa imperio populi Romani accessit.

Alexandrum quoque Macedonem traditum est eximiae pulchritudinis virgini captivae, cum finitimae gentis principi fuisset desponsa, summa abstinentia ita pepercisse, ut illam ne aspexerit quidem: qua mox ad sponsum remissa, universae gentis per hoc beneficium animos conciliavit sibi.

Imperator Caesar Augustus Germanicus eo bello, quo victis hostibus cognomen Germanici meruit, cum in finibus Cubiorum castella poneret, pro fructibus locorum, quae vallo comprehendebat, pretium solvi iussit: atque ita iustitiae fama omnium fidem astrinxit.


QUAE FACIENDA SINT PRO CASTRORUM DEFENSIONE, SI SATIS FIDUCIAE IN PRAESENTIBUS COPIIS NON HABEMUS
T. Quintius consul, cum Volsci castra eius aggress<ur>i forent, cohortem tantummodo in statione detinuit, reliquum exercitum ad quiescendum dimisit. Aeneatoribus praecepit, ut vallum insidentes equis circumirent concinerentque: qua facie et simulatione cum et propulsasset et detinuisset per totam noctem hostes, ad lucis exortum fessos vigilia repente facta eruptione facile superavit.

Q. Sertorius in Hispania hostium equitatui maxime impar, qui usque ad ipsas munitiones nimia fiducia succedebat, nocte scrobes aperuit et ante eos aciem direxit. Cum deinde turmales secundum consuetudinem adventarent, recepit aciem: persecuti aciem in fossas deciderunt et eo modo victi sunt.

Chares, dux Atheniensium, cum exspectaret auxilia et vereretur, ne interea contemptu praesentis paucitatis hostes castra eius oppugnarent, complures ex eis quos habebat per aversam partem nocte <e>missos iussit, qua praecipue conspicui forent hostibus, redire in castra et accedentium novarum virium speciem praebere: atque ita simulatis auxiliis tutus est, donec instrueretur exspectatis.

Iphicrates Atheniensis, cum campestribus locis castra haberet explorassetque Thracas ex collibus, per quos unus erat descensus, nocte ad diripienda castra venturos, clam <e>duxit exercitum et in utraque viae latera, per quam transituri Thraces erant, distributum collocavit: hostemque decurrentem in castra, in quibus multi ignes per paucorum curam instituti speciem manentis ibi multitudinis servabant, a lateribus adortus oppressit.


DE EFFUGIENDO
Galli pugnaturi cum Attalo aurum omne et argentum certis custodibus tradiderunt, <a> quibus, si acie fusi essent, spargeretur, quo facilius colligenda praeda hostem impeditum effugerent.

Tryphon Syriae rex victus per totum iter fugiens pecuniam sparsit et sectanda e<a> Antiochi equites moratus effugit.

Q. Sertorius, pulsus acie a Q. Metello Pio, ne fugam quidem sibi tutam arbitratus, abire dispersos milites iussit, admonitos in quem locum vellet convenire.

Viriathus, dux Lusitanorum, copias nostras locorumque iniquitatem evasit eadem qua Sertorius ratione, sparso exercitu, dein recollecto.

Horatius Cocles, urguente Porsennae exercitu, iussit suos per pontem redire in urbem eumque, ne eos insequeretur hostis, intercidere. Quod dum efficitur, in capite eius propugnator ipse insequentes detinuit: audito deinde fragore pontis abrupti, deiecit se in alveum eumque et armis et vulneribus oneratus tranavit.

Afranius in Hispania ad Ilerdam, cum Caesarem fugeret, instante eo castra posuit: cum idem Caesar fecisset et pabulatum suos dimisisset, ille signum repente itineri dedit.

Antonius, cum ex Parthis instantibus reciperet exercitum et, quotiens prima luce moveret, totiens urguentibus barbarorum sagittis infestaretur abeuntium agmen, in quintam horam continuit suos fidemque stativorum fecit: qua persuasione digressis inde Parthis, iustum iter reliquo die sine interpellatione confecit.

Philippus in Epiro victus, ne fugientem eum Romani premerent, indutias ad sepeliendos qui caesi erant impetravit et ob id remissioribus custodibus evasit.

P. Claudius, navali proelio superatus a Poenis, cum per hostium praesidia necesse haberet erumpere, reliquas viginti naves tamquam victrices iussit ornari: atque ita Poenis existimantibus superiores fuisse acie nostros terribilis excessit.

Poeni classe superati, quia instantem avertere Romanum studebant, simulaverunt in vada naves suas incidisse haerentisque imitati effecerunt, ut victor eorum timens casum spatium ad evadendum daret.

Commius Atrabas, cum victus a Divo Iulio ex Gallia in Brittanniam fugeret et forte ad Oceanum vento quidem secundo, sed aestu recedente venisset, quamvis naves in siccis litoribus haererent, pandi nihilominus vela iussit: quae cum persequens eum Caesar ex longinquo tumentia et flatu plena vidisset, ratus prospero sibi eripi cursu recessit.

 

LIBER TERTIUS

Si priores libri responderunt titulis suis et lectorem hucusque cum attentione perduxerunt, edam nunc circa oppugnationes urbium defensionesque STRATEGEMATA. Nec morabor ulla praelocutione, prius traditurus quae oppugnandis urbibus usui sunt, tum quae obsessos instruere possint.

Depositis autem operibus et machinamentis, quorum expleta iam pridem inventione nullam video ultra artium materiam, has circa expugnationem species STRATEGEMATON fecimus:
I. De repentino impetu.
II. De fallendis his, qui obsidebuntur.
III. De eliciendis ad proditionem.
IV. Per quae hostes ad inopiam redigantur.
V. Quemadmodum persuadeatur, obsidionem permansuram.
VI. De districtione praesidiorum hostilium.
VII. De fluminum derivatione et vitiatione aquarum.
VIII. De iniciendo obsessis pavore.
IX. De irruptione ex diversa parte, quam exspectabimur.
X. De insidiis, per quas eliciantur obsessi.
XI. De simulatione regressus.

Ex contrario circa tutelam obsessorum:
XII. De excitanda cura suorum.
XIII. De emittendo et recipiendo nuntio.
XIV. De introducendis auxiliis et commeatibus suggerendis.
XV. Quemadmodum efficiatur, ut abundare videantur, quae deerunt.
XVI. Qua ratione proditoribus et transfugis occurratur.
XVII. De eruptionibus.
XVIII. De constantia obsessorum.


DE REPENTINO IMPETU
T. Quintius consul, victis acie Aequis et Volscis, cum Antium oppidum expugnare statuisset, ad contionem vocato exercitu exposuit, quam id necessarium et facile esset, si non differretur: eoque impetu, quem exhortatio concitaverat, aggressus urbem.

M. Cato in Hispania animadvertit potiri se quodam oppido posse, si inopinatos invaderet. Quadridui itaque iter biduo per confragosa et deserta emensus nihil tale metuentes oppressit hostes. Victoribus deinde suis causam tam facilis eventus requirentibus dixit, tum illos victoriam adeptos, cum quadridui iter biduo corripuerint.


DE FALLENDIS HIS, QUI OBSIDEBUNTUR
Domitius Calvinus, cum obsideret Lueriam, oppidum Ligurum, non tantum situ et operibus, verum etiam propugnatorum praestantia tutum, circumire muros frequenter omnibus copiis instituit easdemque reducere in castra. Qua consuetudine inductis ita oppidanis, ut crederent exercitationis id gratia facere Romanum, et ob hoc nihil ab eo conatu caventibus, morem illum obambulandi in subitum direxit impetum occupatisque moenibus expressit, ut se ipsos dederent oppidani.

C. Duellius consul subinde exercendo milites remigesque consecutus est, ut securis Carthaginiensibus usque in id tempus innoxiae consuetudinis subito admota classe murum occuparet.

Hannibal in Italia multas urbes cepit, cum Romanorum habitu quosdam suorum, ex longo belli usu latine quoque loquentis, praemitteret. Arcades Messeniorum castellum obsidentes, factis quibusdam armis ad similitudinem hostilium, eo tempore quo successura alia praesidia his exploraverant, instructi eorum, qui exspectabantur, ornatu admissique per hunc errorem ut socii, possessionem loci cum strage hostium adepti sunt.

Cimon, dux Atheniensium, in Caria insidiatus cuidam civitati religiosum incolis templum Dianae lucumque, qui extra muros erat, noctu improvisus incendit: effusisque oppidanis ad opem adversus ignes ferendam vacuam defensoribus cepit urbem.

Alcibiades, dux Atheniensium, cum civitatem Agrigentinorum egregie munitam obsideret, petito ab eis consilio diu tamquam de rebus ad commune pertinentibus disseruit in theatro, ubi ex more Graecorum locus consultationi praebebatur: dumque consilii specie tenet multitudinem, Athenienses, quos ad id praeparaverat, incustoditam urbem ceperunt.

Epaminondas Thebanus in Arcadia die festo effuse extra moenia vagantibus hostium feminis plerosque ex militibus suis muliebri ornatu immiscuit: qua simulatione illi intra portas sub noctem recepti ceperunt oppidum et suis aperuerunt.

Aristippus Lacedaemonius festo die Tegeatarum, quo omnis multitudo ad celebrandum Minervae sacrum urbe egressa erat, iumenta saccis frumentariis palea refertis onusta Tegeam misit, agentibus ea militibus, qui negotiatorum specie inobservati portas aperuerunt suis.

Antiochus in Cappadocia ex castello Suenda, quod obsidebat, iumenta frumentatum egressa intercepit occisisque calonibus eorundem vestitu milites suos tamquam frumentum reportantis summisit: quo errore illi custodibus deceptis castellum intraverunt admiseruntque milites Antiochi.

Thebani, cum portum Sicyoniorum nulla vi redigere in potestatem suam possent, navem ingentem armatis compleverunt, exposita super merce, ut negotiatorum specie fallerent. Ab ea deinde parte murorum, quae longissime remota erat a mari, paucos disposuerunt, cum quibus e nave quidam egressi inermes simulata rixa concurrerent: Sicyoniis ad dirimendum id iurgium advocatis, Thebanae naves et portum vacantem et urbem occupaverunt.

Timarchus Aetolus, occiso Charmade Ptolomaei regis praefecto, clamide interempti et galeari ad Macedonicum ornatus habitum: per hunc errorem pro Charmade in Saniorum portum receptus occupavit.


DE ELICIENDIS AD PRODITIONEM
Papirius Cursor consul apud Tarentum Miloni, qui cum praesidio Epirotarum urbem obtinebat, salutem ipsi et popularibus, si per illum oppido poteretur, pollicitus est. Quibus praemiis ille corruptus persuasit Tarentinis, ut se legatum ad consulem mitterent: a quo plena promissa ex pacto referens in securitatem oppidanos resolvit atque ita incustoditam urbem Cursori tradidit.

M. Marcellus, cum Syracusanum quendam Sosistratum ad proditionem sollicitasset, ex eo cognovit remissiores custodias fore die festo, quo Epicydes praebiturus esset vini epularumque copiam: insidiatus igitur hilaritati et, quae eam sequebatur, socordiae munimenta conscendit vigilibusque caesis aperuit exercitui Romano urbem nobilibus victoriis claram.

Tarquinius Superbus, cum Gabios in deditionem accipere non posset, filium suum Sextum Tarquinium caesum virgis ad hostem misit. Is incusata patris saevitia persuasit Gabinis, odio suo adversus regem uterentur: et dux ad bellum electus tradidit patri Gabios.

Cyrus, Persarum rex, comitem suum Zopyrum, explorata eius fide, truncata de industria facie, ad hostes dimisit. Ille assentante iniuriarum fide, creditus inimicissimus Cyro, cum hanc persuasionem adiuvaret procurrendo propius, quotiens acie decertaretur, et in eum tela dirigendo, commissam sibi Babyloniorum urbem tradidit Cyro.

Philippus, oppido Saniorum exclusus, Apollonidi praefecto eorum ad proditionem corrupto persuasit, ut plaustrum lapide quadrato oneratum in ipso aditu portae poneret: confestim deinde signo dato insecutus oppidanos circa impedita portae claustra trepidantis oppressit.

Hannibal apud Tarentum, quae a praesidio Romano duce Livio tenebatur, Cononeum quendam Tarentinum, quem ad proditionem sollicitaverat, eiusmodi fallacia instruxit, ut ille per causam venandi noctu procederet, quasi id per hostem interdiu non liceret. Egresso ipsi apros subministrabant, quos ille tamquam ex captura Livio offerret; idque cum saepius factum esset et ideo minus observaretur, quadam nocte Hannibal venatorum habitu Poenos comitibus eius immiscuit: qui cum onusti venatione, quam ferebant, recepti essent a custodibus, protinus eos adorti occiderunt. Tum fracta porta admissus cum exercitu Hannibal omnes Romanos interfecit, exceptis his, qui in arcem profugerant.

Lysimachus, rex Macedonum, cum Ephesios oppugnaret et illi in auxilio haberent Mandronem archipiratam, qui plerumque oneratas praeda naves Ephesum appellebat, corrupto ei ad proditionem iunxit fortissimos Macedonum, quos ille restrictis manibus pro captivis Ephesum introduceret: postea raptis ex arce armis urbem Lysimacho tradiderunt.


PER QUAE HOSTES AD INOPIAM REDIGANTUR
Fabius Maximus vastatis Campanorum agris, ne quid eis ad fiduciam obsidionis superesset, recessit sementis tempore, ut frumentum, quod reliquum habebant, in sationes conferrent: reversus deinde renata protrivit et ad famem redactis potitus est.

Antigonus adversus Athenienses idem fecit.

Dionysius, multis urbibus captis, cum Reginos aggredi vellet, qui copiis abundabant, simulabat pacem petitque ab eis, ut commeatus exercitui ipsius sumministrarent: quod cum impetrasset, exhausto oppidanorum frumento aggressus urbem alimentis destitutam superavit.

Idem et adversus Himeraeos fecisse dicitur.

Alexander oppugnaturus Leucadiam commeatibus abundantem prius castella, quae in confinio erant, cepit omnesque ex his Leucadiam passus est confugere, ut alimenta inter multos celerius absumerentur.

Phalaris Agrigentinus, cum quaedam loca munitione tuta in Sicilia oppugnaret, simulato foedere frumenta, quae residua habere se dicebat, apud eos deposuit: deinde data opera, ut camerae tectorum, in quibus id conferebatur, rescissae pluviam reciperent, [id] fiducia conditi commeatus proprio tritico abusos initio aestatis aggressus inopia compulit ad deditionem.


QUEMADMODUM PERSUADEATUR, OBSIDIONEM PERMANSURAM
Clearchus Lacedaemonius, exploratum habens Thracas omnia victui necessaria in montes comportasse unaque spe sustentari, quod crederent eum commeatus inopia recessurum, per id tempus, quo legatos eorum venturos opinabatur, aliquem ex captivis in conspectu iussit occidi et membratim tamquam alimenti causa in contubernia distribui: Thraces nihil non facturum perseverantiae causa eum credentes, qui tam detestabiles epulas sustinuisset experiri, in deditionem venerunt.

Ti. Gracchus, Lusitanis dicentibus in X annos cibaria se habere et ideo obsidionem non expavescere, "undecimo", inquit, "anno vos capiam": qua voce perterriti Lusitani, quamvis instructi commeatibus, statim se dediderunt.

A. Torquato Graecam urbem oppugnanti cum diceretur iuventutem ibi studiose iaculis et sagittis exerceri, "pluris eam", inquit, "propediem vendam."


DE DISTRICTIONE PRAESIDIORUM HOSTIUM
Scipio, Hannibale in Africam reverso, cum plura oppida, quae ratio illi in potestatem redigenda dictabat, firmis praesidiis diversae partis obtinerentur, subinde aliquam manum submittebat ad infestanda ea. Novissime etiam tamquam direpturus civitates aderat, deinde simulato metu refugiebat.

Hannibal, ratus veram esse eius trepidationem, deductis undique praesidiis, tamquam de summa rerum decertaturus insequi coepit: ita consecutus Scipio, quod petierat, nudatas propugnatoribus urbis per Masinissam et Numidas cepit.

P. Cornelius Scipio, intellecta difficultate expugnandi Delminum, quia concursu omnium defendebatur, aggredi alia oppida coepit et evocatis ad sua defendenda singulis vacuatam auxiliis Delminum cepit.

Pyrrhus, Epirotarum rex, adversus Illyrios, cum civitatem, quae caput gentis erat, redigere in potestatem suam vellet, eius desperatione ceteras urbes petere coepit consecutusque est, ut hostes fiducia velut satis munitae urbis eius ad tutelam aliarum dilaberentur: quo facto revocatis ipse rursus omnibus suis vacuam eam defensoribus cepit.

Cornelius Rufinus consul, cum aliquanto tempore Crotona oppidum frustra obsedisset, quod inexpugnabile faciebat assumpta in praesidium Lucanorum manus, simulavit se coepto desistere. Captivum deinde magno praemio sollicitatum misit Crotona, qui tamquam ex custodia effugisset, persuasit discessisse Romanos: id verum Crotonienses arbitrati dimisere auxilia destitutique propugnatoribus inopinati et invalidi capti sunt.

Mago, dux Carthaginiensium, victo Cn. Pisone et in quadam turre circumsesso, suspicatus ventura ei subsidia perfugam misit, qui persuaderet appropinquantibus captum iam Pisonem: qua ratione deterritis eis reliqua victoriae consummavit.

Alcibiades in Sicilia, cum Syracusanos capere vellet, ex Catiniensibus, apud quos tum exercitum continebat, quendam exploratae sollertiae submisit ad Syracusanos. Is in publicum consilium introductus persuasit infestissimos esse Catinienses Atheniensibus et, si adiuvarentur a Syracusanis, futurum, ut opprimerent eos et Alcibiadem; qua re adducti Syracusani universis viribus Catinam petituri processerunt, relicta ipsorum urbe, quam a tergo adortus Alcibiades ac desolatam, ut speraverat, afflixit.

Cleonymus Atheniensis Troezenios, qui praesidio Crateri tenebant<ur>, aggressus tela quaedam, in quibus scriptum erat venisse se ad liberandam eorum rem publicam, intra muros iecit et eodem tempore captivos quosdam conciliatos sibi remisit, qui Craterum detractarent: per hoc consilium seditione intestina apud obsessos concitata admoto exercitu potitus est civitate.


DE FLUMINUM DERIVATIONE ET VITIATIONE AQUARUM
P. Servilius Isauram oppidum, flumine ex quo hostes aquabantur averso, ad deditionem siti compulit.

C. Caesar in Gallia Cadurcorum civitatem amne cinctam et fontibus abundantem ad inopiam aquae redegit, cum fontes cuniculis avertisset et fluminis usum per sagittarios arcuisset.

Q. Metellus in Hispania citeriore in castra hostium humili loco posita fluvium ex superiore parte immisit et subita inundatione turbatos per dispositos in hoc ipsum insidiatores cecidit.

Alexander apud Babylona, quae media flumine Euphrate dividebatur, fossam pariter et aggerem instituit, ut in usum eius existimarent hostes egeri terram: atque ita subito flumine averso per alveum veterem, qui siccatus ingressum praebebat, urbem intravit.

Samiramis adversus eosdem Babylonios eodem Euphrate averso idem fecisse dicitur.

Clisthenes Sicyonius ductum aquarum in oppidum Crisaeorum ferentem rupit: mox affectis siti restituit aquam elleboro corruptam, qua usos profluvio ventris deficientes cepit.


DE INICIENDO OBSESSIS PAVORE
Philippus, cum Prinassum castellum nulla vi capere posset, terram ante ipsos muros egessit simulavitque agi cuniculum: castellani, quia subrutos se existimarant, dediderunt.

Pelopidas Thebanus Magnetum duo oppida simul oppugnaturus non ita longo spatio distantia, quo tempore ad alterum eorum exercitum admovebat, praecepit, ut ex composito ab aliis castris quattuor equites coronati notabili alacritate velut victoriam nuntiantes venirent. Ad cuius simulationem curavit, ut silva, quae in medio erat, incenderetur, praebitura speciem urbis ardentis; praeterea quosdam captivorum habitu eodem iussit perduci: qua asseveratione perterriti qui obsidebantur, dum in parte iam se superatos existimant, defecerunt.

Cyrus, Persarum rex, incluso Sardibus Croeso, qua praeruptus mons nullum aditum praestabat ad moenia, malos exaequantis altitudinem iugi subrexit, quibus simulacra hominum armata Persici habitus imposuerat, noctuque eos monti admovit. Tum prima luce ex altera parte muros aggressus: ubi orto sole simulacra illa armatorum referentia habitum refulserunt, oppidani captam urbem a tergo credentes et ob hoc in fugam dilapsi victoriam hostibus concesserunt.


DE IRRUPTIONE EX DIVERSA PARTE, QUAM EXSPECTABIMUR
Scipio apud Carthaginem sub discessum aestus maritimi, secutus deum, ut dicebat, ducem, ad muros urbis accessit et cedente stagno, qua non exspectabatur, irrupit.

Fabius Maximus, Cunctatoris filius, apud Arpos praesidio Hannibalis occupatos, considerato situ urbis, sescentos milites obscura nocte misit, qui per munitam eoque minus frequentem oppidi partem scalis evecti in murum portas revellerent. Hi adiuti decidentium aquarum sono, qui operis strepitum obscurabat, iussa peragunt: ipse dato signo ab alia parte aggressus cepit Arpos.

C. Marius bello Iugurthino apud flumen Mulucham, cum oppugnaret castellum in monte saxeo situm, quod una et angusta semita adibatur, cetera parte velut consulto praecipiti, nuntiato sibi per Ligurem quendam ex auxiliis gregalem militem, qui forte aquatum progressus, dum per saxa montis cocleas legit, ad summa pervenerat, erepi posse in castellum, paucos centuriones perfectissimos cum velocissimis militibus, quibus aeneatores immiscuerat, misit capite pedibusque nudis, ut prospectus nisusque per saxa facilior foret, scutis gladiisque tergo aptatis. Hi Ligure ducente loris et clavis, quibus in ascensu nitebantur, adiuti, cum ad posteriora et ob id vacua defensoribus castelli pervenissent, concinere et tumultuari, ut praeceptum erat, coeperunt: ad quod constitutum Marius constantius adhortatus suos acrius instare castellanis coepit, quos ab imbelli multitudine suorum revocatos, tamquam a tergo capti essent, insecutus castellum cepit.

L. Cornelius Rufinus consul complura Sardiniae cepit oppida, dum firmissimas partes copiarum noctu exponit, quibus praecipiebat, delitiscerent opperirenturque tempus, quo ipse naves appelleret: occurrentibus deinde adventanti hostibus et ab ipso per simulationem fugae longius ad persequendum avocatis, illi in relictas ab his urbes impetum fecerunt.

Pericles, <dux> Atheniensium, cum oppugnaret quandam civitatem magno consensu defendentium tutam, nocte ab ea parte murorum, quae mari adiacebat, classicum cani clamoremque tolli iussit: hostes penetratum illic in oppidum rati reliquerunt portas, per quas Pericles destitutas praesidio irrupit.

Alcibiades, dux Atheniensium, Cyzicum oppugnandae eius causa nocte improvisus accessit et ex diversa parte moenium cornicines canere iussit. Sufficere propugnatores murorum poterant: ad id latus, a quo solo se temptari putabant, cum confluerent, qua non obsistebatur, muros transcendit.

Thrasybulus, dux Milesiorum, ut portum Sicyoniorum occuparet, a terra subinde oppidanos temptavit et illo, quo lacessebantur, conversis hostibus classe in<ex>spectata portum cepit.

Philippus in obsidione cuiusdam maritimae urbis binas naves procul a conspectu contabulavit superstruxitque eis turres: aliis deinde turribus adortus a terra, dum urbis propugnatores distringit, turritas naves a mari applicuit et, qua non resistebatur, subiit muros.

Pericles Peloponnesiorum castellum oppugnaturus, in quod duo omnino erant accessus, alterum fossa interclusit, alterum munire instituit. <> Castellani securiores ab altera parte facti eam solam, quam muniri videbant, custodire coeperunt: Pericles praeparatis pontibus iniectisque super fossam, qua non cavebatur, subiit castellum.

Antiochus adversus Ephesios Rhodiis, quos in auxilio habebat, praecepit, ut nocte portum cum magno strepitu invaderent: ad quam partem omni multitudine cum tumultu decurrente, nudatis defensore reliquis munitionibus, ipse a d<i>verso aggressus civitatem cepit.


DE DISPONENDIS INSIDIIS, IN QUAS ELICIANTUR OBSESSI
Cato in conspectu Lacetanorum, quos obsidebat, reliquis suorum summotis, Suess<et>anos quosdam ex auxiliaribus maxime imbelles aggredi moenia iussit: hos cum facta eruptione Lacetani facile avertissent et fugientes avide insecuti essent, illis quos occultaverat coortis oppidum cepit.

L. Scipio in Sardinia, cuiusdam civitatis parte militum relicta oppugnatione, quam instruxerat, speciem fugientis praestitit: insecutisque temere oppidanis per eos, quos in proximo occultaverat, oppidum invasit.

Hannibal, cum obsideret civitatem Himeram, castra sua capi de industria passus est, iussis recedere Poenis, tamquam praevaleret hostis: quo eventu Himeraeis ita deceptis, ut gaudio impulsi relicta urbe procurrerent ad Punicum vallum, Hannibal vacuam urbem per eos, quos in insidiis ad hanc ipsam occasionem posuerat, cepit.

Idem, ut Saguntinos eliceret, rara acie ad muros accedens ad primam eruptionem oppidanorum simulata fuga cessit interpositoque exercitu ab oppido interclusos a suis hostes in medio trucidavit.

Himilco Carthaginiensis apud Agrigentum iuxta oppidum partem copiarum in insidiis posuit praecepitque his, ut, cum processissent oppidani, ligna umida incenderent. Deinde cum reliqua parte exercitus luce ad eliciendos hostes progressus simulata fuga persequentis oppidanos longius cedendo protraxit. Insidiatores prope moenia imperatum ignem acervis subiecerunt: unde obortum contemplati fumum Agrigentini incensam civitatem suam existimaverunt, defendendaeque eius gratia dum trepide recurrunt, obviis eis qui insidiati iuxta muros erant et a tergo instantibus quos persecuti fuerant, in medio trucidati sunt.

Viriathus disposito per occulta milite paucos misit, qui abigerent pecora Segobrigensium: ad quae illi vindicanda cum frequentes procurrissent simulantesque fugam praedatores persequerentur, deducti in insidias caesique sunt.

Scordisci equites, cum Heracleae d<i>v<ers>arum partium praesidio praepositus esset Lucullus, pecora abigere simulantes provocaverunt eruptionem: fugam deinde mentiti sequentem Lucullum in insidias deduxerunt et octingentos cum eo milites occiderunt.

Chares, dux Atheniensium, civitatem aggressurus litori appositam, post quaedam promunturia occulte habita classe, e navibus velocissimam praeter hostilia praesidia ire iussit: qua visa cum omnia navigia, quae pro custodia portus agebant, ad persequendam evolassent, Chares indefensum portum cum reliqua classe invectus etiam civitatem occupavit.

Barca, dux Poenorum, in Sicilia Lilybaeum nostris terra marique obsidentibus partem classis suae procul armatam iussit ostendi: ad eius conspectum cum evolassent nostri, ipse reliquis quas in occulto tenuerat navibus Lilybaei portum occupavit.


DE SIMULATIONE REGRESSUS
Phormion, dux Atheniensium, cum depopulatus esset agros Chalcidensium, legatis eorum de ea re querentibus benigne respondit et nocte, qua dimissurus illos erat, finxit litteras sibi supervenisse civium suorum, propter quas redeundum haberet. Ac paulum regressus dimisit legatos: his omnia tuta et abisse Phormionem renuntiantibus, Chalcidenses spe et oblatae humanitatis et abducti exercitus remissa urbis custodia, cum confestim Phormion revertisset, prohibere inexspectatam vim non potuerunt.

Agesilaus, dux Lacedaemoniorum, cum Phoc<ae>enses obsideret et intellexisset eos, qui tunc praesidio illis erant, iam gravari belli incommoda, paulum regressus tamquam ad alios actus liberam recendendi occasionem his dedit: non multo post milite reducto destitutos Phoc<ae>enses superavit.

Alcibiades adversus Byzantios, qui se moenibus continebant, insidias disposuit et simulato regressu incautos eos oppressit.

Viriathus, cum tridui iter discedens confecisset, idem illud uno die remensus securos Segobrigenses et sacrificio cum maxime occupatos oppressit.

Epaminondas Mantinia<e>, cum Lacedaemonios in subsidium hosti venisse animadverteret, ratus posse Lacedaemonem occupari, si clam illo profectus esset, nocte crebros ignes fieri iussit, ut specie remanendi occultaret profectionem. Sed a transfuga proditus, assecuto exercitu Lacedaemoniorum, itinere quidem, quo Spartam petebat, destitit, idem tamen consilium convertit ad Mantinienses: aeque enim ignibus factis Lacedaemonios, quasi maneret, frustratus per quadraginta milia passuum revertit Mantiniam eamque auxilio destitutam occupavit.


EX CONTRARIO VERO CIRCA TUTELAM OBSESSORUM DE EXCITANDA CURA SUORUM
Alcibiades, <dux> Atheniensium, civitate sua a Lacedaemoniis obsessa, veritus neglegentiam vigilum denuntiavit his qui in stationibus erant, observarent lumen, quod nocte ostenturus esset ex arce, et ad conspectum eius ipsi quoque lumina attollerent; in quo munere qui cessasset, poenam passurum: dum sollicite exspectatur signum ducis, pervigilatum ab omnibus et suspectae noctis periculum evitatum est.

Iphicrates, dux Atheniensium, cum praesidio Corinthum teneret et sub adventum hostium ipse vigilias circumiret, vigilem, quem dormientem invenerat, transfixit cuspide: quod factum quibusdam tamquam saevum increpantibus "qualem inveni", inquit, "talem reliqui." Epaminondas Thebanus idem fecisse dicitur.


DE EMITTENDO ET RECIPIENDO NUNTIO
Romani, obsessi in Capitolio, ad Camillum ab exilio implorandum miserunt Pontium Cominium, qui, ut stationes Gallorum falleret, per saxa Tarpeia demissus tranato Tiberi Veios pervenit et perpetrata legatione similiter ad suos rediit.

Campani, diligenter Romanis, a quibus obsessi erant, custodias agentibus, quendam pro transfuga subornatum miserunt, qui occultatam balteo epistulam inventa effugiendi causa [occasione] ad Poenos pertulit.

Venationi quoque et pecoribus quidam insuerunt litteras membranis mandatas; aliqui et iumento in aversam partem infulserunt, dum stationes transeunt; nonnulli interiora vaginarum inscripserunt.

L. Lucullus, Cyzicenos obsessos a Mithridate ut certiores adventus sui faceret, cum praesidiis hostium teneretur introitus urbis, qui unus et angustus ponte modico insulam continenti iungit, militem e suis nandi et nauticae artis peritum iussit insidentem duobus inflatis utribus litteras insutas habentibus, quos ab inferiore parte duabus regulis inter se distantibus commiserat, ire septem milium passuum traiectum: quod ita perite gregalis fecit, ut cruribus velut gubernaculis dimissis cursum dirigeret et procul visentis, qui in statione erant, marinae specie beluae deciperet.

Hirtius consul ad Decimum Brutum, qui Mutinae ab Antonio obsidebatur, litteras subinde misit plumbo scriptas, quibus ad brachium religatis milites Scultennam amnem tranabant.

Idem columbis, quas inclusas ante tenebris et fame affecerat, epistulas saeta ad collum religabat easque a propinquo, in quantum poterat, moenibus loco emittebat. Illae lucis cibique avidae altissima aedificiorum petentes excipiebantur a Bruto, qui eo modo de omnibus rebus certior fiebat, utique postquam disposito quibusdam locis cibo columbas illuc devolare instituerat.


DE INTRODUCENDIS AUXILIIS ET COMMEATIBUS SUGGERENDIS
Bello civili, cum Ategua urbs in Hispania Pompeianarum partium obsideretur, Maurus inter noc<tem> tamquam Caesarianus tribuni cornicularius vigiles quosdam excitavit: ex quibus <cum tesseram accepisset>, ali[qu]os excitans constantia fallaciae suae per medias Caesaris copias praesidium Pompei transduxit.

Hannibale obsidente Casilinum, Romani far in doliis secunda aqua Volturni fluminis demittebant, ut ab obsessis exciperetur. Quibus cum obiecta per medium amnem catena Hannibal obstitisset, nuces sparsere: quae cum aqua ferente ad oppidum defluerent, eo commeatu sociorum necessitatem sustentaverunt.

Hirtius Mutinensibus obsessis ab Antonio salem, quo maxime indigebant, cupis conditum per amnem Scultennam intromisit.

Idem pecora secunda aqua demisit, quae excepta sustentaverunt necessariorum inopiam.


QUEMADMODUM EFFICIATUR, UT ABUNDARE VIDEANTUR, QUAE DEERUNT
Romani, cum a Gallis Capitolium obsideretur, in extrema iam fame panem in hostem iactaverunt consecutique, ut abundare commeatibus viderentur, obsidionem, donec Camillus subveniret, toleraverunt.

Athenienses adversus Lacedaemonios idem fecisse dicuntur.

Hi, qui ab Hannibale Casilini obsidebantur, ad extremam famem pervenisse crediti, cum etiam herbas alimentis eorum Hannibal, arato loco qui erat inter castra ipsius et moenia, praeriperet, semina in praeparatum locum iecerunt, consecuti, ut habere viderentur, quo victum sustentarent usque ad satorum proventum.

Reliqui ex Variana clade, cum obsiderentur, quia defici frumento videbantur, horrea tota nocte circumduxerunt captivos, deinde praecisis manibus dimiserunt: hi circumsedentibus suis persuaserunt, ne spem maturae expugnationis reponerent in fame Romanorum, quibus ingens alimentorum copia superesset.

Thraces in arduo monte obsessi, in quem hostibus accessus non erat, collato viritim exiguo tritico paucas oves paverunt <et egerunt> in hostium praesidia: quibus exceptis et occisis, cum frumenti vestigia in visceribus earum apparuissent, opinatus hostis magnam vim tritici superesse eis, qui inde etiam pecora pascerent, recessit ab obsidione.

Thrasyb<u>lus, dux Milesiorum, cum longa obsidione milites sui angerentur ab Halyatte, qui sperabat eos ad deditionem fame posse compelli, sub adventum legatorum Halyattis frumentum omne in forum compelli iussit et conviviis sub id tempus institutis per totam urbem epulas praestitit: atque ita persuasit hosti superesse ipsis copias, quibus diuturnam sustinerent obsidionem.


QUA RATIONE PRODITORIBUS ET TRANSFUGIS OCCURRATUR
Claudius Marcellus, cognito consilio L. Bantii Nolani, qui corrumpere ad defectionem populares studebat et Hannibali gratificabatur, quod illius beneficio curatus inter Cannenses saucius et ex captivitate remissus ad suos erat, quia interficere eum, ne supplicio eius reliquos concitaret Nolanos, non audebat, arcessitum ad se allocutus est, dicens fortissimum militem eum esse, quod antea ignorasset, hortatusque est, ut secum moraretur, et super verborum honorem equo quoque donavit: qua benignitate non illius tantum fidem, sed etiam popularium, quae ex illo pendebat, sibi obligavit.

Hamilcar, dux Poenorum, cum frequenter auxiliares Galli ad Romanos transirent et iam ex consuetudine ut socii exciperentur, fidissimos subornavit ad simulandam transitionem, qui Romanos excipiendorum causa eorum progressos ceciderunt: quae sollertia Hamilcari non tantum ad praesentem profuit successum, sed in posterum praestitit, ut Romanis veri quoque transfugae forent suspecti.

Hanno, Carthaginiensium imperator, in Sicilia, cum comperisset Gallorum mercennariorum circiter quattuor milia conspirasse ad transfugiendum ad Romanos, quod aliquot mensum mercedes non receperant, animadvertere autem in eos non auderet metu seditionis, promisit prolationis iniuriam liberalitate pensaturum. Quo nomine gratias agentibus Gallis per tempus idoneum <prae>datur<os> pollicitus fidelissimum dispensatorem ad Otacilium consulem misit, qui, tamquam rationibus interversis transfugisset, nuntiavit nocte proxima Gallorum quattuor milia, quae praedatum forent missa, posse excipi. Otacilius nec statim credidit transfugae nec tamen rem spernendam ratus disposuit in insidiis lectissimam manum suorum. Ab ea Galli excepti dupliciter Hannonis consilio satisfecerunt: et Romanos ceciderunt et ipsi omnes interfecti sunt.

Hannibal simili consilio se a transfugis ultus est. Nam cum aliquos ex militibus suis sciret transisse proxima nocte nec ignoraret exploratores hostium in castris suis esse, palam pronuntiavit non debere transfugas vocari sollertissimos milites, qui ipsius iussu exierint ad excipienda hostium consilia. Auditis quae pronuntiavit, re<t>tulerunt exploratores ad suos: tum comprehensi a Romanis transfugae et amputatis manibus remissi sunt.

Diodorus, cum praesidio Amphipolim tueretur et duo milia Thracum suspecta haberet, quae videbantur urbem direptura, mentitus paucas hostium naves proximo litori applicuisse easque diripi posse: qua spe stimulatos Thracas emisit ac deinde clausis portis non recepit.


DE ERUPTIONIBUS
Romani, qui in praesidio Panhormitanorum erant, veniente ad obsidionem Hasdrubale raros ex industria in muros posuerunt defensores: quorum paucitate contempta cum incautus muris succederet Hasdrubal, eruptione facta ceciderunt eum.

Aemilius Paulus, universis Liguribus improviso adortis castra eius, simulato timore militem diu continuit: deinde fatigato iam hoste quattuor portis eruptione facta stravit cepitque Ligures.

Livius praefectus Romanorum arcem Tarentinorum tenens misit ad Hasdrubalem legatos, abire uti sibi incolumi liceret: ea simulatione ad securitatem perductum hostem eruptione facta cecidit.

Cn. Pompeius circumsessus ad Dyrrachium non tantum obsidione liberavit suos, verum etiam post eruptionem, quam opportuno et loco et tempore fecerat, Caesarem ad castellum, quod duplici munitione instructum erat, avide irrumpentem exterior ipse circumfusus corona obligavit, ut ille inter eos, quos obsidebat, et eos, qui extra circumvenerant, medius non leve periculum et detrimentum senserit.

Flavius Fimbria in Asia apud Rhyndacum adversum filium Mithridatis, brachiis ab latere ductis, deinde fossa in fronte percussa, quietum in vallo militem tenuit, donec hostilis equitatus intraret angustias munimentorum: tunc eruptione facta sex milia eorum cecidit.

C. Caesar in Gallia, deletis ab Ambiorige Titurii Sabini et Cottae legatorum copiis, cum a Q. Cicerone, qui et ipse oppugnabatur, certior factus cum duabus legionibus adventaret, conversis hostibus metum simulavit militesque in castris, quae artiora solito industria fecerat, tenuit. Galli praesumpta iam victoria velut ad praedam castrorum tendentes fossas implere et vallum detrahere coeperunt: qua re proelio <non> aptatos Caesar emisso repente undique milite trucidavit.

Titurius Sabinus adversus Gallorum amplum exercitum continendo militem intra munimenta praestitit eis suspicionem metuentis. Cuius augendae causa perfugam misit, qui affirmaret exercitum Romanum in desperatione esse ac de fuga cogitare. Barbari oblata victoriae spe concitati lignis sarmentisque se oneraverunt, quibus fossas complerent, ingentique cursu castra nostra in colle posita petiverunt: unde in eos Titurius universas immisit copias multisque Gallorum caesis plurimos in deditionem accepit.

Asculani, oppugnatur<o> oppidum Pompei<o> cum paucos senes <et> aegros in muris ostendissent, ob id securos Romanos eruptione facta fugaverunt.

Numantini obsessi ne pro vallo quidem instruxerunt aciem adeoque se continuerunt, ut Popilio Laenati fiducia fieret scalis oppidum aggrediendi: quo deinde suspicante insidias, quia ne tunc quidem obsistebatur, ac suos revocante, eruptione facta aversos et descendentis adorti sunt.


DE CONSTANTIA OBSESSORUM
Romani, assidente moenibus Hannibale, ostentandae fiduciae gratia supplementum exercitibus, quos in Hispania habebant, diversa porta miserunt.

Idem agrum, in quo castra Hannibal habebat, defuncto forte domino venalem ad id pretium licendo perduxerunt, quo is ager ante bellum venierat.

Idem, <cum> ab Hannibale obsiderentur et ipsi obsiderent Capuam, decreverunt, ne nisi capta ea revocaretur inde exercitus.

LIBER QUARTUS

Multa lectione conquisitis strategematibus et non exiguo scrupulo digestis, ut promissum trium librorum implerem, si modo implevi, hoc exhibebo ea, quae parum apte discriptioni priorum ad speciem alligata<e> subici videbantur et erant exempla potius strategicon quam strategemata: quae idcirco separavi, quia quamvis clara diversae tamen erant substantiae, ne, si qui forte in aliqua ex his incidissent, similitudine inducti praetermissa opinarentur.

Et sane velut <res> residua expedienda fuit: in qua et ipsa ordinem per species servare conabor:
I. De disciplina.
II. De effectu disciplinae.
III. De continentia.
IV. De iustitia.
V. De constantia.
VI. De affectu et moderatione.
VII. De variis consiliis.


DE DISCIPLINA
P. Scipio ad Numantiam corruptum superiorum ducum socordia exercitum correxit dimisso ingenti lixarum numero, redactis ad munus cotidiana exercitatione militibus. Quibus cum frequens iniungeret iter, portare complurium dierum cibaria imperabat, ita ut frigora et imbres pati, vada fluminum pedibus traicere assuesceret miles, exprobrante subinde imperatore timiditatem et ignaviam, frangente delicatioris usus ac parum necessaria expeditioni vasa. Quod maxime notabiliter accidit C. Memmio tribuno, cui dixisse traditur Scipio: "Mihi paulisper, tibi et rei publicae semper nequam eris."

Q. Metellus bello Iugurthino similiter lapsam militum disciplinam pari severitate restituit, cum insuper prohibuisset alia carne quam assa elixave milites uti.

Pyrrhus dilectatori suo fertur dixisse: "tu grandes elige, ego, eos fortes reddam."

L. Paulo et C. Varrone consulibus milites primo iure iurando adacti sunt: antea enim sacramento tantummodo a tribunis rogabantur, ceterum ipsi inter se coniurabant se fugae atque formidinis causa non abituros neque ex ordine recessuros nisi teli petendi feriendive hostis aut civis servandi causa.

Scipio Africanus, cum ornatum scutum elegantius cuiusdam vidisset, dixit non mirari se, quod tanta cura ornasset, in quo plus praesidii quam in gladio haberet.

Philippus, cum primum exercitum constitueret, vehiculorum usum omnibus interdixit, equitibus non amplius quam singulos calones habere permisit, peditibus autem denis singulos, qui molas et funes ferrent: in aestiva exeuntibus triginta dierum farinam collo portari imperavit.

C. Marius recidendorum impedimentorum gratia, quibus maxime exercitus agmen oneratur, vasa et cibaria militis in fasciculos aptata furcis imposuit, sub quibus et habile onus et facilis requies esset: unde et proverbium tractum est "muli Mariani".

Theagenes Atheniensis, cum exercitum Megaram duceret, petentibus ordines respondit ibi se daturum. Deinde clam equites praemisit eosque hostium specie impetum in suos retorquere iussit. Quo facto cum <quos secum> habebat tamquam ad hostium occursum praepararentur, permisit ita ordinari aciem, ut quo quis voluisset loco consisteret: cum inertissimus quisque retro se dedisset, strenui autem in fronte<m> prosiluissent, ut quemque invenerat stantem, ita ad ordines militiae provexit.

Lysander Lacedaemonius egressum via quendam castigabat. Cui dicenti ad nullius rei rapinam se ab agmine recessisse respondit: "ne speciem quidem rapturi praebeas volo."

Antigonus, cum filium suum audisset devertisse in eius domum, cui tres filiae insignes specie essent, "audio", inquit, "fili, anguste habitare te pluribus dominis domum possidentibus: hospitium laxius accipe"; iussoque commigrare edixit, ne quis minor quinquaginta annos natus hospitio matris familias uteretur.

Q. Metellus consul, quamvis nulla lege impediretur, quin filium contubernalem perpetuum haberet, maluit tamen eum in ordine merere.

P. Rutilius consul, cum secundum leges in contubernio suo habere posset filium, in legione militem fecit.

M. Scaurus filium, quod in saltu Tridentino loco hostibus cesserat, in conspectum suum venire vetuit: adulescens verecundia ignominiae pressus mortem sibi conscivit.

Castra antiquitus Romani ceteraeque gentes passim per corpora cohortium velut mapalia constituere soliti erant, cum solos urbium muros nosset antiquitas. Pyrrhus Epirotarum rex primus totum exercitum sub eodem vallo continere instituit. Romani deinde, victo eo in campis Arusinis circa urbem Malventum, castris eius potiti et ordinatione notata paulatim ad hanc usque metationem, quae nunc effecta est, pervenerunt.

P. Nasica in hibernis, quamvis classis usus non esset necessarius, ne tamen desidia miles corrumperetur aut per otii licentiam sociis iniuriam inferret, navis aedificare instituit.

M. Cato memoriae tradidit in furto comprehensis inter commilitones dextras esse praecisas aut, si lenius animadvertere voluissent, in principiis sanguinem missum.

Clearchus, dux Lacedaemoniorum, exercitui dicebat imperatorem potius quam hostem metui debere, significans eos, qui in proelio dubiam mortem timuissent, certum, si deseruissent, manere supplicium.

Appii Claudii sententia senatus eos, qui a Pyrrho, rege Epirotarum, capti et postea remissi erant, equites ad pedites redegit, pedites ad levem armaturam, omnibus extra vallum iussis tendere, donec bina hostium spolia singuli referrent.

Otacilius Crassus consul eos, qui ab Hannibale sub iugum missi redierant, tendere extra vallum iussit, ut immuniti assuescerent periculis et adversus hostem audentiores fierent.

P. Cornelio Nasica Decimo Iunio consulibus, qui exercitum deseruerant, damnati virgis caesi publice venierunt.

Domitius Corbulo in Armenia duas alas et tres cohortes, quae ad castellum Initia hostibus cesserant, extra vallum iussit tendere, donec assiduo labore et prosperis excursionibus redimerent ignominiam.

Aurelius Cotta consul, cum ad opus equites necessitate cogente iussisset accedere eorumque pars detractasset imperium, questus apud censores effecit, ut notarentur; a patribus deinde obtinuit, ne eis praeterita aera procederent; tribuni quoque plebis de eadem re ad populum pertulerunt omniumque consensu stabilita disciplina est.

Q. Metellus Macedonicus in Hispania quinque cohortes, quae hostibus cesserant, testamentum facere iussas ad locum reciperandum remisit, minatus non nisi post victoriam receptum iri.

P. Valerio consuli senatus praecepit, exercitum ad Sirim victum ducere Saepinum ibique castra munire et hiemem sub tentoriis exigere. Senatus, cum turpiter fugati eius milites essent, decrevit, ne auxilia eis summitterentur, nisi captis eius . . .

Legionibus, quae Punico bello militiam detractaverant, in Siciliam velut relegatis per septem annos hordeum ex senatus consulto datum est.

L. Piso C. Titium praefectum cohortis, quod loco fugitivis cesserat, cinctu togae praeciso, soluta tunica, nudis pedibus in principiis cotidie stare, dum vigiles venirent, iussit, conviviis et balneo abstinere. Sulla cohortem et centuriones, quorum stationem hostis perruperat, galeatos et discinctos perstare in principiis iussit.

Domitius Corbulo in Armenia Aemilio Rufo praefecto equitum, quia hostibus cesserat et parum instructam armis alam habebat, vestimenta per lictorem scidit eidemque ut erat foedato habitu perstare in principiis, donec mitterentur, imperavit.

Atilius Regulus, cum ex Samnio in Luceriam transgrederetur exercitusque eius obviis hostibus aversus esset, opposita cohorte iussit fugientes pro desertoribus caedi.

Cotta consul in Sicilia in Valerium, nobilem tribunum militum ex gente Valeria, virgis animadvertit.

Idem P. Aurelium sanguine sibi iunctum, quem obsidioni Lipararum, ipse ad auspicia repetenda Messanam transiturus, praefecerat, cum agger incensus et capta castra essent, virgis caesum in numerum gregalium peditum referri et muneribus fungi iussit.

Fulvius Flaccus censor Fulvium fratrem suum, quia legionem, in qua tribunus militum erat, iniussu consulis dimiserat, senatu movit.

M. Cato ab hostili litore, in quo per aliquot dies manserat, cum ter dato profectionis signo classem solvisset et relictus e militibus quidam a terra voce et gestu expostularet, uti tolleretur, circumacta ad litus universa classe, comprehensum supplicio affici iussit et, quem occisuri per ignominiam hostes fuerant, exemplo potius impendit.

Appius Claudius ex his, qui loco cesserant, decimum quemque militem sorte ductum fusti percussit.

Fabius Rullus consul ex duabus legionibus, quae loco cesserant, sorte ductos in conspectu militum securi percussit.

Aquilius ternos ex centuriis, quarum statio ab hoste perrupta erat, securi percussit.

M. Antonius, cum agger ab hostibus incensus esset, ex his, qui in opere fuerant, duarum cohortium militem decimavit et in singulos ex his centuriones animadvertit, legatum cum ignominia dimisit, reliquis ex legione hordeum dari iussit.

In legionem, quae Regium oppidum iniussu ducis dir<ip>uerat, animadversum est ita, ut quattuor milia tradita custodiae necarentur: praeterea senatus consulto cautum est, ne quem ex eis sepelire vel lugere fas esset.

L. Papirius Cursor dictator Fabium Rutilium magistrum equitum, quod adversum edictum eius quamvis prospere pugnaverat, <ad> virgas poposcit, caesum securi percussurus: nec contentioni aut precibus militum concessit animadversionem eumque profugientem Romam persecutus est, ne ibi quidem remisso prius supplicii metu, quam ad genua eius et Fabius cum patre provolveretur et pariter senatus ac populus rogarent.

Manlius, cui Imperioso postea cognomen fuit, filium, quod is contra edictum patris cum hoste pugnaverat, quamvis victorem in conspectu exercitus virgis caesum securi percussit.

Manlius filius, exercitu pro se adversus patrem seditionem parante, negavit tanti esse quemquam, ut propter illum disciplina corrumperetur, et obtinuit, ut ipsum puniri paterentur.

Q. Fabius Maximus transfugarum dextras praecidit.

C. Curio consul bello Dardanico circa Dyrrachium, cum ex quinque legionibus una seditione facta militiam detractasset securturamque se temeritatem ducis in expeditionem asperam et insidiosam negasset, quattuor legiones eduxit armatas et consistere ordinibus detectis armis velut in acie iussit. Post hoc seditiosam legionem inermem procedere discinctamque in conspectu armati exercitus stramenta coegit secare, postero autem die similiter fossam discinctos milites facere, nullisque precibus legionis impetrari ab eo potuit, ne signa eius summitteret nomenque aboleret, milites autem in supplementum ceterarum legionum distribueret.

Q. Fulvio Appio Claudio consulibus milites ex pugna Cannensi in Siciliam a senatu relegati postulaverunt a consule M. Marcello, ut in proelium ducerentur. Ille senatum consuluit: senatus negavit sibi placere committi his rempublicam, qui eam deseruissent: Marcello tamen permisit facere, quod videretur, dum ne quis eorum munere vacaret neve donaretur neve quod praemium ferret aut in Italiam reportaretur, dum Poeni in ea fuissent.

M. Salinator consularis damnatus est a populo, quod praedam non aequaliter diviserat militibus.

Cum ab Liguribus in proelio Q. Petilius consul interfectus esset, decrevit senatus, uti ea legio, in cuius acie consul erat occisus, tota infrequens referretur, stipendium ei annuum non daretur, aera reciderentur.


DE EFFECTU DISCIPLINAE
Bruti et Cassi exercitus, memoriae proditum est, bello civili cum una per Macedoniam iter facerent priorque Brutus ad fluvium, in quo pontem iungi oportebat, pervenisset, Cassi tamen exercitum et in efficiendo ponte et in maturando transitu praecessisse: qui vigor disciplinae effecit, ne solum in operibus, verum et in summa belli praestarent Cassiani Brutianos.

C. Marius, cum facultatem eligendi exercitus haberet ex duobus, qui sub Rutilio et qui sub Metello ac postea sub se ipso meruerant, Rutilianum quamquam minorem, quia certioris disciplinae arbitrabatur, praeoptavit. Domitius Corbulo duabus legionibus et paucissimis auxiliis disciplina correcta Parthos sustinuit.

Alexander Macedo XL milibus hominum iam inde a Philippo patre disciplinae assuefactis orbem terrarum aggressus innumerabiles hostium copias vicit.

Cyrus bello adversus Persas quattuordecim milibus armatorum immensas difficultates superavit.

Epaminondas, dux Thebanorum, quattuor milibus hominum, ex quibus CCCC tantum equites erant, Lacedaemoniorum exercitum viginti quattuor milium peditum, equitum mille sescentorum vicit.

A quattuordecim milibus Graecorum, qui numerus in auxiliis Cyri adversus Artaxerxen fuit, centum milia barbarorum proelio superata sunt.

Eadem Graecorum [proelio] quattuordecim milia amissis ducibus, reditus sui cura uni ex corpore suo Xenophonti Atheniensi demandata, per iniqua et ignota loca incolumia reversa sunt.

Xerxes a trecentis Lacedaemoniorum ad Thermopylas vexatus, cum vix eos confecisset, hoc se deceptum aiebat, quod multos quidem homines haberet, viros autem disciplinae tenaces nullos.


DE CONTINENTIA
M. Catonem vino eodem quo remiges contentum fuisse traditur.

Fabricius, cum Cineas legatus Epirotarum grande pondus auri dono ei daret, non accepto eo dixit malle se habentibus id imperare quam habere.

Atilius Regulus, cum summis rebus praefuisset, adeo pauper fuit, ut se coniugem liberosque tolararet agello, qui colebatur per unum vilicum: cuius audita morte scripsit senatui de successore, destitutis rebus obitu servi necessariam esse praesentiam suam.

Cn. Scipio post res prospere in Hispania gestas in summa paupertate decessit, ne ea quidem relicta pecunia, quae sufficeret in dotem filiarum, quas ob inopiam publice dotavit senatus.

Idem praestiterunt Athenienses filiis Aristidis post amplissimarum rerum administrationem in maxima paupertate defuncti.

Epaminondas, dux Thebanorum, tantae abstinentiae fuit, ut in suppellectili eius praeter stoream et unicum veru nihil inveniretur.

Hannibal surgere de nocte solitus ante noctem non requiescebat: crepusculo demum ad cenam vocabat neque amplius quam duobus lectis discumbebatur apud eum.

Idem, cum sub Hasdrubale imperatore militaret, plerumque super nudam humum sagulo tectus somnos capiebat.

Aemilianum Scipionem traditur in itinere cum amicis ambulantem accepto pane vesci solitum.

Idem et de Alexandro Macedone dicitur.

Masinissam, nonagensimum aetatis annum agentem, meridie ante tabernaculum stantem vel ambulantem capere solitum cibos legimus.

M'. Curius, cum victis ab eo Sabinis ex senatus consulto ampliaretur ei modus agri, quem consummati milites accipiebant, gregalium portione contentus fuit, malum civem dicens, cui non esset idem quod ceteris satis.

Universi quoque exercitus notabilis saepe fuit continentia, sicut eius qui sub M. Scauro meruit. Namque memoriae tradidit Scaurus pomiferam arborem, quam in pede castrorum fuerat complexa metatio, postero die abeunte exercitu intactis fructibus relictam.

Auspiciis Imperatoris Caesaris Domitiani Augusti Germanici eo bello, quod Iulius Civilis in Gallia moverat, Lingonum opulentissima civitas, quae ad Civilem desciverat, cum adveniente exercitu Caesaris populationem timeret, quod contra exspectationem inviolata nihil ex rebus suis amiserat, ad obsequium redacta septuaginta milia armatorum tradidit mihi.

L. Mummius, qui Corintho capta non Italiam solum sed etiam provincias tabulis statuisque exornavit, adeo nihil ex tantis manubiis in suum convertit, ut filiam eius inopem senatus ex publico dotaverit.


DE IUSTITIA
Camillo Faliscos obsidenti ludi magister liberos Faliscorum tamquam ambulandi causa extra murum eductos tradidit, dicens retentis eis obsidibus necessario civitatem imperata facturam. Camillus non solum sprevit perfidiam, sed et restrictis post terga manibus magistrum virgis agendum ad parentes tradidit pueris, adeptus beneficio victoriam, quam fraude non concupierat: nam Falisci ob hanc iustitiam sponte ei se dediderunt.

Ad Fabricium, ducem Romanorum, medicus Pyrrhi, Epirotarum regis, pervenit pollicitusque est daturum se Pyrrho venenum, si merces sibi, in qua operae pretium foret, constitueretur. Quo facinore Fabricius egere victoriam suam non arbitratus regi medicum detexit atque ea fide meruit, ut ad petendam amicitiam Romanorum compelleret Pyrrhum.


DE CONSTANTIA
Cn. Pompeius minantibus direpturos pecuniam militibus, quae in triumpho ferretur, Servilio et Glaucia cohortantibus, ut divideret eam, ne seditio fieret, affirmavit non triumphaturum se potius sed moriturum, quam licentiae militum succumberet, castigatisque oratione gravi laureatos fasces obiecit, ut ab illorum inciperent direptione: eaque invidia redegit eos ad modestiam.

C. Caesar, seditione in tumultu civilium armorum facta, maxime animis tumentibus, legionem totam exauctoravit, ducibus seditionis securi percussis: mox eosdem, quos exauctoraverat, ignominiam deprecantis restituit et optimos milites habuit.

Postumius consularis cohortatus suos, cum interrogatus esset a militibus, quid imperaret, dixit, ut se imitarentur, et arrepto signo hostis primus invasit: quem secuti victoriam adepti sunt.

Claudius Marcellus, cum in manus Gallorum imprudens incidisset, circumspiciendae regionis qua evaderet causa equum in orbem flexit, deinde cum omnia esse infesta vidisset, precatus deos in medios hostis irrupit: quibus inopinata audacia perculsis ducem quoque eorum trucidavit atque, ubi spes salutis vix superfuerat, inde opima rettulit spolia.

L. Paulus, amisso ad Cannas exercitu, offerente equom Lentulo, quo fugeret, superesse cladi quamquam non per ipsum contractae noluit, sed in eo saxo, cui se vulneratus acclinaverat, persedit, donec ab hostibus oppressus confoderetur.

Varro, collega eius, vel maiore constantia post eandem cladem vixit gratiaeque ei a senatu et populo actae sunt, quod non desperasset rem publicam. Non autem vitae cupiditate, sed rei publicae amore se superfuisse reliquo aetatis suae tempore approbavit: et barbam capillumque summisit et postea numquam recubans cibum cepit; honoribus quoque, cum ei deferrentur a populo, renuntiavit, dicens felicioribus magistratibus rei publicae opus esse.

Sempronius Tuditanus et Cn. Octavius tribuni militum omnibus fusis ad Cannas, cum in minoribus castris circumsederentur, suaserunt commilitonibus, stringerent gladios et per hostium praesidia erumperent secum, id sibi animi esse, etiamsi nemini ad erumpendum audacia fuisset, affirmantes: de cunctantibus XII omnino equitibus, L. Peditibus, qui comitari sustinerent, repertis incolumes Canusium pervenerunt.

C. Fonteius Crassus in Hispania cum tribus milibus hominum praedatum profectus locoque iniquo circumventus ab Hasdrubale, ad primos tantum ordines relato consilio, incipiente nocte, quo tempore minime exspectabatur, per stationes hostium erupit.

P. Decius tribunus militum bello Samnitico Cornelio consuli iniquis locis deprehenso ab hostibus suasit, ut ad occupandum collem, qui in propinquo erat, modicam manum mitteret, seque ducem his qui mittebantur obtulit: avocatus in diversum hostis emisit consulem, Decium autem cinxit obseditque. Illas quoque angustias nocte eruptione facta cum eluctatus esset Decius, incolumis cum militibus consuli accessit.

Idem fecit sub Atilio Calatino consule, cuius varie traduntur nomina: alii Laberium, nonnulli Q. Caedicium, plurimi Calpurnium Flammam vocitatum scripserunt. Hic cum demissum in eam vallem videret exercitum, cuius latera omniaque superiora hostis insederat, depoposcit et accepit a consule trecentos milites, quos hortatus, ut virtute sua exercitum servarent, in mediam vallem decucurrit: ad opprimendos eos undique descendit hostis longoque et aspero proelio retentus occasionem consuli ad extrahendum exercitum dedit.

C. Caesar adversus Germanos et regem Ariovistum pugnaturus, confusis suorum animis pro contione dixit nullius se eo die opera nisi decimae legionis usurum: quo assecutus est, ut et decimani tamquam praecipuae fortitudinis testimonio concitarentur et ceteri pudore, ne penes alios gloria virtutis esset. Lacedaemonius quidam nobilis, Philippo denuntiante multis se prohibiturum, nisi civitas sibi traderetur, "num", inquit, "et pro patria mori nos prohibebit?"

Leonidas Lacedaemonius, cum dicerentur Persae sagittarum multitudine nubes esse facturi, fertur dixisse: "melius in umbra pugnabimus."

C. Aelius praetor urbanus, cum ei ius dicenti picus in capite insedisset et haruspices respondissent dimissa ave hostium victoriam fore, necata populum Romanum superiorem, at C. Aelium cum familia periturum, non dubitavit necare picum: atque nostro exercitu vincente ipse cum quattuordecim Aeliis ex eadem familia in proelio est occisus. [Hunc quidam non C. Caelium, sed Laelium fuisse et Laelios, non Caelios perisse credunt.]

P. Decius, primo pater, postea filius, in magistratu se pro re publica devoverunt admissisque in hostem equis adepti victoriam patriae contulerunt.

P. Crassus, cum bellum adversus Aristonicum in Asia gerens inter Elaeam et Myrinam in hostium copias incidisset vivosque abduceretur, exsecratus in consule Romano captivitatem virga, qua ad equum erat usus, oculum Thracis, a quo tenebatur, eruit atque ab eo per dolorem concitato transverberatus dedecus servitutis, ut voluerat, effugit.

M. Cato, Censorii filius, in acie decidente equo prolapsus, cum se recollegisset animadvertissetque gladium excidisse vaginae, veritus ignominiam redit in hostem exceptisque aliquot vulneribus, reciperato demum gladio, reversus est ad suos.

Petilini a Poenis obsessi parentes et liberos propter inopiam eiecerunt, ipsi coriis madefactis et igne siccatis foliisque arborum et omni genere animalium vitam trahentes undecim menses obsidionem toleraverunt.

Hispani Consabrae obsessi eadem omnia passi sunt nec oppidum Hirtuleio tradiderunt.

Casilini obsidente Hannibale tantam inopiam perpessi sunt, ut CC denariis murem venisse proditum memoriae sit eiusque venditorem fame perisse, emptorem autem vixisse: fidem tamen servare Romanis perseveraverunt.

Cyzicum cum oppugnaret Mithridates, captivos eius urbis produxit ostenditque obsessis, arbitratus futurum, ut miseratione suorum compelleret ad deditionem oppidanos: at illi cohortati ad patiendam fortiter mortem captivos servare Romanis fidem perseveraverunt.

Segovienses, cum a Viriatho his liberi et coniuges redderentur, praeoptaverunt spectare supplicia pignorum suorum quam a Romanis deficere.

Numantini, ne se dederent, fame mori praefixis foribus domuum suarum maluerunt.


DE AFFECTU ET MODERATIONE
Q. Fabius hortante filio, ut locum idoneum paucorum iactura caperet, "visne", inquit, "tu ex illis paucis esse?"

Xenophon, cum equo veheretur et pedites iugum quoddam occupare iussisset, unum ex eis obmurmurantem <audiens> [quod diceret] facile tam laboriosa sedentem imperare, desiluit et gregalem equo imposuit, cursu ipse ad destinatum iugum contendens. Cuius facti ruborem cum perpeti miles non posset, irridentibus commilitonibus sponte descendit: Xenophontem vix universi perpulerunt, ut conscenderet equum et laborem suum in necessaria duci munera reservaret.

Alexander, cum hieme duceret exercitum, residens ad ignem recognoscere praetereuntis copias coepit; cumque conspexisset quendam prope exanimatum frigore, considere loco suo iussit dixitque ei: "Si in Persis natus esses, in regia sella resedisse tibi capital foret, in Macedonia nato conceditur."

Divus Augustus Vespasianus, cum quendam adulescentem honeste natum, militiae inhabilem, angustiarum rei familiaris causa deductum ad longiorem ordinem rescisset, censu constituto honesta missione exauctoravit.


DE VARIIS CONSILIIS
C. Caesar dicebat idem sibi esse consilium adversus hostem, quod plerisque medicis contra vitia corporum, fame potius quam ferro superandi.

Domitius Corbulo dolabra [id est operibus] hostem vincendum esse dicebat.

L. Paulus imperatorem senem moribus dicebat esse oportere, significans moderatiora sequenda consilia.

Scipio Africanus fertur dixisse, cum eum parum quidam pugnacem dicerent: "imperatorem me mater, non bellatorem peperit."

C. Marius Teutono provocanti eum et postulanti, ut prodiret, respondit, si cupidus mortis esset, laqueo posse eum vitam finire: cum deinde instaret, gladiatorem contemptae staturae et prope exactae aetatis obiecit ei dixitque, si eum superasset, cum victore congressurum.

Q. Sertorius, quod experimento didicerat imparem se universo Romanorum exercitui, ut barbaros quoque inconsulte pugnam deposcentis doceret, adductis in conspectum duobus equis, eorum praevalido alteri, alteri admodum exili duos admovit iuvenes similiter electos, robustum et gracilem. Ac robustiori imperavit equi exilis universam caudam abrumpere, gracili autem valentioris per singulos pilos vellere; cumque gracili successisset quod imperatum erat, validissimus cum infirmis equi cauda sine effectu luctaretur, "naturam", inquit Sertorius, "Romanarum virium per hoc vobis exemplum ostendi, milites: insuperabiles sunt universas aggredienti; easdem lacerabit et carpet, qui per partes attemptaverit."

Valerius Laevinus consul, cum intra castra sua exploratorem hostium deprehendisset magnamque copiarum suarum fiduciam haberet, circumduci eum iussit terrendique hostis causa exercitus suos visendos speculatoribus eorum, quotiens voluissent, patere.

Caedi<ci>us primipilaris, qui in Germania post Varianam cladem obsessis nostris pro duce fuit, veritus, ne barbari ligna, quae congesta erant, vallo admoverent et castra eius incenderent, simulata lignorum inopia, missis undique, qui ea furarentur, effecit, ut Germani universos truncos amolirentur.

Cn. Scipio bello navali amphoras pice et taeda plenas in hostium classem iaculatus, quarum iactus et pondere foret noxius et diffundendo, quae continuerant, alimentum praestaret incendio.

Hannibal regi Antiocho monstravit, ut in hostium classem vascula iacularetur viperis plena, quarum metu perterriti milites a dimicatione et nauticis ministeriis impedirentur.

Idem fecit iam cedente classe sua Prusias.

M. Porcius Cato, in classem hostium cum transiluisset, deturbatis ex ea Poenis eorumque armis et insignibus inter suos distributis multas naves hostium, quos sociali habitu fefellerat, mersit.

Athenienses, cum subinde a Lacedaemoniis infestarentur, diebus festis, quos sacros Minervae extra urbem celebrabant, omnium quidem colentium imitationem expresserunt, armis tamen [et] veste celatis: peracto ritu suo non statim Athenas reversi, sed protinus inde raptim acto Lacedaemonem versus agmine eo tempore, quo minime timebantur, agrum hostium, quibus subinde praedae fuerant, ultro depopulati sunt.

Cassius onerarias naves, non magni ad alia usus, accensas opportuno vento in classem hostium misit et incendio eam consumpsit.

M. Livius, fuso Hasdrubale hortantibus eum quibusdam, ut hostem ad internicionem persequeretur, respondit: "aliqui et supersint, qui de victoria nostra hostibus nuntient."

Scipio Africanus dicere solitus est hosti non solum dandam esse viam ad fugiendum, sed etiam muniendam.

Paches Atheniensis affirmavit incolumes futuros hostes, si deponerent ferrum: eisque obsecutis condicionibus universos, qui in sagulis ferreas fibulas habuissent, interfici iussit.

Hasdrubal subigendorum Numidarum causa ingressus fines eorum resistere parantibus affirmavit ad capiendos se venisse elephantos, quibus ferax est Numidia: ut hoc permitterent, poscentibus <pretium cum> promisisset, ea persuasione avocatos adortus sub leges redegit.

Alcetas Lacedaemonius, ut Thebanorum commeatum facilius ex inopinato aggrederetur, in occulto paratis navibus, tamquam unam omnino haberet triremem, vicibus in ea remigem exercebat: quodam deinde tempore omnis naves in Thebanos transnavigantis immisit et commeatibus eorum potitus est.

Ptolomaeus adversus Perdiccam exercitu praevalentem, ipse invalidus, omne pecudum genus, religatis ad tergum, quae traherent, sarmentis, agendum per paucos curavit equites: ipse praegressus cum copiis, quas habebat, effecit, ut pulvis, quem pecora excitaverant, speciem magni sequentis exercitus moveret, cuius exspectatione territum vicit hostem.

Myronides Atheniensis adversus Thebanos equitatu praevalentes pugnaturus in campis suos edocuit manentibus esse spem aliquam salutis, cedentibus autem perniciem certissimam: qua ratione confirmatis militibus victoriam consecutus est.

C. Pinarius in Sicilia praesidio Hennae praepositus, claves portarum, quas penes se habebat, reposcentibus magistratibus Hennensium, quod suspectos eos, tamquam transitionem ad Poenum pararent, habebat, petit unius noctis ad deliberationem spatium indicataque militibus fraude Graecorum, cum praecepisset, ut parati postera die signum exspectarent, prima luce assistentibus militibus redditurum se claves dixit, si idem omnes Hennenses censuissent: ob eam causam universa multitudine convocata in theatrum et idem flagitante, manifesta deficiendi voluntate, signo militibus dato universos Hennenses cecidit.

Iphicrates, dux Atheniensium, classem suam hostili habitu instruxit et ad eos quos suspectos habebat invectus, cum effuso studio exciperetur, deprehensa eorum perfidia oppidum diripuit.

Ti. Gracchus, cum edixisset futurum, ut ex volonum numero fortibus libertatem daret, ignavos crucibus affigeret, et quattuor milia ex his, quia segnius pugnaverant, metu poenae in quendam munitum collem coissent, misit qui eis dicerent totum sibi exercitum volonum vicisse videri, quod hostes fudissent; et sic eos et sua fide et ipsorum metu exsolutos recepit.

Hannibal post proelium, quo ingentem cladem ad Trasumennum Romani acceperunt, cum sex milia hostium interposita pactione in potestatem suam redegisset, socios Latini nominis benigne in civitates suas dimisit, dictitans se Italiae liberandae causa bellum gerere: eorumque opera aliquot populos in deditionem accepit.

Mago, cum Locri obsiderentur a Crispino classis nostrae praefecto, diffudit ad Romana castra rumorem Hannibalem caeso Marcello ad liberandos obsidione Locros venire; clam deinde equites emissos iussit a montibus, qui in conspectu erant, se ostendere: quo facto effecit, ut Crispinus Hannibalem adesse ratus conscenderet naves ac fugeret.

Scipio Aemilianus ad Numantiam omnibus non cohortibus tantum, sed centuriis sagittarios et funditores interposuit.

Pelopidas Thebanus, cum a Thessalis in fugam versus flumen, in quo tumultuarium fecerat pontem, liberasset, ne sequentibus hostibus idem transitus maneret, novissimo agmini praecepit, incenderent pontem.

Romani, cum Campanis equitibus nullo modo pares essent, Q. Naevius centurio in exercitu Fulvi Flacci proconsulis excogitavit, ut delectos ex toto exercitu, qui velocissimi videbantur et mediocris erant staturae, parmulis non amplis et galeiculis gladiisque ac septenis singulos hastis quaternorum circiter pedum armare<t> eosque adiunctos equitibus iuberet usque ad moenia provehi, deinde ibi positos, nostris equitibus recipientibus, inter hostium equitatum proeliari: quo facto vehementer et ipsi Campani afflicti sunt et maxime equi eorum, quibus turbatis prona nostris victoria fuit.

P. Scipio in Lydia, cum die ac nocte imbre continuo vexatum exercitum Antiochi videret nec homines tantum aut equos deficere, verum arcus quoque madentibus nervis inhabiles factos, exhortatus est fratrem, ut postero quamvis religioso die committeret proelium: quam sententiam secuta victoria est.

Catonem vastantem Hispaniam legati Ilergetum, qui sociorum populus erat, adierunt oraveruntque auxilia. Ille, ne aut negato adiutorio socios alienaret aut diducto exercitu vires minueret, tertiam partem militum cibaria parare et naves ascendere iussit, dato praecepto, ut cau<sa>ti ventos retro redirent: praecedens interim adventantis auxilii rumor ut Ilergetum excitavit animos, ita hostium consilia discussit.

C. Caesar, cum in partibus Pompeianis magna equitum Romanorum esset manus eaque armorum scientia milites conficeret, ora oculosque eorum gladiis peti iussit et sic aversa[m] facie[m] cedere coegit.

Voccaei, cum a Sempronio Graccho collatis signis urgerentur, universas copias cinxere plaustris, quae impleverant fortissimis viris muliebri veste tectis: Sempronium, tamquam adversus feminas audentius ad obsidendos hostis consurgentem, hi qui in plaustris erant aggressi fugaverunt.

Eumenes Cardianus, ex successoribus Alexandri, in castello quodam clausus, quoniam exercere equos non poterat, certis cotidie horis ita suspendebat, ut posterioribus pedibus innixi, prioribus allevatis, dum naturalem assistendi appetunt consuetudinem, ad sudorem usque crura iactarent.

M. Cato pollicentibus barbaris duces itinerum et insuper praesidium, si magna summa eis promitteretur, non dubitavit polliceri, quia aut victoribus ex spoliis hostilibus poterat dare aut interfectis exsolvebatur promisso.

Q. Maximus transfugere ad hostes volentem Statilium, nobilem clarae operae equitem, vocari ad se iussit eique excusavit, quod invidia commilitonum virtutes illius ad id tempus ignorasset: tum donato ei equo pecuniam insuper largitus obtinuit, ut, quem ex conscientia trepidum arcessierat, laetum dimitteret et ex dubio in reliquum non minus fidelem quam fortem haberet equitem.

Philippus, cum audisset Pythian quendam bonum pugnatorem alienatum sibi, quod tres filias inops vix aleret nec a rege adiuvaretur, monentibus quibusdam, uti eum caveret, "quid? Si", inquit, "partem aegram corporis haberem, absciderem potius quam curarem?" Deinde familiariter secreto elicitum Pythian, accepta difficultate necessitatium domesticarum, pecunia instruxit ac meliorem fidelioremque habuit, quam habuerat, antequam offenderet.

T. Quintius Crispinus post infaustam adversus Poenos dimicationem, qua collegam Marcellum amiserat, cum comperisset potitum anulo interfecti Hannibalem, litteras circa municipia totius Italiae dimisit, ne crederent epistulis, si quae Marcelli anulo signatae perferrentur: <ea> monitione consecutus est, ut Salapia et aliae urbes frustra Hannibalis dolis temptarentur.

Post Cannensem cladem perculsis ita Romanorum animis, ut pars magna reliquiarum nobilissimis auctoribus deserendae Italiae iniret consilium, P. Scipio adulescens admodum impetu facto in eo ipso, in quo talia agitabantur, coetu pronuntiavit manu se sua interfecturum, nisi qui iurasset non esse sibi mentem destituendae rei publicae: cumque ipse se primus religione tali obligasset, stricto gladio mortem uni ex proximis minatus, nisi acciperet sacramentum, illum metu, ceteros etiam exemplo coegit ad iurandum.

Volscorum castra cum prope a virgultis silvaque posita essent, Camillus ea omnia, quae conceptum ignem usque in vallum perferre poterant, incendit et sic adversarios exuit castris.

P. Crassus bello sociali eodem modo prope cum copiis omnibus interceptus est.

Q. Metellus in Hispania castra moturus, cum in agmine milites con<ti>nere velle[n]t, pronuntiavit comperisse se insidias ab hostibus dispositas; idcirco ne discederent a signis neve agmen laxarent: quod cum [solveret] ex disciplina fecisset, exceptus forte veris insidiis, quia praedixerat, interritos.


Книго

[X]