HYGINI

DE ASTRONOMIA

LIBER PRIMUS

Etsi te studio grammaticae artis inductum, non solum versuum moderatione, quam pauci perviderunt, sed historiarum quoque varietate, qua scientia rerum perspicitur, praestare video, quae facilius etiam scriptis tuis perspici potest, desiderans potius scientem quam liberalem iudicem, tamen quo magis exercitatus et nonnullis etiam saepius in his rebus occupatus esse videor, ne nihil in adulescentia laborasse dicerer, et imperitorum iudicio desidiae subirem crimen, hoc velut rudimento scientiae nisus scripsi ad te, non ut imperito monstrans, sed ut scientissimum commonens.

Sphaerae figurationem circulorumque qui in ea sunt notationem, et quae ratio fuerit, ut non aequis partibus dividerentur; praeterea terrae marisque definitionem, et quae partes eius non habitentur, ut multis iustisque de causis hominibus carere videantur, ordine exposuimus. Rursusque redeuntes ad sphaeram, duo et XL signa nominatim pernumeravimus. Exinde uniuscuiusque signi historias causamque ad sidera perlationis ostendimus. Eodem loco nobis utile visum est persequi eorum corporum deformationes et in his numerum stellarum. Nec praetermisimus ostendere ad septem circulorum notationem, quo corpora aut partes corporum pervenirent et quemadmodum ab his dividerentur. Diximus etiam de aestivi circuli definitione, quaerentes, quare non idem hiemalis vocaretur, et quid eos fefellerit, qui ita senserint; et quid in ea parte sphaerae solis efficiat cursus. Praeterea, quare circulos in octo partes divideremus, ordine exposuimus. Scripsimus etiam, quo loco circulus aequinoctialis foret constitutus, et quid efficeret ad eum perveniens sol. In eiusdem circulis demonstratione ostendimus, quare Aries inter sidera celerrimus diceretur. Pauca praeterea de hiemali circulo diximus. Exinde zodiacum circulum definivimus et eius effectus, et quare potius duodecim signa quam undecim numerarentur; quid etiam nobis de reliquis circulis videretur. His propositis rebus ad id loci venimus, ut exponeremus, utrum mundus ipse cum stellis verteretur, an mundo stante vagae stellae ferrentur; et quid de eo nobis et conpluribus viderentur, quaque ratione ipse mundus verteretur. Praeterea quare nonnulla signa celerius exorta serius occiderent, nonnulla etiam tardius ceteris exorta citius ad occasum pervenirent; quare etiam quae signa pariter oriantur, non simul occidant. Eodem loco diximus, quare non essent in sphaera superiora inferioribus hemicyclis aequalia, et quot modis stellas videre non possimus. Praeterea scripsimus in duodecim signorum ortu quae de reliquis corpora exoriri, et quae eodem tempore occidere viderentur. Deinde ordine perscripsimus, utrum sol cum mundo fixus verteretur, an ipse per se moveretur, et cum ipse per se moveatur et contra duodecim signorum ortus eat, quare videatur cum mundo exoriri et occidere. Deinde protinus de lunae cursu pauca proposuimus et utrum suo an alieno lumine uteretur; eclipsis solis et lunae quomodo fieret; quare luna per eundem circulum inter faciens, celerius sole currere videatur, et quid fefellerit eos qui ita senserint. Quinque stellae quantum habeant intervallum, et utrum quinque sint an septem, et utrum quinque certe errent, an omnes, et quinque quomodo currant. Diximus etiam, qua ratione priores astrologi non eodem tempore signa et reliquas stellas reverti dixerint, et quare Meton diligentissime observasse videatur, et quid reliquos fefellerit in eadem causa.

In his igitur tam multis et variis rebus non erit mirum aut pertimescendum, quod tantum numerum versuum scripsserimus; neque enim magnitudinem voluminis, sed rerum multitudinem peritos convenit spectare. Quod si longior in sermone visus fuero, non mea facunditate, sed rei necessitate factum existimato; nec si brevius aliquid dixero, minus idem valere confidito, quam si pluribus esset audiendum verbis. Etenim praeter nostram scriptionem sphaerae, quae fuerunt ab Arato obscurius dicta, persecuti planius ostendimus, ut penitus id quod coepimus exquisisse videremur. Quod si vel optimis usus auctoribus effeci, ut neque brevius neque verius diceret quisquam, non inmerito fuerim laudari dignus a vobis, quae vel amplissima laus hominibus est doctis; si minus, non deprecamur in hac confusione nostram scientiam ponderari. Ideoque maioribus etiam niti laboribus cogitamus, in quibus et ipsi exerceamur et quibus volumus nos probare possimus. Etenim necessariis nostris hominibus scientissimis maximas res scripsimus; non levibus occupati rebus, populi captamus existimationem. Sed ne diutius de eo, quod neglegimus, loquamur, ad propositum veniemus et initium rerum demonstrabimus.

I

DE MUNDO. Mundus appellatur is qui constat ex sole et luna et terra et stellis omnibus.

DE SPHAERA. Sphaera est species quaedam in rotundo conformata, omnibus ex partibus aequalis apparens, unde reliqui circuli finiuntur. Huius autem neque exitus, neque initium potest definiri, ideo quod in rotundo omnes tractus et initia et exitus significare possunt.

II

DE CENTRO. Centron est cuius ab initio circumductio sphaerae terminatur, ac terrae positio constituta declaratur.

III

DE DIMENSIONE. Dimensio, quae totius ostenditur sphaerae, est cum ex utrisque partibus eius ad extremam circumductionem rectae ut virgulae perducuntur; quae dimensio a compluribus axis est appellata. Huius autem cacumina, quibus maxime sphaera nititur, poli appellantur; quorum alter ad aquilonem spectans boreus, alter oppositus austro notius est dictus.

IV

Significationem quaedam in circumductione sphaerae circuli appellantur. E quibus paralleli dicuntur, qui ad eundem polum constituti finiuntur. Maximi autem sunt, qui eodem centro quo sphaera continentur. Horizon appellatur is, qui terminat ea quae perspici aut non videri possunt. Hic autem incerta ratione definitur, quod modo polo subiectus et circulis his qui paralleli dicuntur, modo duobus extremis et aequalibus nixus, modo aliis partibus adiectus terrae, pervidetur ita, utcumque fuerit conlocata.

V

POLUS is qui boreus appellatur, pervideri potest semper; notius autem ratione dissimili semper est a conspectu remotus. Naturalis autem mundi statio, quae physice dicitur, ea est in boreo polo finita. Ut omnia a dextris partibus exoriri, in sinistris occidere videantur. Exortus enim est subita quaedam species obiecta nostro conspectui; occasus autem pari de causa, ut erepta ab oculis visa.

VI

In finitione mundi circulis sunt paralleli V, ini quibus tota ratio sphaerae consistit, praeter eum qui zodiacus appellatur; qui quod non, ut ceteri circuli, certa dimensione finitur, et inclinatior aliis videtur, loxos a Graecis est dictus. Quinque autem quos supra diximus, sic in sphaera metiuntur, initio sumpto a polo qui boreus appellatur, ad eum qui notius et antarcticus vocatur. In triginta partes unumquodque hemisphaerium dividitur, ita uti dimensio significare videatur in tota sphaera sexaginta partes factas. Deinde ab eodem principio boreo sex partibus ex utraque finitione sumptis, circulus dicitur, cuius centron ipse est polus finitus; qui circulus arcticus appellatur, quod intra eum Arctorum simulacra ut inclusa perspiciuntur; quae signa a nostris ursarum specie ficta, Septentriones appellantur. Ab hoc circulo de reliquis partibus quinque sumptis, eodem centro quo supra diximus, circulus ducitur, qui therinos tropikos appellatur, ideo quod sol cum ad eum circulum pervenit, aestatem efficit eis qui in aquilonis finibus sunt, hiemem autem eis, quos austri flatibus oppositos ante diximus. Praeterea, quod ultra eum circulum sol non transit, sed statim revertitur, tropikos est appellatus. Ab hoc circuli significatione quattuor de reliquis partibus sumptis, ducitur circulus aequinoctialis, qui a Graecis isemerinos appellatur, ideo quod sol cum ad eum orbem pervenit, aequinoctium conficit.

Hoc circulo facto, dimidia sphaerae pars constituta perspicitur. E contrario item simili ratione a notio polo sex partibus sumptis, ut supra de boreo diximus, circulus ductus antartikos vocatur, quod contrarius est ei circulo, quem arcticon supra definivimus. Hac definitione sphaerae, centroque poli qui notius dicitur, V partibus sumptis, circulus cheimerinos tropikos instituitur, a nobis hiemalis, a nonnullis etiam brumalis appellatus, ideo quod sol cum ad eum circulum pervenit, hiemem efficit his qui ad aquilonem spectant; aestatem autem his qui in austri partibus domicilia constituerunt. Quanto enim abest longius ab illis qui in aquilonis habitant finibus, hoc hieme maiore conflictantur; aestate autem hi, quibus sol oppositus pervidetur. Itaque Aethiopes sub utroque orbe necessario fiunt. Ab hoc circulo ad aequinoctialem circulum reliquae fiunt partes quattuor, ita uti sol per octo partes sphaerae currere videatur. Zodiacus autem circulus sic vel optime definiri poterit, ut signis factis, sicut postea dicemus, ex ordine circulus perducatur. Qui autem lacteus vocatur, contrarius aequinoctiali, ibi oportet ut eum medium dividere et bis ad eum pervenire videatur, semel in eo loco ubi Aquila constituitur, iterum autem ad eius signi regionem, quod Procyon vocatur.

Duodecim signorum partes sic dividuntur: quinque circulis, de quibus supra diximus, ita finiuntur, ut unusquisque eorum dividatur in partes duodecim, et ita ex eorum punctis lineae perducantur, quae circulos significent factos, in quibus duodecim signa describantur. Sed a nonnullis imperitioribus quaeritur, quare non aequis partibus circuli finiantur, hoc est, ut de triginta partibus quinae partes dividantur, et ita circuli pari ratione ducantur. Id facillime defendi posse confidimus. Cum enim media sphaera divisa est, eius circuli nullus potest aequalis esse, qui quamvis proxime eum accedat, tamen minor esse videatur. Itaque qui primum sphaeram fecerunt, cum vellent omnium circulorum aequas rationes esse, pro rata parte voluerunt significare, ut quanto magis a polo discederetur, hoc minorem numerum partium sumerent in circulis metiendis, quo necesse his erat maiorem circulum definire. Quod etiam ex ipsa sphaera licet intellegere; quanto magis a polo discedes, hoc maiores circulos fieri necesse est, et hac re minorem numerum duci, ut pares eorum videantur effectus. Et si non in triginta partes unumquodque hemisphaerium dividatur, sed in alias quaslibet finitiones, tamen eo ratio pervenit eius, ac si triginta partes fecisset.

VII

Zodiacus circulus tribus his subiectus, de quibus supra diximus, ex quadam parte contingit aestivum et hiemalem circulum, aequinoctialem autem medium dividit. Itaque sol per zodiacum circulum currens, neque extra eum transiens necessario etiam cum signis his, quibus innixus iter conficere videtur, pervenit ad eos quos supra diximus orbes et ita quattuor tempora definit. Nam ab Ariete incipiens ver ostendit; et Taurum et Geminos transiens, idem significat. Sed iam capitibus Geminorum circulum aestivum tangere videtur, et per Cancrum et Leonem transiens et Virginem, aestatem efficit. Et rursus a Virginis extrema parte transire ad aequinoctialem circulum perspicitur; in Libra autem aequinoctium conficit et autumnum significare incipit. Ab hoc signo transiens ad Scorpium et Sagittarium, deinde protinus incurrit in hiemalem circulum et Capricorno, Aquario, Piscibus hiemem transigit. Itaque ostenditur non per tres ipsos circulos currere, sed zodiacum transiens ad eos pervenire.

Sed quoniam de his rebus diximus, nunc terrae positionem definiemus, et mare quibus locis interfusum videatur, ordine exponemus.

VIII

DE TERRA. Terra mundi media regione collocata, omnibus partibus aequali dissidens intervallo, centron optinet sphaerae. Hanc mediam dividit axis in dimensione totius terrae. Oceanus autem e regione circumductionis sphaerae profusus, prope totius orbis alluit fines; itaque et signa occidentia in eum decidere existimantur. Sic igitur et terras contineri poterimus explanare. Nam quaecumque regio, quae inter arcticum et aestivum finem collocata est, ea dividitur trifarie; e quibus una pars Europa, altera Asia, tertia Africa vocatur. Europam igitur ab Africa dividit mare ab extremis Oceani finibus et Herculis columnis. Asiam autem et Libyam cum Aegypto disterminat os Nili fluminis, quod Canopicon appellatur. Asiam ab Europa Tanais dividit, bifariam se coniciens in paludem quae Maeotis appellatur. Hac igitur definitione facile pervidetur mare omnibus obiectum finibus terrae.

Sed ne videatur nonnullis mirum, cum sphaera in sexaginta partes dividatur, ut ante diximus, quare definivimus ab aestivo circulo ad arcticum finem dumtaxat habitari, sic vel optime defendimus. Sol enim per mediam regionem sphaerae currens, nimium his locis efficit fervorem. Itaque quae finie est ab aestivo circulo ad hiemalem, ea terra a Graecis diakekaumene vocatur, quod neque fruges propter exustam terram nasci, neque homines propter nimium ardorem durare possunt. Extremae autem regiones sphaerae duorum circulorum, quorum alter boreus, alter notius vocatur, fine arctici circuli et eius qui antarcticos vocatur, non habitantur, ideo quod sol ab his circulis semper abest longe, ventique assiduos habent flatus. Quamvis enim sol perveniat ad aestivum circulum, tamen longe ab arctico videbitur fine. Id ita esse hinc quoque licet intellegere: cum enim sol pervenit ad eum circulum qui hiemalis vocatur, et efficiat nobis, qui prope eum sumus constituti, nimium frigus, quid arbitramur eis locis frigoris esse, qui longius etiam absunt a nobis? Quod cum in hac parte sphaerae fiat, idem in altera parte definitum putavimus, ideo quod similes sunt eius effectus. Praeterea hinc quoque intellegimus illic maximum frigus et in aestivo circulo calorem esse, quod qua terra habitatur, eos tamen videmus, qui proxime sunt arcticum finem, uti bracis et eiusmodi vestimentis; qui autem proximi sunt aestivo circulo, eos Aethiopas et perusto corpore esse. Habitatur autem sic temperantissimo caelo, cum inter aestivum circulum et arcticum finem haec proveniat temperatio; quod ab arctico circulo frigus, ab aestivo fervor exortus in unum concurrens efficit mediam finem temperatam, quae habitari possit. Itaque cum sol ab eo loco discessit, hieme necessario conflictamur, quod ventum exorientem non reverberat sol. Quod cum veniat in hac definitione, illud quoque fieri posse videmus, ut hiemali circulo nobis ad antarcticum finem habitari possit, quod pares eodem proveniant casus. Certum quidem esse nemo contendit, neque pervenire eo potest quisquam propter interiectum terrae, quae propter ardorem non habitatur. Sed cum videmus hanc regionem sphaerae habitari, illam quoque in simili causa posse constitui suspicamur.

LIBER SECUNDUS

Sed quoniam quae nobis de terrae positione dicenda fuerunt, et sphaeram totam definivimus, nunc quae in ea signa sint singillatim nominabimus. E quibus igitur primum duas Arctos et Draconem, deinde Arctophylaca cum Corona dicemus et eum, qui Engonasin vocatur; exinde Lyram cum Olore et Cepheo et eius uxore Cassiepia filiaque eius Andromeda et genero Perseo. Dicemus etiam protinus Aurigam, a Graecis Heniochum appellatum, Ophiuchum praeterea cum aquila et sagitta parvoque delphine, inde equum dicemus eo sidere, quod Deltoton vocatur. His corporibus enumeratis, ad duodecim signa perveniemus. Ea sunt haec: Aries, Taurus, Gemini; deinde Cancer cum Leone et Virgine; praeterea Libra, dimidia pars Scorpionis et ipse Scorpius cum Sagittario et Capricorno; Aquarius autem cum Piscibus reliquas habet partes. His enumeratis, suo ordine est Cetus cum Eridano flumine et Lepore; deinde Orion cum Cane et eo signo, quod Procyon vocatur. Praeterea est Argo cum Centauro et Ara; deinde Hydra cum Pisce qui notius vocatur. Horum omnium non inutile videtur historias proponere, quae certe aut utilitatem ad scientiam, aut iucunditatem ad delectationem adferent lectori.

I

Igitur, ut supra diximus, initium nobis est Arctos maxima. Hanc autem Hesiodus ait esse Callisto nomine, Lycaonis filiam, eius qui in Arcadia regnavit; eamque studio venationis inductam, ad Dianam se applicuisse, a qua non mediocriter esse dilectam propter utriusque consimilem naturam. Postea autem ab Iove compressam veritam Dianae suum dicere eventum. Quod diutius celare non potuit; nam iam utero ingravescente, prope diem partus in flumine corpus exercitatione defessum cum recrearet, a Diana cognita est non conservasse virginitatem. Cui deo pro magnitudine suspicionis non minorem retribuit poenam. Erepta enim facie virginali, in ursae speciem est conversa, quae Graece arktos appellatur. In ea figura corporis Arcada procreavit. Sed ut ait Amphis comoediarum scriptor, Iuppiter simulatus effigiem Dianae, cum virginem venantem ut adiuvans persequeretur, amotam a conspectu ceterarum compressit. Quae rogata a Diana quid ei accidisset, quod tam grandi utero videretur, illius peccato id evenisse dixit. Itaque propter eius responsum, in quam figuram supra diximus, eam Diana convertit. Quae cum in silva ut fera vagaretur, a quibusdam Aetolorum capta, ad Lycaonem pro munere in Arcadiam cum filio est deducta ibique dicitur inscia legis in Iovis Lycaei templum se coniecisse; quam confestim filius est secutus. Itaque cum eos Arcades insecuti interficere conarentur, Iuppiter memor peccati ereptam Callisto cum filio intere sidera collocavit, eamque Arctum, filium autem Arctophylaca nominavit, de quo posterius dicemus. Nonnulli etiam duxerunt, cum Callisto ab Iove essset compressa, Iunonem indignatam in ursam eam convertisse; quam Dianae venanti obviam factam, ab ea interfectam, et postea cognitam inter sidera collocatam. Sed alii dicunt, cum Callisto Iuppiter esset in silva persecutus, Iunonem suspicatam id quod evenit, contendisse, ut eum manifesto diceret deprehendisse. Iovem autem, quo facilius suum peccatum tegeretur, in ursae speciem conversam reliquisse. Iunonem autem in eo loco pro virgine ursam invenisse; quam Dianae venanti, ut eam interficeret, demonstrasse. Quod factum ut perspiceretur, Iovem aegre tulisse; effigiem ursae stellis figuratam constituisse.

Hoc signum, ut complures dixere, non occidit. Et qui volunt aliqua de causa esse institutum, negant Tethyn Oceani uxorem id recipere, cum reliqua sidera perveniant in occasum, quod Tethys Iunonis sit nutrix, cui Callisto succubuerit ut paelex.

Araethus autem Tegeates historiarum scriptor non Callisto, sed Megisto dicit appellatam, et non Lycaonis, sed Cetei filiam, Lycaonis neptem; praeterea Cetea ipsum Engonasin nominari. Reliqua autem superioribus conveniunt. Quae res in Nonacri monte Arcadiae gesta demonstratur.

II

ARCTUS MINOR. Hanc Aglaosthenes qui Naxica conscripsit, ait Cynosuram esse, unam de Iovis nutricibus ex Idaeis nymphis; ab eius quoque nomine in urbe quae Histoe vocatur, a Nicostrato et sodalibus constituta, et portum qui ibi est, et agri maiorem partem Cynosuram appellatam. Hanc autem inter Curetas fuisse, qui Iovis fuerunt administri. Nonnulli etiam Helicen et Cynosuram nymphas fuisse Iovis nutrices dicunt; et hac re etiam pro beneficio in mundo collocatas, et utrasque Arctos appellatas esse, quas nostri Septemtriones dixerunt. Sed maiorem Arctum complures plaustri similem dixerunt, et amaxan Graeci appellaverunt; cuius haec memoriae prodita est causa. In initio qui sidera perviderunt et numerum stellarum in unaquaque specie corporis constituerunt, non Arctum, sed Plaustrum nominaverunt quod ex VII stellis duae quae pares et maxime in uno loco viderentur, pro bubus haberentur, reliquae autem V figuram plaustri similarent. Itaque et quod proximum huic est signum Booten nominari voluerunt, de quo posterius plura dicemus. Aratus quidem non hac re Booten, nec illud Plaustrum dicit appellari, sed quod Arctus videatur ut plaustrum circa polum, qui boreus appellatur, versari, et Bootes agitare eam dicatur. In quo non mediocriter videtur errare. Postea enim, de VII stellis ut Parmeniscus ait, V et XX sunt a quibusdam astrologis constitutae, ut ursae species, non VII stellarum perficeretur. Itaque et ille, qui antea plaustrum sequens Bootes appellabatur, Arctophylax est dictus, et isdem temporibus quibus Homerus fuit, haec Arctos est appellata. De VII trionibus ille enim dicit, hanc utroque nomine et Arctum et Plaustrum appellari; Booten autem nusquam meminit Arctophylaca nominari. Incidit etiam compluribus erratio, quibus de causis minor Arctos Phoenice appelletur, et illi qui hanc observant, verius et diligentius navigare dicantur; quare, si haec sit certior quam maior, non omnes hanc observent. Qui non intelligere videntur, de qua historia sit profecta ratio, ut Phoenice appelletur. Thales enim Milesius, qui diligenter de his rebus exquisivit et hanc primus Arctum appellavit, natione fuit Phoenix, ut Herodotus dicit. Igitur omnes qui Peloponnesum incolunt, priore utuntur Arcto. Phoenices autem quam a suo inventore acceperunt, observant, et hanc studiosius perspiciendo diligentius navigare existimantur, et vere eam ab inventoris genere Phoenicen appellant.

III

SERPENS. Hic vasto corpore ostenditur inter duas Arctos collocatus. Qui dicitur aurea mala Hesperidum custodisse et ab Hercule interfectus, ab Iunone inter sidera collocatus, quod illius opera Hercules ad eum est profectus.Qui hortum Iunonis tueri solitus existimatur. Ait enim Pherecydes, Iunonem cum duceret Iuppiter uxorem, Terram venisse ferentem aurea mala cum ramis. Quae Iunonem admiratam, petisse a Terra, ut in suis hortis sereret, qui erant usque ad Atlantem montem. Cuius filiae cum saepius de arboribus mala decerperent, Iuno dicitur hunc ibi custodem posuisse; hoc etiam signi erit, quod in sideribus supra eum draconem Herculis simulacrum ostenditur, ut Eratosthenes demonstrat; quare quosvis licet intellegere hinc maxime draconem dici. Nonnulli etiam dixerunt hunc draconem a gigantibus Minervae obiectum esse, cum eos oppugnaret; Minervam autem arreptum draconem contortum ad sidera iecisse, et ad ipsum axem caeli fixisse. Itaque adhuc eum implicato corpore videri, ut nuper ad sidera perlatum.

IV

ARCTOPHYLAX. De hoc fertur ut sit Arcas nomine, Callistus et Iovis filius, quem dicitur Lycaon, cum Iuppiter ad eum in hospitium venisset, cum alia carne concisum pro epulis apposuisse. Studebat enim scire, si deus esset, qui suum hospitium desideraret; quo facto non minore poena est affectus. Nam statim Iuppiter, mensa proiecta, domum eius fulmine incendit; ipsum autem in lupi figuram convertit. At pueri membra collecta et composita in unum dedit cuidam Aetolorum alendum. Qui adulescens factus in silvis cum venaretur, inscius vidit matrem in ursae speciem conversam; quam interficere cogitans persecutus est in Iovis Lycaei templum, quo ei qui accessisset, mors poena erat Arcadum lege. Itaque cum utrumque necesse esset interfici, Iuppiter eorum misertus, ereptos inter sidera collocavit, ut ante diximus. Hic autem e facto sequens Ursam perspicitur, et Arctum servans Arctophylax est appellatus. Nonnulli hunc Icarum Erigones patrem dixerunt, cui propter iustitiam et pietatem existimatur Liber pater vinum et vitem et uvam tradidisse, ut ostenderet hominibus, quomodo sereretur, et quid ex eo nasceretur; et cum esset natum, quomodo id uti oporteret. Qui cum sevisset vitem, et diligentissime administrando floridam falce fecisset, dicitur hircus in vineam se coniecisse, et quae ibi tenerrima folia videret, decerpsisse. Quo facto Icarum irato animo tulisse eumque interfecisse, et ex pelle eius utrem fecisse, ac vento plenum praeligasse, et in medium proiecisse suosque sodales circum eum saltare coegisse. Itaque Eratosthenes ait: Ikarion posi prota peri tragon orchesanto. Alii dicunt Icarum, cum a Libero patre vinum accepisset, statim utres plenos in plaustrum inposuisse; hac re etiam Booten appellatum. Qui cum perambulans Atticorum fines, pastoribus ostenderet, nonnulli eorum aviditate pleni, novo genere potionis inducti, somno consopiuntur, atque alius aliam se in partem reiciunt. Ut semimortua membra iactantes, alia ac decebat loquebantur, reliqui eorum arbitrati venenum ab Icaro datum pastoribus, ut eorum pecora abigeret in suos fines, Icarum interfectum in puteum deiecerunt, sed ut alii demonstrant secundum arborem quandam defoderunt. Qui autem obdormierant, experrecti cum se numquam melius quiesse faterentur, ac requirerent Icarum, ut pro beneficio munerarentur, interfectores eius animi conscientia permoti, statim se fugae mandaverunt et in insulam Ceorum pervenerant; a quibus ut hospites recepti, domicilia sibi constituerunt. At Erigone Icari filia, permota desiderio parentis, cum eum non redire videret ac persequi conaretur, canis Icari, cui Maera fuit nomen, ululans tu videretur obitum domini lacrimare, rediit ad Erigonen. Cui non minimam cogitatae mortis suspicionem ostendit; neque enim puella timida suspicari debebat nisi patrem interfectum, qui tot dies ac menses abesset. At canis vestem eius tenens dentibus, perducit ad cadaver. Quod filia simul ut vidit, desperata spe, solitudine ac pauperie oppressa, multis miserata lacrimis in eadem arbore, sub qua parens sepultus videbatur, suspendio sibi mortem conscivit; cui canis mortuae spiritu suo parentavit. Nonnulli enim hunc ini puteum se deiecisse dixerunt, Anigrum nomine; quare postea neminem ex eo puteo bibisse memoriae tradiderunt. Quorum casum Iuppiter miseratus, in astris corpora eorum deformavit. Itaque complures Icarum Booten, Erigonen Virginem nominaverunt, de qua posteriusdicemus; canem autem sua appellatione et specie Caniculam dixerunt. Quae a Graecis, quod ante maiorem Canem exoritur, Procyon appellatur. Alii hos a Libero patre figuratos inter sidera dicunt.

Interim cum in finibus Atheniensium multae virgines sine causa suspendio sibi mortem consciscerent, quod Erigone moriens fuerat precata, ut eodem leto filiae Atheniensium adficerentur, quo ipsa foret obitura, nisi Icari mortem persecuti et eum forent ulti; itaque cum id evenisset, ut ante diximus, petentibus eis Apollo dedit responsum, si vellent eventu liberari, satisfacerent Erigonae. Qui quod ea se suspenderat, instituerunt uti tabula interposita pendentes funibus se iactarent, ut qui pendens vento movetur. Quod sacrificium sollemne instituerunt. Itaque et privatim et publice faciunt, et id aletidos appellant, quod eam patrem persequentem cum cane, ut ignotam et solitariam oportebat, mendicam appellabant, quas Graeci aletidas nominant. Praeterea Canicula exoriens aestu Ceorum loca et agros fructibus orbabat et ipsos morbo adfectos poenas Icaro cum dolore sufferre cogebat, quod latrones recepissent. Quorum rex Aristaeus Apollinis et Cyrenes filius, Actaeonis pater, petiit a parente, quo facto calamitate civitatem posset liberare. Quem deus iubet multis hostiis expiare Icari mortem, et ab Iove petere, ut, quo tempore Canicula exoriretur, dies XL ventum daret, qui aestum Caniculae mederetur. Quod iussum Aristaeus confecit et ab Iove impetravit ut etesiae flarent, quas nonnulli etesias dixerunt, quod quotannis certo tempore exoriuntur (etos enim Graece annus est Latine); nonnulli etiam aetesias appellaverunt, quod expostulatae sunt ab Iove et ita concessae. Sed de hoc in medio relinquetur, ne nos omnia praeripuisse existimemur.

Sed ut ad propositum revertamur, Hermippus qui de sideribus scripsit, ait Cererem cum Iasione Thusci filio concubuisse, quamobrem fulmine percussum conplures cum Homero dixerunt. Ex his, ut Petellides Gnosius historiarum scriptor demonstrat, nascuntur filii duo, Philomelus et Plutus; quos negant inter se convenisse. Nam Plutum, qui ditior fuerit, nihil fratri suo de bonis concessisse; Philomelum autem necessario adductum, quodcumque habuerit ex eo boves duos emisse, et ipsum primum plaustrum fabricatum esse. Itaque arando et colendo agros ex eo se aluisse; cuius matrem inventa miratam, ut arantem eum inter sidera constituisse et Booten appellasse. Ex hoc autem Parianta demonstrant natum, qui de suo nomine Parios et oppidum Parion appellavit.

V

CORONA. Haec existimatur Ariadnes fuisse a Libero patre inter sidera collocata. Dicitur enim in insula Dia cum Ariadne Libero nuberet, hanc primum coronam muneri accepisse a Venere et Horis, cum omnes dei in eius nuptiis dona conferrent. Sed ut ait qui Cretica conscripsit, quo tempore Liber ad Minoa venit, cogitans Ariadnen comprimere, hanc coronam ei muneri dedit; qua delectata, non recusavit condicionem. Dicitur etiam a Vulcano facta ex auro et indicis gemmis, per quas Theseus existimatur de tenebris labyrinthi ad lucem venisse; quod aurum et gemmae in obscuro fulgorem luminis efficiebant.

Qui autem Argolica conscripserunt, hac afferunt causam. Quod Liber cum impetrasset a parente, ut Semelam matrem ab inferis reduceret, et quaerens ad eos descensionem, ad Argivorum fines pervenisset, obviam ei quendam factum nomine Hypolipnum, hominem dignum huius saeculi, qui petenti Libero descensionem monstraret. Hunc autem cum vidisset Hypolipnus puerum aetate miranda corporis pulchritudine reliquis praestantem, mercedem petisse ab eo, quae sine detrimento eius daretur. Liberum autem matris cupidum, si eam reduxisset, iurasse quod vellet se facturum; ita tamen, quod deus homini non pudenti iuraret. Quo Hypolipnus descensum monstravit. Igitur cum Liber ad eum locum venisset et vellet descendere, coronam quam a Venere muneri acceperat, deposuit in eo loco, qui Stephanos est a facto appellatus; noluit enim secum ferre, ne inmortale donum mortuorum tactu coinquinaretur. Qui cum matrem incolumem reduxisset, coronam dicitur inter astra collocasse, ut aeterna memoria nominis afficeretur.

Alii dicunt hanc coronam Thesei esse, et hac re propter eum collocatam. Nam qui in astris dicitur Engonasin, is Theseus esse existimatur, de quo posterius plura dicemus. Dicitur enim, cum Theseus Cretam ad Minoa cum VII virginibus et sex pueris venisset, Minoa de virginibus Eriboeam quandam nomine, candore corporis inductum, comprimere voluisse. Quod Theseus se passurum negavit, ut qui Neptuni filius esset et valeret contra tyrannum pro virginis incolumitate disceptare; itaque cum iam non de puella, sed de genere Thesei controversia facta esset, utrum is Neptuni filius esset necne, dicitur Minos anulum aureum de digito sibi detraxisse et in mare proiecisse. Quem referre iubet Thesea, si vellet se credi Neptuni filium esse; se enim ex Iove procreatum facile posse declarare. Itaque comprecatus patrem petiit aliquid signi, ut satisfaceret se ex eo natum; statimque tonitrum et fulgorem caeli indicium significationis fecisse. Simili de causa Theseus, sine ulla precatione aut religione parentis, in mare se proiecit. Quem confestim delphinum magna multitudo mari provoluta, lenissimis fluctibus ad Nereidas perduxit; a quibus anulum Minois, et a Thetide coronam, quam nuptiis a Venere muneri acceperat, retulit, compluribus lucentem gemmis. Alii autem a Neptuni uxore accepisse dicunt coronam, quam Ariadnae Theseus dono dicitur dedisse, cum ei propter virtutem et animi magnitudinem uxor esset concessa; hanc autem post Ariadnes mortem Liberum inter sidera collocasse.

VI

ENGONASIN. Hunc Eratosthenes Herculem dicit, supra draconem collocatum, de quo ante diximus, eumque paratum ut ad decertandum, sinistra manu pellem leonis, dextra clavam tenentem. Conatur interficere draconem Hesperidum custodem, qui numquam oculos operuisse somno coactus existimatur, quo magis custos adpositus esse demonstratur. Se quo etiam Panyasis in Heraclea dicit. Horum igitur pugnam Iuppiter admiratus, inter astra constituit. Habet enim draco caput erectum, Hercules autem dextro genu nixus, sinistro pede capitis eius dextram partem obprimere conatur; dextra manu sublata ut feriens, sinistra proiecta cum pelle leonis, ut cum maxime dimicans apparet. Etsi quis sit hic negat Aratus posse quemquam demonstrare, tamen conabimur demonstrare, ut aliquid verisimile dicamus. Araethus autem, ut ante diximus, hunc Cetea Lycaonis filium, Megistus patrem, dicit; qui videtur, ut lamentans filiam in ursae figuram conversam, genu nixus palmas diversas tendere ad caelum, ut eam sibi dii restituant. Hegesianax autem Thesea dixit esse, qui Troezene saxum extollere videtur, quod existimatur Aegeus sub eo ellopium ensem posuisse, et Aethrae Thesei matri praedixisse, ne ante eum Athenas mitteret, quam sua virtute lapide sublato, potuisset gladium patri referre. Itaque niti videtur, ut quam altissime possit, lapidem extollat. Hac etiam de causa nonnulli lyram, quae proxima ei signo est collocata, Thesei esse dixerunt, quod ut eruditus omni genere artium, lyram quoque didicisse videbatur. Idque et Anacreon dicit:

agchou d'Aigeideo Theseos esti lyre.

Alii autem Thamyrim a Musis excaecatum, ut supplicem ad genua iacentem dicunt; alii Orphea a Thraciis mulieribus interfici, quod viderit Liberi patris initia. Aeschylus autem in fabula, quae inscribitur Prometheus lyomenos, Herculem ait esse, non cum dracone, sed cum Liguribus depugnantem. Dicit enim, quo tempore Hercules ab Geryone boves abduxerit, iter fecisse per Ligurum fines; quos conatos ab eo pecus abducere, manus contulisse et complures eorum sagittis confixisse. Sed postquam Herculi tela defecerint, multitudine barbarorum et inopia armorum defessum, se ingeniculasse, multis iam vulneribus acceptis. Iovem autem misertum filii, curasse, ut circa eum magna lapidum copia esset; quibus se Herculem defendisse et hostes fugasse. Itaque Iovem similitudinem pugnantis inter sidera constituisse. Hunc etiam nonnulli Ixiona brachiis vinctis esse dixerunt, quod vim Iunoni voluerit adferre; alii Promethea in monte Caucaso vinctum.

VII

LYRA intere sidera constituta est hac, ut Eratosthenes ait, de causa, quod initio a Mercurio facta de testudine, Orpheo est tradita, qui Calliopes et Oeagri filius, eius rei maxime studiosus fuit. Itaque existimatur suo artificio feras etiam ad se audiendum adlicuisse. Qui querens uxoris Eurydices mortem, ad inferos descendisse existimatur, et ibi deorum progeniem suo carmine laudasse, praeter Liberum patrem; hunc enim oblivione ductus praetermisit, ut Oeneus in sacrificio Dianam. Postea igitur Orpheus, ut complures dixerunt, in Olympo monte, qui Macedoniam dividit a Thracia, sed ut Eratosthenes ait, Pangaeo sedens, cum cantu delectaretur, dicitur ei Liber obiecisse Bacchas, quae corpus eius discerperent interfecti. Sed alii dicunt, quod initia Liberi sit speculatus, id ei accidisse; Musas autem collecta membra sepulturae mandasse, et lyram quo maxime potuerunt beneficio, illius memoriae causa figuratam stellis inter sidera constituisse Apollinis et Iovis voluntate. Quorum Orpheus Apollinem maxime laudarat, Iuppiter autem filiae beneficium concessit. Alii autem dicunt Mercurium, cum primum lyram fecisset in Cyllene monte Arcadiae, septem chordas instituisse ex Atlantidum numero, quod Maia una ex illarum numero esset, quae Mercurii est mater. Deinde postea cum Apollinis boves abegisset, deprehensus ab eo, quo sibi facilius ignosceret, petenti Apollini, ut liceret dicere se invenisse lyram, concessit, et ab eo virgulam quandam muneri accepit. Quam manu tenens Mercurius, cum proficisceretur in Arcadiam et vidisset duos dracones inter se coniuncto corpore alium alium appetere, ut qui dimicare inter se viderentur, virgulam inter utrumque subiecit; itaque discesserunt. Quo facto, eam virgulam pacis causa dixit esse constitutam. Nonnulli etiam cum faciunt caduceos, duos dracones implicatos virgula faciunt, quod initium Mercurio fuerat pacis. Eius exemplo et athleticis et in reliquis eiusmodi certationibus virgula utuntur. Sed ut ad propositum revertamur, Apollo lyra accepta dicitur Orphea docuisse, et postquam ipse citharam invenerit, illi lyram concessisse. Nonnulli etiam dixerunt Venerem cum Proserpina ad iudicium Iovis venisse, cui earum Adonim concederet. Quibus Calliopen ab Iove datam iudicem, quae Musa Orphei est mater; itaque iudicasse, uti dimidiam partem anni earum unaquaeque possideret. Venerem autem indignatam, quod non sibi proprium concessisset, obiecisse omnibus quae in Thracia essent mulieribus, ut Orphea amore inductae ita sibi quaeque appeterent, ut membra discerperent. Cuius caput in mare de monte perlatum, fluctibus in insulam Lesbum est reiectum; quod ab his sublatum et sepulturae est mandatum. Pro quo beneficio ad musicam artem ingeniosissimi existimantur esse. Lyra autem a Musis, ut ante diximus, inter astra constituta est. Nonnulli aiunt, quod Orpheus primus puerilem amorem induxerit, mulieribus visum contumeliam fecisse; hac re ab his interfectum.

VIII

OLOR. Hunc Graeci cygnum appellant; quem conplures, propter ignotam illis historiam, communi genere avium ornin appellaverunt. De quo haec memoriae prodi est causa. Iuppiter cum, amore inductus, Nemesin diligere coepisset neque ab ea ut secum concumberet impetrare potuisset, hac cogitatione amore est liberatus. Iubet enim Venerem aquilae simulatam se sequi; ipse in olorem conversus ut aquilam fugiens ad Nemesin confugit et in eius gremio se collocavit. Quem Nemesis non aspernata, amplexum tenens somno est consopita; quam dormientem Iuppiter compressit. Ipse autem avolavit, et quod ab hominibus alte volans caelo videbatur, inter sidera dictus est esse constitutus. Quod ne falsum diceretur, Iuppiter e facto eum volantem et aquilam consequentem locavit in mundo. Nemesis autem, ut quae avium generi esset iuncta, mensibus actis, ovum procreavit. Quod Mercurius auferens detulit Spartam et Ledae sedenti in gremium proiecit; eo quo nascitur Helena, ceteras specie corporis praestans, quam Leda suam filiam nominavit. Alii autem cum Leda Iovem concubuisse in olorem conversum dixerunt; de quo in medio relinquemus.

IX

CEPHEUS. Hunc Euripides cum ceteris Phoenicis filium Aethiopum regem esse demonstravit, Andromedae patrem, quam ceto propositam notissimae historiae dixerunt. Hanc autem Perseum a periculo liberatam uxorem duxisse. Itaque ut totum genus eorum perpetuo maneret, ipsum quoque Cephea inter sidera superiores numerasse.

X

CASSIEPIA. De hac Euripides et Sophocles et alii complures dixerunt, ut gloriata sit se forma Nereidas praestare. Pro quo facto inter sidera sedens in siliquastro constituta est. Quae propter impietatem, vertente se mundo, resupinato capite ferri videtur.

XI

ANDROMEDA. Haec dicitur Minervae beneficio inter sidera collocata, propter Persei virtutem, quod eam ceto propositam periculo liberarat. Nec enim ab ea minorem animi benevolentiam pro beneficio accepit. Nam neque pater Cepheus, neque Cassiepia mater ab ea potuerunt impetrare, quin parentes ac patriam relinquens Persea sequeretur. Sed de hac Euripides hoc eodem nomine fabulam commodissime scribit.

XII

PERSEUS. Hic nobilitatis causa et quod inusitato genere concubitionis esset natus, ad sidera dicitur pervenisse. Qui missus a Polydecte Magnetis filio ad Gorgonas, a Mercurio, qui eum dilexisse existimatur, talaria et petasum accepit; praeterea galeam, qua indutus ex adverso non poterat videri. Itaque Graeci Aidos galeam dixerunt esse, non ut quidam inscientissime interpretantur, eum Orci galeam usum; quae res nemini docto potest probari. Fertur etiam a Vulcano falcem accepisse ex adamante factam, qua Medusam Gorgona interfecit; quod factum nemo conscripsit. Sed ut ait Aeschylus tragoediarum scriptor in Phorcisi, Graeae fuerunt Gorgonum custodes; de quibus in primo libro Genealogiarum scripsimus. Quae utraeque uno oculo usae existimantur, et ita suo quaeque tempore accepto oculo vigilias egisse. Hunc Perseus, una earum tradente, exceptum in paludem Tritonidam proiecit. Itaque custodibus excaecatis, facile Gorgonam somno consopitam interfecit. Cuius caput Minerva in pectore dicitur habere collocatum. Euhemerus quidem Gorgonam a Minerva dicit interfectam; de quo alio tempore plura dicemus.

XIII

HENIOCHUS. Hunc nos aurigam Latine dicimus, nomine Erichthonium, ut Eratosthenes monstrat. Quem Iuppiter cum vidisset primum inter homines equos quadrigis iunxisse, admiratus est ingenium hominis ad Solis inventa accessisse, quod is princeps quadrigis inter deos est usus. Sed Erichthonius et quadrigas, ut ante diximus, et sacrificia Minervae et templum in arce Atheniensium primus instituit. De cuius progenie Euripides ita dicit: Vulcanum Minervae pulchritudine corporis inductum, petisse ab ea, uti sibi nuberet, neque impetrasse; et coepisse Minervam sese occultare in eo loco, qui propter Vulcani amorem Hephaestius est appellatus. Quo persecutum Vulcanum, ferunt coepisse ei vim afferre, et cum plenus cupiditatis ad eam ut complexui se applicaret, repulsus effudit in terram voluptatem. Quo Minerva, pudore permota, pede pulverem iniecit. Ex hoc autem nascitur Erichthonius anguis, qui ex terra et eorum dissensione nomen possedit. Eum dicitur Minerva in cistula quadam ut mysteria contectum, ad Erechthei filias detulisse et his dedisse servandum; quibus interdixit, ne cistulam aperirent. Sed ut hominum est natura cupida, ut eo magis appetant, quo interdicatur saepius, virgines cistam aperuerunt et anguem viderunt. Quo facto, insania a Minerva iniecta, de arce Atheniensium se praecipitaverunt. Anguis autem ad Minervae clipeum confugit et ab ea est educatus. Alii autem anguina tantum crura habuisse Erichthonium dixerunt, eumque primo tempore adulescentiae ludos Minervae Panathenaea fecisse et ipsum quadrigis cucurrisse; pro quibus factis inter sidera dicitur collocatus. Nonnulli etiam, qui de sideribus scripserunt, hunc natione Argeum, Orsilochum nomine, primum quadrigarum inventorem esse dixerunt et pro inventione siderum locum possedisse. Alii autem hunc Mercurii filium ex Clytia natum, nomine Myrtilum, Oenomai aurigam definierunt, cuius post notam omnibus mortem parens corpus in mundo constituisse existimatur.

Huius in numero sinistro Capra instare, et in manu sinistra Haedi videntur formati; de quibus nonnulli ita dicunt: Olenum quendam fuisse Vulcani filium; ex hoc duas nymphas Aega et Helicen natas, quae Iovis fuerunt nutrices. Alii autem etiam ab his urbes quasdam appellari dixerunt, et Olenon in Aulide, Helicen autem in Peloponneso, et [Aegam in] Haemonia ibi nominari, de quibus Homerus in Iliadis secundo dicit. Parmeniscus autem ait Melissea quendam fuisse Cretae regem; ad eius filias Iovem nutriendum esse delatum. Quae quod lac non habuerint, capram ei admisisse, Amaltheam nomine, quae eum dicitur educasse. Hanc autem geminos haedos solitam esse procreare et fere eo tempore peperisse, quo Iuppiter nutriendus est adlatus. Itaque propter beneficium matris et haedos quoque dicitur inter sidera collocasse. Hos autem haedos Cleostratus Tenedius dicitur primus inter sidera ostendisse. Musaeus autem dicit Iovem nutritum a Themide et Amalthea nympha; quibus eum mater Ops tradidisse existimatur. Amaltheam autem habuisse capram quandam ut in deliciis, quae Iovem dicitur aluisse. Nonnulli etiam Aega Solis filiam dixerunt, multis candore corporis praestantem, cui contrarius pulchritudinis horribilis aspectus exsistebat. Quo Titanes perterriti petierunt a Terra, ut eius corpus obscuraret; quam Terra specu quodam celasse dicitur in insula Creta. Quae postea Iovis fuisse nutrix, ut ante ostendimus, demonstratur. Sed cum Iuppiter fidens adulescentia, bellum contra Titanas appararet, responsum est ei, si vincere vellet, ut aigos pelle tectus et capite Gorgonis bellum administraret, quam aegida Graeci appellaverunt. Itaque facto eo, quod supra declaravimus, Iuppiter Titanas superans regnum est adeptus, et reliqua ossa aigos caprina pelle contecta, anima donavit et stellis figuratam memoriae commendavit; et postea, quibus ipse vicerat tectus, Minervae concessit. Euhemerus ait Aega quandam fuisse Panos uxorem; eam ab Iove compressam peperisse, quem viri sui Panos diceret filium; itaque puerum Aegipana, Iovem autem Aegiochum appellatum. Qui, quod eum diligebat plurimum, inter astra caprae figuram memoriae causa collocavit.

XIV

OPHIUCHUS, qui apud nostros scriptores Anguitenens est dictus, supraScorpionem constituitur, tenens manibus anguem medium corpus eius implicantem. Hunc complures Carnabonta nomine dixerunt Getarum, qui suunt in Thracia, regem fuisse; qui eodem tempore rerum est potitus, quo primum semina frugum mortalibus tradita esse existimantur. Ceres enim cum sua beneficia largiretur hominibus, Triptolemum, cuius ipsa fuerat nutrix, in curru draconum collocatum (qui primus omnium una rota dicitur usus, ne cursu moraretur) iussit omnium nationum agros circumeuntem semina partiri, quo facilius ipsi posterique eorum a fero victu segregarentur. Qui cum pervenisset ad eum, quem supra diximus Getarum regem, ab eo primum hospitaliter acceptus, deinde non ut beneficus advena et innocens, sed ut crudelissimus hostis insidiis captus, aliorum paratus producere, suam paene perdidit vitam. Carnabontis enim iussu cum draco unus eorum esset interfectus, ne cum Triptolemus sensisset insidias sibi parari, curru praesidium sibi constituere speraret, Ceres eo venisse et ereptum adulescenti currum, dracone altero subiecto, reddidisse, regem pro coepto maleficio poena non mediocri adfecisse narratur. Hegesianax enim dicit, Cererem memoriae hominum causa ita Carnabonta sideribus figurasse, manibus tenentem draconem ut interficere existimetur. Qui ita vixerat acerbe, ut iucundissimam sibi conscisceret mortem. Alii autem Herculem esse demonstrant, in Lydia apud flumen Sagarim anguem interficientem, qui te homines conplures interficiebat et ripam frugibus orbabat. Pro quo facto ab Omphala, quae ibi regnabat, multis ornatum muneribus Argos remissum, ab Iove autem propter fortitudinem inter sidera collocatum. Nonnulli etiam Triiopan Thessalorum regem dixerunt esse; qui cum suum domicilium tegere conaretur, Cereris ab antiquis collocatum diruit templum. Pro quo facto a Cerere fame obiecta, numquam postea frugibus ullis saturari potuisse existimantur. Novissime prope ad terminum vitae dracone obiecto, mala plurima perpessus, aliquando mortem adeptus, inter astra Cereris voluntate est constitutus. Itaque adhuc videtur eum draco circumplexus aeterna merentem adficere poena. Polyzelus autem Rhodius hunc Phorbanta nomine demonstrat, qui Rhodiis auxilio maximo fuisse demonstratur. Nam cum eorum insulam, serpentium multitudine occupatam, cives Ophiussam appellassent, et in ea multitudine ferarum draco fuisset ingenti magnitudine, qui plurimos eorum interfecisset, et patria deinque deserta carere coepisset, dicitur Phorbas Triopae filius ex Hiscilla Myrmidonis filia natus, eo tempestate delatus, omnes feras et eum draconem interfecisse. Qui cum maxime Apollini dilectus esset, locatus inter sidera dicitur, ut interficiens draconem laudis et memoriae causa videretur. Itaque Rhodii quotienscumque longius a litore prodeunt classe, prius sacrificant Phorbantis adventu, ut talis eventus inopinatae virtutis accidat civibus, qualis inscium Phorbanta futurae laudis ad sidera gloriae pertulit casus. Complures etiam astrologi hunc Aesculapium finxerunt, quem Iuppiter Apollinis causa inter astra collocavit. Aesculapius enim cum esset inter homines, et medicina ceteris praestaret, ut non satis ei videretur hominum dolores levare, nisi etiam mortuos revocaret ad vitam, novissime fertur Hippolytum, quod iniquitate novercae et inscientia parentis erat interfectus, sanasse, ita uti Eratosthenes dicit. Nonnulli Glaucum Minoos filium eius opera revixisse dixerunt; pro quo, ut peccato, Iovem domum eius fulmine incendisse, ipsum autem propter artificium et Apollinem eius patrem inter sidera anguem tenentem constituisse. Ut quidam dixerunt, de hac causa anguem dicitur tenere. Quod cum Glaucum cogeretur sanare, conclusus quodam loco secreto, bacillum tenens manu, cum quid ageret cogitaret, dicitur anguis ad bacillum eius adrepsisse; quem Aesculapius mente commotus interfecit, bacillo fugientem feriens saepius. Postea fertur alter anguis eodem venisse, ore ferens herbam, et in caput eius inposuisse; quo facto, utrosque loco fugisse; quare Aesculapium usum eadem herba et Glaucum revixisse. Itaque anguis et in Aesculapii tutela et in astris dicitur collocatus. Qua consuetudine ducti posteri eius tradiderunt reliquis, ut medici anguibus uterentur.

XV

SAGITTA. Hanc unam de Herculis telis esse demonstrant, qua aquilam dicitur interfecisse, quae Promethei iocinera fertur exedisse; de quo pluribus dicere non inutile videtur. Antiqui cum maxima caerimonia deorum inmortalium sacrificia administrarent, soliti sunt totas hostias in sacrorum consumere flamma. Itaque cum propter sumptus magnitudinem sacrificia pauperibus non optingerent, Prometheus, qui propter excellentiam ingenii miram homines finxisse existimatur, recusatione dicitur ab Iove impetrasse, ut partem hostiae in ignem coicerent, partem in suo consumerent victu; idque postea consuetudo firmavit. Quod cum facile a deo, non ut homine avaro impetrasset, ipse Prometheus immolat tauros duos. Quorum primum iocinera cum in ara posuisset, reliquam carnem ex utroque taurum in unum compositam corio bubulo contexit; ossa autem quaecumque fuerunt, reliqua pelle contecta in medio collocavit et Iovi fecit potestatem, ut quam vellet eorum sumeret partem. Iuppiter autem, etsi non pro divina fecit cogitatione, neque ut deum decebat, omnia qui debuit ante providere, sed (quoniam credere instituimus historiis) deceptus a Prometheo, utrumque putans esse taurum, delegit ossa pro sua dimidia parte. Itaque post ea in sollemnibus et religiosis sacrificiis carne hostiarum consumpta reliquias, quae pars fuit deorum, igni comburunt. Sed ut ad propositum revertamur, Iuppiter cum factum rescisset, animo permoto mortalibus eripuit ignem, ne Promethei gratia plus deorum potestate valeret, neve carnis usus utilis hominibus videretur, cum coqui non posset. Prometheus autem consuetus insidiari, sua opera ereptum mortalibus ignem restituere cogitabat. Itaque ceteris remotis, devenit ad Iovis ignem; quo deminuto et in ferulam coniecto, laetus, ut volare non currere videretur, **? ferulam iactans, ne spiritus interclusus vaporibus extingueret in angustia lumen. Itaque homines adhuc plerumque, qui laetitiae fiunt nuntii, celerrime veniunt. Praeterea in certatione ludorum cursoribus instituerunt ex Promethei similitudine, ut currerent lampadem iactantes. Pro quo Iuppiter facto mortalibus parem gratiam referens, mulierem tradidit his, quam a Vulcano factam deorum voluntas omni munere donavit; itaque Pandora est appellata. Prometheum autem in monte Scythiae nomine Caucaso ferrea catena vinxit; quem alligatum ad triginta milia annorum Aeschylus tragoediarum scriptor ait. Praeterea admisit ei aquilam, quae assidue noctu renascentia iocinera exesset. Hanc autem aquilam nonnulli ex Typhone et Echidna natam, alii ex Terra et Tartaro, complures Vulcani factam manibus demonstrant, animamque ei ab Iove traditam dicunt.

Sed de eius solutione haec memoriae prodita est causa. Cum Iuppiter Thetidis conubium pulchritudine corporis inductus peteret, neque a virgine timida impetraret, neque ea re minus efficere cogitaret, illo tempore Parcae feruntur cecinisse fata, quae perfici natura voluit rerum. Dixerunt enim, quicumque Thetidis fuisset maritus, eius filium patria fore laude clariorem; quod Prometheus non voluntate, sed necessitudine vigilans, auditum Iovi renuntiat. Qui veritus id, quod ipse Saturno patri fecisset in simili causa, ne patrio regno privaretur, coactus destitit Thetin velle ducere uxorem, et Prometheo pro beneficio meritam retulit gratiam eumque vinculis liberavit. Neque id, quod fuerat iuratus, remisit, vacuum omni alligatione futurum; sed memoriae causa ex utraque re, hoc est lapide et ferro, digitum sibi vinciri iussit. Qua consuetudine homines usi, quo satisfacere Prometheo viderentur, anulos lapide et ferro conclusos habere coeperunt. Nonnulli etiam coronam habuisse dixerunt, ut se victorem inpune peccasse diceret. Itaque homines in maxima laetitia victoriisque coronas habere instituerunt; id exercitationibus et conviviis perspicere licebit. Sed potius ad initium causae et interitum aquilae revertamur. Hercules missus ab Eurystheo ad Hesperidum mala, nescius viae devenit ad Promethea, quem in Caucaso monte vinctum fuisse supra ostendimus. A quo via demonstrata, victor iam ad eum iter facere contendit, ut et draconem, de quo ante diximus, interfectum diceret, et gratiam pro beneficio referret. Nam confestim honorem quem potuit, reddidit merenti qua dimissa, homines instituerunt, ut hostiis immolatis iocinera consumerent in deorum altaribus, ut exsaturare eos pro visceribus Promethei viderentur. Ut Eratosthenes autem de Sagitta demonstrat, hac Apollo Cyclopas interfecit, qui fulmen Iovi fecerunt, quo Aesculapium interfectum complures dixerunt. Hanc autem sagittam in Hyperboreo monte Apollinem defodisse. Cum autem Iuppiter ignoverit filio, ipsam sagittam vento ad Apollinem perlatam cum frugibus, quae eo tempore nascebantur. Hanc igitur ob causam inter sidera demonstrant.

XVI

AQUILA. Haec est quae dicitur Ganymedem rapuisse et amanti Iovi tradidisse; hanc etiam Iuppiter primus ex avium genere sibi delegisse existimatur. Quae sola tradita est memoriae contra solis exorientis radios contendere volare. Itaque supra Aquarium volare videtur; hunc enim conplures Ganymedem esse finxerunt. Nonnulli etiam dixerunt Meropem quendam fuisse, qui Coum insulam tenuerit regno, et a filiae nomine Coon et homines ipsos a se Meropas appellaret. Hunc autem habuisse uxorem quandam nomine Ethemeam, genere nympharum procreatam. Quae cum desierit colere Dianam, ab ea sagittis figi coepit. Tandem a Proserpina vivam ad inferos abreptam esse. Meropem autem desiderio uxoris permotum, mortem sibi consciscere voluisse; Iunonem autem misertam eius in aquilam corpus eius convertisse et inter sidera constituisse, ne, si hominis effigie eum constitueret, hominis memoriam tenens, coniugis desiderio moveretur. Aglaosthenes autem qui Naxica scripsit, ait Iovem Crete subreptum Naxum delatum et ibi esse nutritum. Qui postquam pervenerit ad virilem aetatem et voluerit bello lacessere Titanas, sacrificanti ei aquilam auspicatam; quo auspicio usum esse et eam inter astra collocasse. Nonnulli etiam dixerunt Mercurium, alii autem Anapladem pulchritudine Veneris inductum in amorem incidisse; et cum ei copia non fieret, animo, ut contumelia accepta, defecisse. Iovem autem misertum eius, cum Venus in Acheloo flumine corpus ablueret, misisse aquilam, quae soccum eius in Amythaoniam Aegyptiorum delatum Mercurio traderet; quem persequens Venus ad cupientem sui pervenit. Qui copia facta, pro beneficio aquilam in mundo locavit.

XVII

DELPHIN. Hic qua de causa sit inter astra collocatus, Eratosthenes ita cum ceteris dicit: Neptunum, quo tempore voluerit Amphitriten ducere uxorem, et illa cupiens conservare virginitatem fugerit ad Atlanta, complures eam quaesitum dimisisse, in his et Delphina quendam nomine. Qui pervagatus insulas, aliquando ad virginem pervenit eique persuasit, ut nuberet Neptuno, et ipse nuptias eorum administravit. Pro quo facto inter sidera Delphini effigiem collocavit. Et hoc amplius. Qui Neptuno simulacra faciunt, delphinum aut in manu, aut sub pede eius constituere videmus; quod Neptuno gratissimum esse arbitrantur. Aglaosthenes autem, qui Naxica conscripsit, Tyrrhenos ait fuisse quosdam navicularios, qui puerum etiam Liberum patrem receptum, ut Naxum cum suis comitibus travectum redderent nutricibus nymphis; a quibus eum nutritum et nostri in progenie deorum et complures Graeci dixerunt. Sed ut ad propositum revertamur, navicularii spe praedae inducti, navem avertere voluerunt. Quod Liber suspicatus, comites suos iubet symphoniam canere; quo sonitu inaudito Tyrrheni cum usque adeo delectarentur, ut etiam in saltationibus essent occupati cupiditate, se in mare inscii proiecerunt et ibi delphini sunt facti. Quorum cogitationem cum Liber memoriae hominum tradere voluisset, unius effigiem inter sidera collocavit. Alii autem dicunt hunc esse delphina, qui Ariona citharoedum ex Siculo mari Taenarum travexit. Qui cum ceteros artificio praestaret et circum insulas quaestus causa vagaretur, servuli eius arbitrati plus in perfidiosa libertate commodi, quam in placida servitute esse, cogitare coeperunt, ut domino in pelagus proiecto, bona inter se partirentur. Qui cum cogitationem eorum sensisset, petiit, non ut dominus a servis et innocens ab improbis, sed ut parens a filiis, ut se liceret ornare, qua saepe vicerat veste, quoniam nemo esset alius, qui ut ipse suum questu prosequeretur eventum. Quod cum inpetrasset, cithara sumpta, suam coepit deflere mortem; quo sonitu ducti delphines e toto mari pronatant ad Arionis cantum. Itaque deorum immortalium potestate invocata, super eos se deiecit; quorum unus Ariona exceptum pertulit ad Taenarium litus. Cuius memoriae causa quae ibi statua statuta est Arionis, in ea delphini simulacrum adfixum videtur; pro qua re inter sidera ab antiquis astrologis est figuratum. Servi autem, qui se putabant servitute elapsos, tempestate Taenarum perducti, a domino conprehensi, non mediocri supplicio sunt affecti.

XVII

EQUUS. Hunc Aratus et alii complures Pegasum, Neptuni et Medusae Gorgonis filium dixerunt; qui in Helicone Boeotiae monte ungula feriens saxum, fontem aperuit, qui ex eius nomine Hippocrene est appellatus. Alii dicunt, quo tempore Bellerophontes ad Proetum Abantis filium, Argiorum regem, devenerit, Antiam regis uxorem hospitis amore inductam, petisse ab eo, uti sibi copiam faceret, promittens ei coniugis regnum. Quod cum impetrare non potuisset, verita ne se ad regem criminaretur, occupat: eum sibi vim adferre voluisse Proeto dicit. Qui quod eum dilexerat, noluit ipse supplicium sumere, sed quod ei Pegasum equum esse sciebat, mittit eum ad Iobatem, Antiae patrem, quam alii Stheneboeam dixerunt, ut ille filiae pudicitiam defendens, Bellerophontem obiceret Chimaerae, quae eo tempore Lyciorum agros flamma vastabat. Unde victor effugiens, post fontis inventionem cum ad caelum contenderet evolare, neque longe iam abesset, despiciens ad terram, timore permotus decidit ibique perisse dicitur. Equus autem subvolasse et inter sidera ab Iove constitutus existimatur. Alii non criminatum ab Antia, sed ne saepius audiret quod nollet, aut precibus eius moveretur, profugisse Argis dixerunt. Euripides autem in Melanippa Melanippen, Chironis Centauri filiam, Thetin antea appellatam dicit. Quae cum aleretur in monte Pelio, et studium in venando maximum haberet, quodam tempore ab Aeolo Hellenis filio Iovis nepote persuasam concepisse; cumque iam partus adpropinquaret, profugisse in silvam, ne patri, cum virginem speraret, nepotem procreasse videretur. Itaque cum parens eam persequeretur, dicitur petisse a deorum potestate, ne pariens a patre conspiceretur. Quae deorum voluntate postquam peperit, in equam conversa, inter astra constituta. Nonnulli eam vatem dixerunt fuisse; sed quod deorum consilia hominibus sit enuntiare solita, in equam esse conversam. Callimachus autem ait, quod desierit venari et colere Dianam, in quam supra diximus speciem, eam Dianam convertisse. Haec dicitur etiam hac re non esse in conspectu Centauri, quem Chirona esse nonnulli dixerunt, et etiam dimidiam apparere, quod noluerit sciri se feminam esse.

XIX

DELTOTON. Hoc sidus quod ut littera est Graeca in triangulo posita, itaque appellatur. Quod Mercurius supra caput Arietis statuisse existimatur ideo, ut obscuritas Arietis huius splendore, quo loco esset, significaretur, et Iovis nomine Graece Dios primam litteram deformaret. Nonnulli Aegypti positionem; alii, qua Nilus terminaret Aethiopiam et Aegyptum dixerunt. Alii Siciliam figuratam putaverunt; alii, quod orbem terrarum superiores trifariam diviserunt, tres angulos esse constitutos dixerunt.

XX

ARIES. Hic existimatur esse, qui Phrixum et Hellen transtulisse dictus est per Hellespontum. Quem Hesiodus et Pherecydes ait habuisse auream pellem; de qua alibi plura dicemus. Sed Hellen decidisse in Hellespontum, et a Neptuno conpressam Paeona procreasse conplures, nonnulli Edonum dixerunt. Praeterea Phrixum incolumem ad Aeetam pervenisse, arietem Iovi inmolasse, pellem in templo fixisse et arietis ipsius effigiem ab Nube inter sidera constitutam, habere tempus anni, quo frumentum seritur; quod id Ino tostum severit ante, quae maxime fugae fuit causa. Eratosthenes ait arietem ipsum sibi pellem auream detraxisse et Phrixo memoriae causa dedisse, ipsum ad sidera peruenisse, quare, ut supra diximus, obscurius videatur. Hunc autem nonnulli dixerunt in oppido Orchomeno, quod est in Boeotia, natum; alii in Salonum Thessaliae finibus procreatum. Alii dicunt Crethea et Athamantem cum aliis conpluribus Aeoli filios fuisse; nonnulli etiam Athamantis filium Salmonea esse Aeoli nepotem dixerunt. Crethea autem habuisse Demodicen uxorem, quam alii Biadicen dixerunt. Hanc autem Phrixi Athamantis filii corpore inductam in amorem incidisse, neque ab eo, ut sibi copiam faceret, inpetrare potuisse. Itaque necessario coactam, criminari eum ad Crethea coepisse, quod diceret ab eo vim sibi pene allatam, et horum similia mulierum consuetudine dixisse. Quo facto Crethea ut uxoris adamantem et regem decebat, permotum, Athamanti ut de eo supplicium sumeret persuasisse. Nubem autem interuenisse, et ereptum Phrixum et Hellen eius sororem in ariete inposuisse et per Hellespontum quam longissime possent profugere iussisse. Hellen decidisse et ibi debitum naturae reddidisse, et ex eius nomine Hellespontum appellatum. Phrixum Colchos peruenisse et, ut ante diximus, arietis interfecti pellem in templo fixisse. Ipsum autem a Mercurio. Ad Athamantem esse reductum, qui patri satisfecerit, eum innocentia confisum profugisse. Hermippus autem dicit, quo tempore Liber Africam oppugnaverit, devenisse cum exercitu in eum locum, qui propter multitudinem pulueris Ammodes est appellatus. Itaque cum in maximum periculum devenisset, quod iter necessario faciendum esse videbat, accessit eo, ut aquae maxima penuria esset; quo facto exercitus ad defectionem maximam venire cogebatur. Qui dum quid agerent cogitant, aries quidam fortuitu ad milites seorsum errans peruenit; quos cum vidisset, fuga praesidium sibi paravit. Milites autem, qui eum fuerant conspicati, etsi puluere et aestu pressi vix progrediebantur, tamen ut praedam ex flamma petentes, arietem sequi coeperunt usque ad eum locum, qui Iovis Hammonis postea templo constituto est appellatus. Quo cum peruenissent, arietem quem secuti fuerant, nusquam inuenire potuerunt; sed quod magis his fuerat optandum, aquae magnam copiam in eo loco nacti sunt, recuperatisque corporibus Libero statim nuntiaverunt. qui gavisus ad eos fines exercitum deduxit et Iovis Hammonis templum cum arietinis cornibus simulacro facto constituit. Arietem inter sidera figuravit, ita ut cum sol in eius foret signo, omnia nascentia recrearentur, quae veris tempore fiunt, hac re maxime, quod illius fuga Liberi recreavit exercitum. Praeterea XII signorum principem voluit esse, quod illius optimus exercitui fuerat ductor. Sed de Hammonis simulacro Leon, qui res Aegyptias conscripsit, ait: Cum Liber Aegyptum et reliquos fines regno teneret et omnia primus hominibus ostendisse diceretur, Hammonem quendam ex Africa venisse et pecoris multitudinem ad Liberum adduxisse, quo facilius et eius gratia uteretur et aliquid primus inuenisse diceretur. Itaque pro beneficio ei Liber existimatur agrum dedisse, qui est contra Thebas Aegyptias; et qui simulacra faciunt Hammonis, capite cornuto instituunt, ut homines memoria teneant eum primum pecus ostendisse. Qui autem Libero factum voluerunt adsignare, quod non petierit ab Hammone, sed ultro ad eum sit adductum, simulacra illi cornuta faciunt et arietem memoriae causa inter sidera fixum dicunt.

XXI

TAURUS. Hic dicitur inter astra esse constitutus, quod Europam incolumem transuexerit Cretam, ut Euripides dicit. Nonnulli aiunt, cum Io in bovem sit conuersa, ut Iuppiter ei satisfacere videretur, inter sidera constituisse, quod eius prior pars appareat ut tauri, sed reliquum corpus obscurius videatur. Spectat autem ad exortum solis; cuius oris effigiem quae continent stellae, Hyades appellantur. Has autem Pherecydes Atheniensis Liberi nutrices esse demonstrat, numero septem, quas etiam antea nymphas Dodonidas appellatas. Harum nomina sunt haec: Ambrosia, Eudora, Pedile, Coronis, Polyxo, Phyto, Thyone. Hae dicuntur a Lycurgo fugatae et praeter Ambrosiam omnes ad Thetim profugatae, ut ait Asclepiades. Sed ut Pherecydes dicit, ad Thebas Liberum perlatum Inoni tradiderunt. Quam ob causam ab Iove his gratia est relata, quod inter sidera sunt constitutae. Pliades autem appellatae sunt, ut ait Musaeus, quod ex Atlante et Aethra Oceani filia sint filiae XV procreatae, quarum V Hyades appellatas demonstrat, quod earum Hyas fuerit frater, a sororibus plurimum dilectus. Qui cum venans a leone esset interfectus, quinque, de quibus supra diximus, lamentationibus assiduis permotae, dicuntur interisse; quare eas, quod plurimum de eius morte laborarent, Hyadas appellatas. Reliquas autem decem sorores deliberasse de sororum morte et earum septem mortem sibi conscisse; quare quod plures idem senserint, Pliadas dictas. Alexander autem Hyadas ait dictas, quod Hyantis et Boetiae sint filiae; Pliadas autem, quod ex Plione Oceani et Atlante sint natae. Hae numero septem dicuntur, sed nemo amplius VI potest videre; cuius causa proditur haec, quod de septem sex cum immortalibus concubuerint, tres cum Iove, duae cum Neptuno, una cum Marte, reliquia autem Sisyphi fuisse uxor demonstratur. Quarum ex Electra et Iove Dardanum, ex Maia Mercurium, ex Taygete Lacedaemona procreatum; ex Alyone autem et Neptuno Hyriea, ex Celaeno Lycum et Nyctea natum. Martem autem ex Sterope Oenomaum procreasse, quam alii Oenomai uxorem dixerunt. Meropen autem Sisypho nuptam Glaucum genuisse, quem complures Bellerophontis patrem esse dixerunt. Quare propter reliquas eius sorores inter sidera constitutam; sed quod homini nupserit, stellam eius obscuratam. Alii dicunt Electram non apparere ideo, quod Pliades existimentur choream ducere stellis; sed postquam Troia sit capta, et progenies eius quae a Dardano fuerit, sit eversa, dolore permotam ab his se removisse, et in circulo qui arcticus dicitur, constitisse, ex quo tam longo tempore lamentantem capillo passo videri; itaque e facto Cometen esse appellatam. Sed has Pliadas antiqui astrologi seorsum a Tauro deformaverunt, ut ante diximus, Pliones et Atlantis filias. Quae cum per Boetiam cum puellis iter faceret, Oriona comitatum voluisse ei vim afferre; illam fugere coepisse, Oriona autem secutum esse annos VII neque invenire potuisse. Iovem autem puellarum misertum, iter ad astra constituisse, et postea a nonnullis astrologis caudam Tauri appellatas. Itaque adhuc Orion fugientes eas ad occasum sequi videtur. Eas stellas nostri Vergilias appellaverunt, quod post ver exoriuntur, et hae quidem ampliorem ceteris habent honorem, quod earum signo exoriente aestas significatur, occidente autem hiems ostenditur, quod aliis non est traditum signis.

XXII

GEMINI. Hos conplures astrologi Castorem et Pollucem esse dixerunt; quos demonstrant omnium fratrum inter se amantissimos fuisse, quod neque de principatu contenderint, neque ullam rem sine communi consilio gesserint. Pro quibus officiis eorum Iuppiter notissima sidera eos constituisse existimatur. Neptunum autem pari consilio munerasse; nam equos quibus utuntur donavit et dedit potestatem naufragis saluti esse. Alii dixerunt Herculem esse et Apollinem; nonnulli etiam Triptolemum, quem supra diximus, et Iasiona a Cerere dilectos et ad sidera perlatos. Sed qui de Castore et Polluce dicunt, hoc amplius addunt, ut Castor in oppido Aphidnis sit occisus, quo tempore Lacedaemones cum Atheniensibus bellum gesserunt. Alii autem, cum oppugnarent Spartam Lynceus et Idas, ibi perisse dixerunt. Pollucem ait Homerus concessisse fratri dimidiam vitam; itaque alternis diebus eorum quemque lucere.

XXIII

CANCER dicitur Iunonis beneficio inter astra collocatus, quod, cum Hercules contra hydram Lernaeam constitisset, ex palude pedem eius mordicus arripuisset; quare Herculem permotum, eum interfecisse. Iunonem autem inter sidera constituisse, ut esset cum duodecim signis, quae maxime solis cursu continentur.

In eius deformationis parte sunt quidam qui Asini appellantur, a Libero in testa Cancri duabus stellis omnino figurati. Liber enim ab Iunone furore obiecto, dicitur mente captus fugisse per Thesprotiam, cogitans ab Iovis Dodonaei oraculum pervenire, unde peteret responsum, quo facilius ad pristinum statum mentis perveniret. Sed cum venisset ad quandam paludem magnam, quam transire non posset, quibusdam asellis duobus obviam factis dicitur unum eorum deprehendisse et ita esse transvectus, ut omnino aquam non tetigerit. Itaque cum venisset ad templum Iovis Dodonaei, statim dicitur furore liberatus asellis gratiam retulisse et inter sidera eos collocasse. Nonnulli etiam dixerunt asino illi, quo fuerit vectus, vocem humanam dedisse. Itaque eum postea cum Priapo contendisse de natura et victum ab eo interfectum. Pro quo Liberum eius misertum in sideribus adnumerasse; et ut sciretur id pro deo, non homine timido, quia Iunonem fugerit, fecisse, supra Cancrum constituit, qui eius beneficio fuerat adfixus astris.

Dicitur etiam alia historia de Asellis. Ut ait Eratosthenes, quo tempore Iuppiter, bello gigantibus indicto, ad eos oppugnandos omnes deos convocasset, venisse Liberum patrem, Vulcanum, Satyros, Silenos asellis vectos. Qui cum non longe ab hostibus abessent, dicuntur aselli pertimuisse, et ita pro se quisque magnum clamorem et inauditum gigantibus fecisse, ut omnes hostes eorum clamore in fugam se coniecerint et ita sint superati. Huic similis est historia de bucino Tritonis. Nam is quoque fertur, cum concham inventam excavasset, secum ad gigantas tulisse et ibi sonum quendam inauditum per concham misisse. Hostes autem veritos ne qua esset inmanis fera ab adversariis adducta, cuius esset ille mugitus, fugae se mandasse, et ita victos in hostium potestatem pervenisse.

XXIV

LEO. Hic dicitur ab Iove inter astra constitutus, quod omnium ferarum princeps esse existimatur. Nonnulli etiam hoc amplius dicunt, quod Herculis prima fuerit haec certatio, et quod eum inermis interfecerit. De hoc et Pisandrus et complures alii scripserunt. Cuius supra simulacrum proxime Virginem sunt aliae VII stellae ad caudam Leonis in triangulo collocatae, quas crines Berenices esse Conon Samius mathematicus et Callimachus dicit. Cum Ptolomaeus Berenicen Ptolomaei et Arsinoes filiam sororem suam duxisset uxorem, et paucis post diebus Asiam oppugnatum profectus esset, vovisse Berenicen, si victor Ptolomaeus redisset, se crinem detonsuram; quo voto damnatam crinem in Veneris Arsinoes Zephyritidis posuisse templo, eumque postero die non comparuisse. Quod factum cum rex aegre ferret, Conon mathematicus ut ante diximus cupiens inire gratiam regis, dixit crinem inter sidera videri collocatum et quasdam vacuas a figura septem stellas ostendit, quas esse fingeret crinem. Hanc Berenicen nonnulli cum Callimacho dixerunt equos alere et ad Olympia mittere consuetam fuisse. Alii dicunt hoc amplius Ptolomaeum Berenices patrem, multitudine hostium perterritum, fuga salutem petisse; filiam autem saepe consuetam, insiluisse in equum, et reliquam exercitus copiam constituisse, et conplures hostium interfecisse, reliquos in fugam coniecisse; pro quo etiam Callimachus eam magnanimam dixit. Eratosthenes autem dicit et virginibus Lesbiis dotem quam cuique relictam a parente nemo solverit, iussisse reddi, et inter eas constituisse petitionem.

XXV

VIRGO. Hanc Hesiodus Iovis et Themidis filiam dicit; Aratus autem Astraei et Aurorae filiam existimari, quae eodem tempore fuerit cum aurea saecula hominum, et eorum principem fuisse demonstrat. Quam propter diligentiam et aequitatem Iustitiam appellatam; neque illo tempore ab hominibus exteras nationes bello lacessitas esse, neque navigio quemquam usum, sed agris colendis vitam agere consuesse. Sed post eorum obitum qui sint nati, eos minus officiosos, magis avaros coepisse fieri, quare minus Iustitiam inter homines fuisse conversatam. Denique causam pervenisse usque eo, dum diceretur aeneum genus hominum natum. Itaque iam non potuisse pati amplius et ad sidera evolasse. Sed hanc alii Fortunam, alii Cererem dixerunt, et hoc magis non convenit inter eos, quod caput eius nimium obscurum videtur. Nonnulli eam Erigonen Icari filiam dixerunt, de qua supra diximus. Alii autem Apollinis filiam ex Chrysothemi natam, et infantem Parthenon nomine appellatam; eamque, quod parva interierit, ab Apolline inter sidera collocatam.

XXVI

SCORPIUS. Hic propter magnitudinem membrorum in duo signa dividitur, quorum unius effigiem nostri Libram dixerunt. Sed omnino totum signum hac de causa statutum existimatur: quod Orion cum venaretur, et in eo exercitatissimum se esse confideret, dixisse etiam Dianae et Latonae se omnia, quae ex terra oriantur, interficere valere. Quare Terram permotam, Scorpionem misisse, qui eum interficere monstratur. Iovem autem utriusque animum admiratum, Scorpionem inter astra conlocasse, ut species eius hominibus documento esset, ne quis eorum aliqua re sibi confideret. Dianam autem propter studium Orionis petisse ab Iove, ut idem illi beneficium daret petenti, quod Terrae ultro tribuisset. Itaque eum ita constitutum, ut, cum Scorpius exoriatur, occidat Orion.

XXVII

SAGITTARIUS. Hunc complures Centaurum esse dixerunt; alii autem hac de causa negaverunt, quod nemo Centaurus sagittis sit usus. Hic autem quaeritur, cur equinis cruribus sit deformatus et caudam habeat ut Satyri. Dicunt enim nonnulli hunc esse Crotum nomine, Euphemes Musarum nutricis filium. Ut ait Sositheus tragoediarum scriptor, eum domicilium in monte Helicone habuisse et cum Musis solitum delectari, nonnumquam etiam studio venationis exerceri. Itaque pro merita diligentia magnam laudem assecutum; nam et celerrimum in silvis et acutissimum in musis factum esse. Pro quo studio illius petisse Musas ab Iove, ut in aliquo astrorum numero eum deformaret. Itaque Iovem fecisse; et cum omnia illius artificia uno corpore vellet significare, crura eius equina fecisse, quod equo multum sit usus; et sagittas adiunxisse, ut ex his et acumen et celeritas eius videretur. Caudam satyricam in corpore fixisse, quod iam non minus hoc Croto Musae, quam Liber Satyris sit delectatus. Ante huius pedes stellae sunt paucae et in rotundo deformatae, quas coronam eius ut ludentis abiectam nonnulli dixerunt.

XXVIII

CAPRICORNUS. Huius effigies similis est Aegipani. Quem Iuppiter, quod cum eo erat nutritus, in sideribus esse voluit, ut capram nutricem, de qua ante diximus. Hic etiam dicitur, cum Iuppiter Titanas obpugnaret, primus obiecisse hostibus timorem, qui panikos appellatur, ut ait Eratosthenes. Hac etiam de causa eius inferiorem partem piscis esse formationem, et quod muricibus hostes sit iaculatus pro lapidum iactatione. Aegyptii autem sacerdotes et nonnulli poetae dicunt, cum complures dii in Aegyptum convenissent, repente pervenisse eodem Typhona, acerrimum giganta et maxime deorum hostem. Quo timore permotos in alias figuras se convertisse; Mercurium factum esse ibim, Apollinem autem, quae Threicia avis vocatur, Dianam aeluro similatam. Quibus de causis Aegyptios ea genera violari non sinere demonstrant, quod deorum imagines dicantur. Eodem tempore Pana dicunt in flumen se deiecisse et posteriorem partem corporis effigiem piscis, alteram autem hirci fecisse et ita a Typhone profugisse. Cuius cogitatum Iovem admiratum, inter sidera effigiem eius fixisse.

XXIX

AQUARIUS. Hunc conplures Ganymedem esse dixerunt, quem Iuppiter propter pulchritudinem corporis ereptum parentibus, deorum ministrum fecisse existimatur. Itaque ostenditur ut aquam aquali infundens. Hegesianax autem Deucaliona dicit esse, quod eo regnante tanta vis aquae se a caelo profuderit, ut cataclysmus factus esse diceretur. Eubulus autem Cecropem demonstrat esse, antiquitatem generis commemorans et ostendens, antequam vinum traditum sit hominibus, aqua in sacrificiis deorum usos esse, et ante Cecropem regnasse quam vinum sit inventum.

XXX

PISCES. Diognetus Erythraeus ait quodam tempore Venerem cum Cupidine filio in Syriam ad flumen Euphraten venisse. Eodem loco repente Typhona, de quo supra diximus, apparuisse; Venerem autem cum filio in flumen se proiecisse et ibi figuram piscium forma mutasse; quo facto, periculo esse liberatos. Itaque postea Syros, qui in his locis sunt proximi, destitisse pisces edere, quod vereantur eos capere, ne simili causa aut deorum praesidia impugnare videantur, aut eos ipsos captare. Eratosthenes autem ex eo pisce natos hos dicit, de quo posterius dicemus.

XXXI

CETUS. De hoc dicitur quod a Neptuno sit missus, ut Andromedam interficeret, de qua ante diximus; sed quod a Perseo sit interfectus, propter inmanitatem corporis et illius virtutem inter sidera conlocatum.

XXXII

ERIDANUS. Hunc alii Nilum, complures etiam Oceanum esse dixerunt. Qui autem Nilum volunt vocari, propter magnitudinem eius et utilitatem aequissimum esse demonstrant, praeterea quod infra hunc quaedam stella sit, clarius ceteris lucens, nomine Canopos appellata. Canopos autem insula flumine adluitur Nilo.

XXXIII

LEPUS. Hic dicitur Orionis canem fugere venantis. Nam cum, ut oportebat, eum venatorem finxissent, voluerunt etiam significare aliqua de causa; itaque leporem ad pedes eius fugientem finxerunt. Quem nonnulli a Mercurio constitutum dixerunt, eique datum esse praeter cetera genera quadrupedum, ut alios pareret, alios haberet in ventre. Qui autem ab hac causa dissentiunt, negant tam nobilem et tam magnum venatorem, de quo et ante in Scorpionis signo diximus, oportere fingi leporem venari. Callimachum quoque accusari, quod cum Dianae scriberet laudes, eam leporum sanguine gaudere et eos venari dixisset. Itaque Oriona cum Tauro decertantem fecerunt.

Leporis autem hanc historiam memoriae prodiderunt. Apud antiquos in insula Lero nullum leporem fuisse, sed ex eorum civitate adulescentium quendam, studio generis inductum, ab exteris finibus leporem feminam praegnantem attulisse et eius partum diligentissime ministrasse. Itaque cum peperisset, compluribus eius civitatis studium incidisse et partim pretio, partim beneficio mercatos omnes lepores alere coepisse. Ita non longo intervallo tantam multitudinem leporum procreatam, ut tota insula ab his occupata diceretur. Quibus cum ab hominibus nihil daretur, in semina eorum impetu facto omnia comederunt. Quo facto incolae calamitate adfecti, cum fame forent oppressi, communi consilio totius civitatis vix denique eos ex insula abegisse dicuntur. Itaque postea leporis figuram in astris constituisse, ut homines meminissent nil esse tam exoptandum in vita, quin ex eo polus doloris quam laetitiae capere posterius cogerentur.

XXXIV

ORION. Hunc Hesiodus Neptuni filium dicit ex Euryale Minois filia natum; concessum autem ei, ut supra fluctus curreret ut in terra, quemadmodum Iphiclo datum dicitur, ut supra aristas curreret neque eas infringeret. Aristomachus autem dicit quendam Hyriea fuisse Thebis, Pindarus autem in insula Chio. Hunc autem, cum Iovem et Mercurium hospitio recepisset, petisse ab his, ut sibi aliquid liberorum nasceretur. Itaque quo facilius petitum impetraret, bovem immolasse et his pro epulis adposuisse. Quod cum fecisset, poposcisse Iovem et Mercurium quod corium de bove foret detractum, et quod fecerant urinae in corium infudisse, et id sub terra poni iussisse. Ex quo postea natum puerum, quem Hyrieus e facto Uriona appellaret. Sed venustate et consuetudine factum est, ut Orion vocaretur. Hic dicitur Thebis Chium venisse et Oenopionis filiam Meropen per vinum cupiditate incensus conpressisse. Pro quo facto ab Oenopione excaecatus et de insula eiectus existimatur Lemnum ad Vulcanum pervenisse et ab eo quendam ducem Cedaliona nomine accepisse. Quem collo ferens dicitur ad Solem venisse et ab eo sanatus, ut se ulcisceretur, Chium revertisse. Oenopiona autem a civibus sub terra custoditum esse. Quem postquam se invenire posse desperaret Orion, in insulam Cretam pervenisse, et ibi venari coepisse cum Diana, et ei polliceri quae supra diximus, et ita ad sidera pervenisse. Nonnulli autem aiunt Oriona cum Oenopione prope nimia coniunctum amicitia vixisse, et quod ei voluerit suum studium in venando probare, Dianae quoque pollicitum quae supra diximus; et ita interfectum. Alii dicunt cum Callimacho, cum Dianae vim voluerit adferre, ab ea sagittis esse confixum et ad sidera propter venandi consimile studium deformatum. Istrus autem dicit Oriona a Diana esse dilectum et paene factum, ut ei nupsisse existimaretur. Quod cum Apollo aegre ferret, et saepe eum obiurgans nihil egisset, natantis Orionis longe caput solum videri conspicatus, contendit cum Diana eam non posse sagittam mittere ad id, quod nigrum in mari videretur. Quae cum se vellet in eo studio maxime artificem dici, sagitta missa caput Orionis traiecit. Itaque eum cum fluctus interfectum ad litus eiecisset, et se eum Diana percussisse plurimum doleret, multis eius obitum prosecuta lacrimis, inter sidera statuisse existimatur. Sed quae post mortem eius Diana fecerit, in eius historiis dicemus.

XXXV

CANIS. Hic dicitur ab Iove custos Europae adpositus esse et ad Minoa pervenisse. Quem Procris Cephali uxor laborantem dicitur sanasse et pro eo beneficio canem muneri accepisse, quod illa studiosa fuerit venationis, et quod cani fuerat datum, ne ulla fera praeterire eum posset. Post eius obitum canis ad Cephalum pervenit, quod Procris eius fuerat uxor. Quem ille ducens secum Thebas pervenit, ubi erat vulpes, cui datum dicebatur, ut omnes canes effugere posset. Itaque cum in unum pervenissent, Iuppiter nescius quid faceret, ut Istrus ait, utrosque in lapidem convertit. Nonnulli hunc canem Orionis esse dixerunt, et quod studiosus fuerit venandi, cum eo canem quoque inter astra conlocatum; alii autem Icari canem esse dixerunt, de quo ante diximus. Quae multa proposita suos habent auctores.

Sed canis habet in lingua stellam unam, quae ipsa Canis appellatur, in capite autem alteram, quam Isis suo nomine statuisse existimatur et Sirion appellasse propter flammae candorem, quod eiusmodi sit, ut prae ceteris lucere videatur. Itaque quo magis eam cognoscerent, Sirion appellasse.

XXXVI

PROCYON. Hic ante maiorem Canem exoriri videtur, sed a nonnullis Orionis esse existimatur. Hac etiam de causa Procyon est appellatus, sed isdem omnibus historiis quibus superior Canis annumeratur.

XXXVII

ARGO. Hanc nonnulli propter celeritatem Graece dixerunt Argo appellatam; alii quod Argus eius fuerit inventor. Hanc autem primam in mari fuisse conplures dixerunt, et hac re maxime stellis esse figuratam. Hanc navem factam Pindarus ait in Magnesiae oppido, cui Demetrias est nomen. Callimachus autem in isdem finibus ad Apollinis Actii templum, quod Argonautae proficiscentes statuisse existimantur in eo loco, qui Pagasae vocatur, ideo quod navis Argo ibi primum conpacta dicitur, quod est Graece pagasai. Homerus hunc eundem locum in Thessaliae finibus esse demonstrat; Aeschylus autem et nonnulli aiunt a Minerva quandam materiam loquentem eodem esse coniunctam. Sed huius non tota effigies inter astra videtur; divisa enim est a puppi usque ad malum, significans, ne homines navibus fractis pertimescerent.

XXXVIII

CENTAURUS. Hic dicitur nomine Chiron Saturni et Philyrae filius esse, qui non modo ceteros Centauros, sed homines quoque iustitia superasse. Aesculapium et Achillem nutrisse existimatur. Pietate igitur et diligentia effecit, ut inter astra numeraretur. Apud hunc Hercules cum deverteretur et simul cum Chirone sedens sagittas consideraret, fertur una earum decidisse supra pedem Chironis et ita eum interfecisse. Alii autem dicunt Centaurum miratum, quod tam brevibus sagittis tam magna corpora Centaurorum interfecerit, ipsum contendere arcum conatum, itaque ex eius manu sagittam prolapsam in pedem eius incidisse. Pro qua re Iuppiter eius misertus inter sidera eum constituit cum hostia, quam supra aram tenens immolare videtur. Hunc alii Pholon esse Centaurum dixerunt, eum qui auspicio praeter ceteros plurimum valuisset; itaque ad Aram cum hostia venire Iovis voluntate figuratum.

XXXIX

ARA. In hac primum dii existimantur sacra et coniurationem fecisse, cum Titanas oppugnare conarentur; eam autem Cyclopas fecisse. Ab ea consuetudine homines dicuntur instituisse sibi, ut cum aliquam rem efficere cogitarent, prius sacrificarent, quam agere incepissent.

XL

HYDRA. In qua Corvus insidere et Crater positus existimatur; de qua hanc habemus memoriae proditam causam. Corvus Apollinis tutela usus, eo sacrificante, missus ad fontem aquam puram petitum vidit arbores conplures ficorum inmaturas; eas exspectans dum maturescerent, in arbore quadam earum consedit. Itaque post aliquot dies coctis ficis, et a corvo compluribus earum comesis, exspectans Apollo corvum vidit cum cratere pleno volare festinantem. Pro quo admisso eius dicitur, quod diu moratus sit, Apollo, qui coactus mora corvi alia aqua est usus, hac igitur ignominia eum adfecisse, ut quamdiu fici coquerentur, corvus bibere non possit, ideo quod guttur habeat pertusum illis diebus. Itaque cum vellet significare sitim corvi, inter sidera constituit cratera et supposuit hydram, quae corvum sitientem moraretur. Videtur enim rostro caudam eius extremam verberare, ut Istrus autem et complures tamquam sinat se ad crateram transire dixerunt Coronida Phlegyae filiam fuisse; hanc autem ex Apolline Aesculapiumprocreasse, sed postea Ischyn Elati filium cum ea concubuisse. Quod cum viderit corvus, Apollini nuntiasse; qui cum fuerit antea candidus, Apollinem pro incommodo nuntio eum nigrum fecisse et Ischyn sagittis confixisse.

De cratera autem hanc historiam Phylarchus scribit. In Chersoneso quae confinis est Troiae, ubi Protesilai sepulcrum statutum complures dixerunt, urbs Elaeusa nomine dicitur. In qua Demophon quidam cum regnaret, incidit eorum finibus repentina vastitas et civium interitio miranda. Qua re Demophonta permotum ferunt misisse ad Apollinis oraculum quaerentis remedium vastitatis. Responso autem dato, ut quotannis una de nobilium genere virgo diis penatibus eorum immolaretur. Demophon omnium filias praeter suas sorte ductas interficiebat, usque dum cuidam civium loco nobilissimo eorum nato perdoluit inceptum Demophontis. Qui negare coepit de sua filia se passurum sortiri, nisi eodem regis filiae essent coniectae. Quo facto rex permotus, illius filiam sine sorte ductam interfecit. Quod Mastusius nomine, virginis pater, instanti tempore simulavit se patriae causa non aegre ferre factum (potuisset enim postea sorte ducta nihilominus interire); quod paulatim dies regi in oblivionem perduxit. Itaque cum se prope amicissimum regi virginis pater ostendisset, sollemne sacrificium se habere dixit, eumque et filias eius ad id conficiendum invitavit. Qui nihil aliter futurum suspicatus, filias ante misit, ut ipse occupatus in re civili postea veniret. Quod cum ex optato Mastusio accidisset, filias regis interfecit et sanguinem earum cum vino in cratera mixtum advenienti regi pro potione dari iussit. Qui cum filias desideraret, et quid his factum esset rescisset, Mastusium cum cratere in mare proici iussit. Quo facto maro, quo ille est proiectus, memoriae causa Mastusium mare vocatum est; portus autem adhuc Crater appellatur. Quem antiqui astrologi stellis deformarunt, ut homines meminissent maleficium neminem temere lucrari posse, neque oblivionem inimicitiarum fieri solere. Nonnulli cum Eratosthene dicunt eum cratera esse, quo Icarus sit usus, cum hominibus ostenderet vinum; alii autem dicunt dolium esse, quo Mars ab Oto et Ephialte sit coniectus.

XLI

PISCIS qui notius appellatur. Hic videtur ore aquam excipere a signo Aquarii. Qui laborantem quondam Isim servasse existimatur; pro quo beneficio simulacrum piscis et eius filiorum, de quibus ante diximus, inter astra constituit. Itaque Syri complures pisces non esitant et eorum simulacra inaurata pro diis penatibus colunt. De hoc et Ctesias scribit.

XLII

Reliquum est nobis disputare de stellis quinque, quas complures ut erraticas,o ita planetas Graeci dixerunt. Quarum una est Iovis, nomine Phaenon, quem Heraclides Ponticus ait, quo tempore Prometheus homines finxerit, hunc pulchritudine corporis reliquos praestantem fecisse; cumque supprimere cogitaret, neque Iovi ut ceteros redderet, Cupidinem Iovi nuntiasse. Quo facto missum Mercurium ad Phaenonem persuasisse, ut ad Iovem veniret et inmortalis fieret. Itaque eum inter astra collocatum.

Secunda stella dicitur Solis, quam alii Saturni dixerunt. Hanc Eratosthenes a Solis filio Phaethonta appellatam dicit. De quo complures scripserunt, ut patris inscienter curru vectus, incenderit terras; quo facto ab Iove fulmine percussus, in Eridanum deciderit et a Sole inter sidera sit perlatus.

Tertia est stella Martis, quam alii Herculis dixerunt, Veneris sequens stellam hac, ut Eratosthenes ait, de causa. Quod Vulcanus cum uxorem Venerem duxisset, et propter eius observantiam Marti copia non fieret, ut nihil aliud adsequi videretur, nisi sua stella Veneris sidus persequi a Veneri impetravit. Itaque cum vehementer amore eum incenderet, significans e facto stellam Pyroenta appellavit.

Quarta stella est Veneris, Lucifer nomine; quam nonnulli Iunonis esse dixerunt. Hanc eandem Hesperum appellari, multis traditum est historiis. Hic autem omnium siderum maximus esse videtur. Nonnulli hunc Aurorae et Cephali filium dixerunt, pulchritudine multos praestantem. Ex qua re etiam cum Venere dicitur certasse, ut etiam Eratosthenes dicit eum hac de causa Veneris appellari, et exoriente sole et occidente videri. Quare, ut ante diximus, iure hunc et Luciferum et Hesperum nominatum.

Quinta stella est Mercurii, nomine Stilbon. Sed haec est brevis et clara. Haec autem Mercurio data existimatur, quod primus menses instituerit et perviderit siderum cursus. Euhemerus autem Venerem primam ait sidera constituisse et Mercurio demonstrasse.

XLII

Praeterea ostenditur circulus quidam in sideribus, candido colore, quem lacteum esse nonnulli dixerunt. Eratosthenes enim dicit Mercurio infanti puero insciam Iunonem dedisse lacte; sed postquam rescierit eum Maiae filium esse, reiecisse eum ab se; ita lactis profusi splendorem inter sidera apparere. Alii dixerunt dormienti Iunoni Herculem suppositum, et experrectam id quod supra diximus fecisse. Alii autem Herculem propter nimiam aviditatem multitudinem lactis adpetisse neque in ore continere potuisse: quod ex ore eius profusum, circulum significasse. Alii dicunt, quo tempore Ops Saturno lapidem pro partu attulit, iussisse ei lacte praebere. Quare cum pressisset mammam, profuso lacte circulum deformatum, quem supra demonstravimus.

Nos autem omnium corporum deformationem dicere instituimus.

LIBER TERTIUS

I

Igitur incipiemus a polo boreo protinus dicere, quo utraeque Arcti nixae vehuntur, arctico circulo clausae et ita collocatae, ut alternis unaquaeque earum resupinata caput alterius tegere videatur, ita tamen, ut caput eius quae superior fuerit, ad caudam inferioris contendat. Harum maior in extremo circulo pedes habet fixos. Praeterea habet in capite stellas VII omnes obscuras, in utrisque auribus binas, in humero claram I, in pede novissimo II, in summo interscapilio I, in crure de posterioribus primo I, in pede priore II, in cauda ipsa tres. Ita totius sideris stellae sunt omnino XXI. Minor autem habet in stationis unoquoque loco stellas singulas clare lucentes, et supra caudam III, omnino VII. Sed in prioribus caudae stellis una est infima quae polus appellatur, ut Eratosthenes dicit, per quem locum ipse mundus existimatur versari; reliqui autem duo choreutae dicuntur, quod circum polum versantur.

II

DRACO inter duas Arctos collocatus, videtur corporis sinu facto Arctum minorem ita concludere, ut paene pedes eius tangere videatur, cauda autem flexa caput maioris adtingere et suo capite tamquam reducto circulum arcticum tangens, corpus ut in spiram complicare. Et si quis diligentius attenderit, videre poterit caput Draconis ad maioris Ursae regionem caudae collocatum. Hic habet in utroque tempore stellas singulas, in oculis singulas, in mento I et toto corpore reliquo passim dispositas X, ita ut omnino sint stellae XV.

III

ARCTOPHYLAX. Huius manum sinistram circulus arcticus includit ita, ut neque occidere neque exoriri videatur; ipse autem positus ab arctico circulo ad aestivum definitur, inclinatus in longitudinem, dextro pede aestivo circulo nixus. Huius humeros et pectus a reliquo corpore dividit circulus, qui per utrosque polos transiens tangit Arietem et Chelas. Hic quod cum Tauro et Geminis orientibus et Cancro et Leone occidit, ideo sero occidere dicitur. Qui magis erectus a pedibus pervenit ad terram, at plagius exoriens citius quam Chelae videtur. Habet autem in manu dextra stellas quattuor, quae numquam occidere dicuntur; in capite stellam I, in utroque humero singulas, in utraque mamma singulas, sed clariorem dextram et sub ea alteram obscuram, et in cubito dextro claram I, in zona unam clarius ceteris lucentem (haec stella Arcturus appellatur), in utrisque pedibus singulas. Quae omnino sunt XIII.

IV

CORONAM humero sinistro prope contingere Arctophylax videtur; qui autem Engonasin dicitur, dextri pedis calce coniungitur. Haec Cancro et Leone exoriente occidere, cum Scorpione exoriri perspicitur. Habent autem stellas VIIII in rotundo dispositas, sed ex his tres clarius ceteris lucentes.

V

ENGONASIN. Hic positus inter duos circulos, arcticum et aestivum, utrisque pedibus et dextro genu, quem ante diximus, arcticum circulum finit; ita tamen, ut dextro pede prioribus digitis circulum terminet, sinistro autem toto caput Draconis opprimere conetur. Humeris autem velut sustinens circulum aestivum et manu dextra porrecta tangens; laevam autem e regione sinistro genu porrigens aequali intervallo circuli aestivi et genu sinistri. Hic occidens capite prius quam reliquo corpore devenit ad terram. Qui cum totus occidit, occidit ut pendere pedibus ex arctico circulo videatur, exoriens ante pedibus quam reliquis membris.

Habet autem in capite stellam I, in sinistro brachio I, in utroque humero singulas clare lucentes, in manu sinistra I, in dextro cubito alteram; in utroque latere singulas, sed clariorem in sinistro; in dextro femine duas, in genu I, ini poplite I, in crure duas; in pede I quae dicitur clara; in sinistra manu quattuor, quas pellem Leonis esse nonnulli dixerunt. Sunt omnis XVIIII.

VI

LYRA. Haec posita est contra regionem eius loci, qui locus est inter genu et manum sinistram eius qui Engonasin vocatur. Cuius ipsa testudo spectat ad arcticum circulum; summum autem cacumen ad polum notium contendere videtur. Haec Virgine exoriente occidere, cum Sagittario exoriri perspicitur. Habet autem in ipsis testudinis lateribus singulas stellas; in summis cacuminibus eorum, quae in testudine ut brachia sunt collocata, singulas; in mediis isdem quos humeros Eratosthenes fingit, singulas; in scapulis ipsius testudinis unam; in imo Lyrae, quae ut basis totius videtur, unam.


VII

OLOR. Huius una ala est ad circumductionem huius circuli qui arcticus vocatur, contingens extremum pedem sinistrum eius qui Engonasin vocatur. Sinistram autem alam habet paululum extra circulum aestivum, paene coniungens pedibus Pegasi. Aestivus autem circulus rostrum eius a reliquo corpore dividit. Cauda iungitur extrema cum capite Cephei. Hic cum Virgine et Chelis orientibus occidens, prius capite quam reliquis membris devenit ad terram, exoritur autem cum Capricorno. Hic habet in capite stellam clare lucentem I, in collo alteram pari fulgore, in utrisque pennis quinas, supra caudam I. Omnino habet stellas XIII.


VIII

CEPHEUS a tergo minoris Arcti constitutus, includitur arctico circulo a pedibus ad pectus, ut praeter humeros et caput eius nihil occidere videatur; neque longe abest a flexu Draconis, quem capite primum efficere videtur. Cepheus autem manibus utrisque proiectis figuratus, tanto dissidet intervallo a pedibus Arcti minoris, quantum spatium inter pedes Cephei videtur. Huius caput Scorpione exorto occidere, cum Sagittario exoriri perspicitur. Hic autem habet in capite stellas II, in manu dextra I, item in cubito obscuram I, in sinistra manu et humero singulas, in dextro humero I, in zona, quae medium eius dividit corpus, III stellae clarae videntur, in latere dextro obscura I, in sinistro genu II, in utrisque pedibus singulae, supra pedes stellae IIII. Hic totus omnino stellarum est XVIIII.


IX

CASSIEPIA sedens in siliquastro conlocata est. Cuius sedilis et ipsius Cassiepiae pedes positi sunt in ipsa circumductione circuli, qui arcticus vocatur; effigies autem corporis ad aestivum circulum pervenit, quem capite et dextra manu tangit. Hanc prope mediam dividit circulus is, qui lacteus appellatur, proxime Cephei signum conlocatam. Haec occidens cum Scorpione exoriente capite cum sedili resupina ferri perspicitur, exoriri autem cum Sagittario. Huius in capite stella ostenditur I, in utroque humero I, in papilla dextra clara I, in lumbis magna I, sinistro femine duae, in genu I, in pede primori dextro I; in quadrato, quo stella deformatur, una; in angulis utrisque singulae clarius ceteris lucentes. Haec igitur est omnino stellarum XIII.


X

ANDROMEDA proxime Cassiepiam, supra caput Persei brevi intervallo dissidente collocata perspicitur, manibus diversis vincta, ut antiquis historiis est traditum. Cuius caput equi Pegasi ventri coniungitur; eadem enim stella et umbilicus Pegasi et Andromedae caput appellatur. Huius medium pectus et manum sinistram circulus aestivus dividit. Occidit autem cum Pisce de duobus secundo, quem Andromedae subiectum brachio supra diximus, exoriente Libra et Scorpione, capite prius quam reliquo corpore perveniens ad terram. Exoritur autem cum Piscibus et Ariete. Haec habet in capite stellam clare lucentem I, in utroque humero I, in cubito dextro I, in ipsa manu I, in sinistro cubito I, in brachio I, in manu alteram, in zona III, supra zonam IIII, in utroque genu singulam, in pedibus autem binas. Ita omnino est stellarum XX.


XI

PERSEUS. Huius sinistrum crus et humerum laevum circulus aestivus a reliquo corpore dividit. Ipse manu dextra arctoum circulum tangit, dextro pede caput Aurigae premere velut currens videtur. Idem occidens Sagittario et Capricorno exorto, inclinatus ad caput versus cum Ariete et Tauro rectus exoritur. Habet autem in utroque humero stellam I, in manu dextra clare lucentem I qua falcem tenere dicitur, quo telo Gorgona interfecit; in sinistra alteram, qua caput Gorgonis tenere existimatur. Habet praeterea in ventre stellam I, in lumbis alteram, in dextro femine I, ad genu I, in tibia I, in pede I obscuram, in sinistro femine I et in genu alteram, in tibia duas; in sinistra manu, quod Gorgonis caput vocatur, stellas IIII. Omnino est stellarum XVIIII. Caput eius et falx sine sideribus apparet.

Hunc Aratus cum diceret inter astra kekonismenon figuratum, acceperunt complures eum pulverulentum dictum; quod minime convenit posse inter sidera etiam pulverulente apparere. Quod si esset, dignior erat Orion, cui idem adscriberetur; primum quod assidue est venatus et semper in terra fuit, deinde quod adhuc inter sidera venari videtur. Perseus autem qui assidue volaret, non potest pulverem habere. Quod igitur est: cum vellet Aratus eum currentem obscure significare, usus Aeoliorum ratione, eum kekonismenon dixit. Aeolii enim cum volunt aliquem decurrere significare, kekonisthai dicunt; id quod Aratus vult demonstrare, non ut illum volantem assidue pulverulentum dicat. Quod a multis perperam est intellectum.


XII

HENIOCHUS autem circulo aestivo genuum fine, praeterea ab humero sinistrousque ad zonam dividitur ab eo, quem supra lacteum orbem diximus. Huius pes dexter Tauri sinistro cornu stella coniungitur una; manu ut lora tenens figuratur. Cuius in humero sinistro Capra, in manu autem duo Haedi duabus stellis formati dicuntur. Totus autem pedibus Persei subiectus, caput habens contra Ursae maioris aspectum. Hic occidere Sagittarii et Capricorni exortu videtur; exoriri autem Ophiucho et Engonasin occidentibus. Habet praeterea in capite stellam I, in utroque humero I, sed in sinistro clariorem, quae Capra vocatur; in utroque cubito I; in manu II, quae Haedi appellantur, stellis prope occidentibus ficti.


XIII

OPHIUCHUS inclinatus a capite, ut qui resupinari videtur, anguem manibus tenere figuratur. Huius autem humeri aestivo circulo dividuntur a reliquo corpore. Ipse genuum fine ab aequinoctiali circulo terminatur, pede sinistro premens oculos, dextro autem testudine Scorpionis innixus. Anguis autem, qui ab eo tenetur, prope extremo ore Coronam contingit, medium ut praecingens Ophiuchum, ad caudam brevior quam superiore corpore, qua manus sinistra ipsius signi figuratur; ita tamen, ut extrema cauda circulum aequinoctialem cum Aquilae cauda iungat. Occidens exortu Geminorum, Cancri, Leonis pervenit ad terram; exoriens autem cum Scorpione et Sagittario apparet. Hic habet in capite stellam I, in utroque humero singulas, in sinistra manu III, in dextra IIII, in lumbis II, in utroque genu singulas, in dextro crure I, in utroque pede singulas, sed clariorem in dextro. Itaque est omnino stellarum XVII.

Anguis habet in summo capite II, sub capite IIII uno loco omnes; ad manum ipsius Ophiuchi sinistram duas, sed quae maxime ad corpus eius accedit, clariorem; et in dorso Anguis ad ipsam corporis coniunctionem V, et in prima curvatura caudae IIII, in secunda caput versus habet stellas VI. Ita est omnino trium et viginti stellarum.


XIV

SAGITTA inter duos circulos, aestivum et aequinoctialem, supra Aquilae signum posita, dividitur ab eo circulo, qui utroque polo subiectus ad Cancrum et Capricornum pervenit. Huius acumen ad Equi pedum regionem spectat; altera pars ad humeros Ophiuchi tendit. Haec occidit Virginis ortu, oritur autem cum Scorpione. Habet omnino stellas IIII, quarum una in principio materiae, altera in medio, duae reliquae in eo loco quo ferrum solet affigi, diversae videntur.


XV

AQUILA ala dextra non multum extra circulum aequinoctialem prodire, sinistra autem non longe a capite Ophiuchi figurata videtur. Praeterea rostrum eius a reliquo corpore dividit circulus, quem supra diximus a Cancro ad Capricornum pervenire. Media autem finitur ab eo, quem supra lacteum orbem demonstravimus esse. Haec occidit exorto Leone; exoritur autem cum Capricorno, habens in capite stellam I, in utraque penna I, in cauda I.


XVI

DELPHINUS non longe ab Aquilae signo figuratus, incurvatione caudae novissimae tangit aequinoctialis circuli circumductionem, capite prope coniungens equi Pegasi rostrum. Hic exoritur cum Sagittarii posteriore parte; occidit autem cum Virgo exorta est a capitis fine. Habet autem in capite stellas II, supra caput ad cervicem versus II. Ad ea quae ini ventre velut pennae videntur, habet stellas III, in scapulis I, in cauda II. Omnino est stellarum VIIII.


XVII

EQUUS arcticum circulum spectans, pedibus aestivum orbem, extremo ore caput Delphini tangere videtur, Aquarii manum dextram cervice sua coniungens et utrisque Piscibus clausus, quos in duodecim signis postea demonstrabimus. Huius in stellis corpus apparet usque ad umbilicum deformatum. Qui occidit cum Pisce de duobus primo, qui supra tergum eius est fixus; exoritur cum Aquario toto et cum Pisce, cum quo occidit, et manu Aquarii dextra. Hic habet in rostro stellas II obscuras, in capite I, in maxilla I, in utrisque auribus singulas, in cervicibus IIII obscuras, sed maxime lucet, quae capiti proxima apparet; in humero claram I, ini pectore I, in interscapilio I, in umbilico novissimam I, quae Andromedae caput vocatur; in genibus utrisque singulas, in utrisque poplitibus singulas. Ita est omnino stellarum XVIII.


XVIII

DELTOTON autem in triangulum deformatur, aequis lateribus duobus, uno breviore, sed prope aequali reliquis. Inter aestivum et aequinoctialem circulum supra caput Arietis, non longe ab Andromedae dextro crure et Persei manu sinistra conlocatum; cum Ariete toto occidens, oriens autem cum eiusdem dimidia priore parte. Habet stellam in unoquoque angulo I.

Nunc protinus XII signorum figurationem dicemus, quorum est princeps Aries.


XIX

ARIES in aequinoctiali circulo consistens, caput ad exortum habens conversum, occidens a primis pedibus et exoriens caput infra Triangulum, quod supra diximus, tenens collocatum, pedibus prope caput coniungensPistricis. Habet autem in capite stellam I, in cornibus III, in cervice II, in pede priore de primis I, in interscapilio IIII, in cauda I, sub ventretres, in lumbis unam, in pede posteriore unam. Omnino est stellarum XVII.


XX

TAURUS ad exortum signorum dimidia parte conlocatus, ut incipere genua defigere ad terram, caput eodem habens attentum. Genua eius a reliquo corpore dividit circulus aequinoctialis. Cornu sinistrum, ut supra diximus, coniungitur cum dextro pede eius, qui Auriga appellatur. Inter huius finitionem corporis et Arietis caudam stellae sunt VII quas Vergilias nostri, Graeci autem Pliadas appellaverunt. Hic aversus occidit et exoritur. Habet autem in cornibus singulas stellas, sed in sinistro clariorem; utrisque oculis singulas, in fronte media I; ex quibus locis cornua nascuntur, singulas. Quae VII stellae Hyades appellantur, etsi nonnullis quas duas diximus novissime, stellas negaverunt esse, ut omnino Hyades essent V. Praeterea in sinistro genu priore habet stellam I et super ungulam I, in dextro genu I et in interscapilio III, novissimam earum ceteris clariorem; in pectore I. Quae sunt omnino, praeter Vergilias, XVIII.


XXI

GEMINI ab Aurigae dextra parte supra Oriona collocati videntur, ita tamen, ut Orion inter Taurum et Geminos sit constitutus. Capita eorum dividuntur a reliquo corpore circulo eo, qui aestatem definire supra est dictus. Ut conplexa corpora inter se tenentes occidunt directi a pedibus, exoriuntur autem inclinati ut iacentes. Sed de his qui Cancro est proximus habet in capite stellam I claram, in utrisque humeris singulas claras, in dextro cubito I, in genibus utrisque singulas, in pedibus utrisque primoribus singulas; alter autem in capite I, in sinistro humero I, in dextro humero alteram, in utrisque mammis singulas, in dextro genu I, in sinistro genu I, in pedibus utrisque singulas, et infra sinistrum pedem unam, quae propon appellatur.


XXII

CANCER. Hunc medium dividit circulus aestivus ad Leonem et ad exortus spectantem, paululum supra caput Hydrae collocatum, occidentem et exorientem posteriore corporis parte hic habet in ipsa testa stellas II, quae Asini vocantur, de quibus ante iam diximus; in dextris pedibus singulas obscuras, in sinistro pede primo II, in secundo II obscuras, in tertio I, in quarto primo I obscuram, in ore I; in ea quae chela dexterior dicitur, tres similes, non grandes; in sinistra similes II. Omnino est stellarum XVII.


XXIII

LEO spectans ad occasum supra corpus Hydrae, a capite qua Cancer instat usque ad mediam partem eius constitutus, medius aestivo circulo dividitur, ut sub ipso orbe priores pedes habeat collocatos; occidens a capite et exoriens. Hic habet in capite stellas III, in cervicibus II, in pectore I, in interscapilio III, in media cauda I, in extrema alteram, sub pectore II, in pede priore claram I, in ventre claram I et infra alteram magnam, in lumbis I, in posteriore genu I, in pede posteriore I claram. Omnino est stellarum XVIIII.


XXIV

VIRGO infra pedes Bootis collocata, capite posteriorem partem Leonis, dextra manu circulum aequinoctialem tangit; at inferiorem corporis partem supra Corvum et Hydrae caudam habere perspicitur, occidens capite prius quam ceteris membris. Huius in capite est stella obscura I, utrisque humeris singulae, in utrisque pennis binae, quarum una quae est in dextra penna ad humerum defixa, protrygeter vocatur. Praeterea habet in utrisque manibus singulas stellas; quarum una, quae est in dextra manu maior et clarior, cum spicis conspicitur. In veste autem habet passim dispositas stellas X et in utrisque pedibus singulas. Ita est omnino stellarum XVIIII.


XXV

SCORPIUS. Huius prior pars quae Chelae dicuntur, ita premuntur ab aequinoctiali circulo, ut eum sustinere videantur. Ipse autem pedibus Ophiuchi, de quo superius diximus, subditus, extrema cauda circulum hiemalem contingere videtur; neque longe est ab eo signo, quod pro hostia Centaurus ferre perspicitur. Occidit inclinato corpore, exoritur autem erectus a Chelis. Hic habet stellas in his, quae Chelae dicuntur, in unaquaque earum binas, e quibus primae sunt clariores; praeterea habet in fronte stellas III quarum media est clarissima, in interscapilio III, in ventre II, in cauda V, in acumine ipso, quo percutere existimatur, II. Ita est omnino stellarum XVIIII.


XXVI

SAGITTARIUS autem spectans ad occasum Centauri corpore figuratur, velut mittere incipiens sagittam, a pedibus usque ad humeros in hiemali circulocollocatus, ita ut caput solum eius extra eum circulum, quem supra diximus, apparere videatur; cuius arcus lacteo circulo medius dividitur. Ante pedes huius est quaedam corona stellis effecta, de qua superius diximus. hic praeceps occidit, exoritur directus. Habet autem in capite stellas II, in arcu II, in sagitta I, in dextro cubito I, in manu priore I, in ventre I, in interscapilio II, in cauda I, in priore genu I, in pede I, in inferiore genu I, in poplite I. Omnino XV. Corona autem Centauri est stellarum VII.


XXVII

CAPRICORNUS ad occasum spectans et totus in zodiaco circulo deformatus, cauda et toto corpore medius dividitur ab hiemali circulo, suppositus Aquarii manu sinistrae. Occidit praeceps, exoritur autem directus. Sed habet in naso stellam I, infra cervices I, in pectore II, in priore pede I, in priore eodem alteram, in interscapilio VII, in ventre V, in cauda II, Omnino est stellarum XXIIII.


XXVIII

AQUARIUS pedes habet in hiemali circulo defixos, manum autem sinistram usque ad Capricorni porrigens tergus, dextra iubam Pegasi prope coniungens; spectat ad ortum. Qui cum ita sit figuratus, necesse est corpore eum prope resupinato videri. Effusio aquae pervenit ad eum Piscem, qui solitarius figuratur, de quo posterius dicemus. Sed Aquarius et occidit et exoritur capite prius quam reliquis membris. Hic habet in capite stellas II obscuras, in utrisque humeris singulas magnas, in sinistro cubito Igrandem, in manu priore I, infra mammas singulas obscuras, in lumbo interiore I, in utrisque genibus singulas, in dextro crure I, in utrisque pedibus singulas. Omnino XIIII. Effusio aquae cum aquali ipsa stellarum est XXX, sed in his omnibus prima et novissima clara videtur.


XXIX

PISCES. Horum alter notius, alter boreus appellatur, ideo quod unus eorum, qui boreus dicitur, inter aequinoctialem et aestivum circulum sub Andromedae brachio collocatus et arcticum polum spectans constituitur; alter autem est in zodiaco circulo extremo sub scapulis Equi non longe ab aequinoctiali circulo collocatus, spectans ad occasum. Hi pisces quibusdam stellis ut lineola ab Arietis pede primo coniunguntur. Quorum inferior ante occidere et exoriri videtur. Habet autem stellas XVII et boreus omnino XII. Coniunctio eorum habet ad aquilonem spectantes stellas III, ad alteram partem III, ad exortum III, in commissura III, omnino XII. Horum coniunctionem, quae a pede Arietis primo notatur Aratus Graece syndesmon hypouranion, Cicero nodum caelestem dicit; qui utrique volunt significare eum nodum non solum Piscium, sed etiam totius sphaerae esse. Quo enim loco circulus ab Arietis pede mesembrinos dicitur, qui meridiem significat, et quo loco is circulus mesembrinos coniungitur et transit aequinoctialem circulum, in ipsa coniunctione circulorum nodus Piscium significatur. Quare eum non modo Piscium, sed etiam caelestium nodum verum appellaverunt.


XXX

PISTRIX a cauda media dividitur ab hiemali circulo, spectans ad exortum, rostro prope posteriorem Arietis pedem iungens. Huius priorem partem corporis, quae spectat ad exortum, prope alluere flumen videtur. Haec occidit exorto Cancro et Leone, exoritur autem cum Tauro et Geminis. Sed habet in extrema cauda II obscuras, ab eo loco usque ad reliqui corporis curvaturam V, sub ventre VI, omnino XIII.


XXXI

ERIDANUS a sinistro pede profectus Orionis et perveniens usque ad Pistricem rursus diffunditur ad Leporis pedes et protinus ad antarcticum circulum tendit. Huius figurationem hiemalis circulus dividit ab eo loco, quo prope coniungitur Ceto. Hic Scorpione exorto occidere, exoriri autem cum Geminis et Cancro videtur. Habet autem stellas in prima curvatura III, in secunda III, item in tertia usque ad novissima VII. Omnino est stellarum XIII.


XXXII

LEPUS autem infra sinistrum pedem Orionis per hiemalem circulum fugiens et ab eo inferiore parte corporis divisus, occidit Sagittario exorto, oritur cum Leone. Habet autem stellas in utrisque auribus singulas, in corpore passim dispositas II, in pedibus prioribus singulas. Ita sunt omnino VI.


XXXIII

ORION. Hunc a zona et reliquo corpore aequinoctialis circulus dividit, cum Tauro decertantem collocatum, dextra manu clavam tenentem et incinctum ense spectantem ad occasum, et occidentem exorta Scorpionis posteriore parte et Sagittario exoriente, cum Cancro autem toto corpore pariter exsurgentem. Hic habet in capite stellas III claras, in utrisque humeris singulas, in dextro cubito obscuram I, in manu similiter I, in zona III, in eo quo gladius eius deformatur III obscuras, in utrisque genibus singulas claras, in pedibus singulas. Sunt omnino XVII.


XXXIV

CANIS Leporem fugientem consequens posterioribus pedibus dividitur ab hiemali circulo, pedem dextrum Orionis paene suo capite coniungens, capite ad occasum spectans, sed caput ad aequinoctialem circulum tendit; occidens oriente Sagittario, exoriens autem cum Cancro. Hic canis habet in lingua stellam I, quae stella Canis appellatur, in capite autem alteram, quam nonnulli Sirion appellant, de quo prius diximus. Praeterea habet in utrisque auribus singulas stellas obscuras, in pectore II, in pede priore III, in interscapilio III, in sinistro lumbo I, in pede posteriore I, in pede dextro I, in cauda IIII. <Omnino> XX.


XXXV

PROCYON. Hic in lacteo circulo defixus, pedibus aequinoctialem circulum tangit. Spectat ad occasum, ut inter Geminos et Cancrum constitutus. Qui quod ante maiorem Canem exoritur, Procyon est appellatus. Hic autem occidit exorto Capricorno, exoritur cum Leone. Sed omnino est stellarum III.


XXXVI

ARGO. Huius puppis hiemalem circulum et maioris Canis caudam contingens inferiore parte novissimae navis, inclinata antarcticum circulum tangit; occidens Sagittario et Capricorno exorto ut in mari collocata, exoriens autem cum Virgine et Chelis. Haec habet in puppi IIII, ad singula gubernacula ad primum stellas V, ad alterum IIII, circum carinam V, sub reiectu V, ad malum III. Ita tota est stellarum XXVI. Quae quare non sit tota in mundo collocata, prius diximus.


XXXVII

CENTAURUS. Hic ita figuratur, ut in antarctico circulo niti pedibus, humeris hiemalem sustinere videatur; capite prope caudam Hydrae coniungens, hostiam dextra manu tenens supinam, quae pedibus et extremo ore circulum hiemalem tangit, inter eum et antarcticum orbem collocata. Centauri autem crura a reliquo corpore dividit circulus qui lacteus vocatur. Hic spectans ad ortus signorum. totus occidit Aquario et Piscibus exortis, oritur autem cum Scorpione et Sagittario. Habet autem stellas supra caput III obscuras, in utrisque humeris singulas claras, in cubito sinistro I, in manu I, in medio pectore equino I, in prioribus poplitibus utrisque singulas, in interscapilio IIII, in ventre duas claras, in cauda III, in lumbo equino I, in genibus posterioribus singulas, in poplitibus singulas. Omnino XXIIII.

Hostia autem habet in cauda stellas II, in pede de posterioribus primo I et inter utrosque pedes I, in interscapilio I claram et in priore parte pedum I, infra alteram, in capite III dispositas. Omnino X.


XXXIII

ARA prope antarcticum circulum tangens inter Hostiae caput et Scorpionis caudam extremam collocatur, occidens Arietis exortu, oriens cum Capricorno. Haec habet in summo cacumine turibuli quod formatur stellas II et in imo alteras II. Omnino IIII.


XXXIX

HYDRA trium signorum longitudinem occupans, Cancri, Leonis, Virginis, inter aequinoctialem et hiemalem circulum collocatur, ita tamen, ut caput eius contendens ad signum quod Procyon vocatur, et totius Hydrae prope quarta pars inter aestivum et aequinoctialem circulum videatur. Cauda autem extrema paene Centauri caput tangens, sustinet in dorso Corvum, rostro corpus eius tundentem et toto corpore ad Cratera tendentem, qui satis longo dissidente intervallo, prope inter Leonem et Virginem constitutus videtur, inclinatior ad caput Hydrae. Quae occidit Aquario et Piscibus ortis, oritur autem cum his signis, de quibus supra diximus. Habet autem in capite stellas III, in prima a capite curvatura VI, sed earum novissimam claram; in secunda curvatura III, in tertia IIII, in quarta II, in quinta usque ad caudam VIIII omnes obscuras. Numero XXVII.

Corvus autem habet in gutture stellam I, in pennis II, infra pennam ad caudam versus II, in utrisque pedibus singulas. Omnino VII.

Supra primam a capite curvaturam Crater positus habet in labris stellas III, infra autem ansas II obscuras, in medio III, ad fundum II. Ita fiunt omnino X.

Piscis autem qui notius dicitur, inter hiemalem et antarcticum circulum media regione collocatus, spectare ad exortum videtur, inter Aquarium et Capricornum, ore excipiens aquam quae funditur ab Aquario. Hic occidit oriente Cancro, exoritur autem cum Piscibus. Sed est stellarum omnino XII.

Quae ad figurationem siderum pertinent, ad hunc finem nobis erunt dicta; reliqua protinus dicemus.


LIBER QUARTUS

I

Quoniam in initio sphaerae circuli V quomodo efficerentur ostendimus, neque eos corpore siderum notavimus, et si duo novissimi nihil ad solis cursum pertinent, hoc est arcticos et antarcticos, de mediis tribus dicemus. Sed quoniam Aratus circulis IIII sphaeram plurimum valere dicit, neque eorum aperte quemquam demonstrat, voluntatem nostram apertius ostendemus et quemadmodum in initio fecimus, a boreo polo dicemus. Igitur aestivum circulum unum de quattuor esse dicimus, qui therinos tropikos vocatur, quo circulo aestatem confieri demonstravimus; etsi non nemo dubitat, quare non utrique circuli, hoc est aestivus et hiemalis, uno nomine appellentur, ideo quod quem nos aestivum diximus, nonnullis hiemalis fiat, et quo circulo hiemem effici diximus, eo circulo aliis aestas sit; qui si voluerint intellegere id ad nostram collocationem mundi esse demonstratum, qui inter aestivum circulum et arcticum sumus constituti, non ad illorum sphaeram, qui ab hiemali circulo antarcticum habitantes, nobis antipodes dicuntur, facilius ad nostram accesserint voluntatem. Si quis enim voluerit eorum, quos antipodas diximus, quod inferiore a nobis circulo constituti videntur, sphaeram facere, non inmerito nostrum hiemalem sibi aestivum circulum finxerit; aut si quis scriptor eorum mentionem faciens, obscure voluerit antipodas demonstrare et dixerit, quibus in Capricorno aestas summa, aut in Cancro hiems maxima fiat, non inperita ratione acutissime dixisse videbitur. Quodcumque enim nostris circulis contrarium dixerit, id illis erit rectum. Sed ne longiore sermone praeter consuetudinem utamur, ad inceptum revertamur.


II

DE AESTIVO.

In aestivo circulo, de quo primum dicere instituimus, haec signa sive partes eorum perspiciuntur: capita Geminorum, Aurigae genu utrumque sinistrumque Persei crus et humerus sinister. Andromeda autem a pectore et manu sinistra dividitur, atque ita evenit, ut caput eius cum toto pectore et manu dextra videatur esse inter aestivum et aequinoctialem circulum, reliquum autem corpus inter aestivum et arcticum finem. Praeterea in eodem aestivo circulo pedes equi Pegasi positi videntur, et caput a reliquo corpore dividitur Oloris et alae sinisterioris ut volantis pars non magna. Ophiuchus humeris hunc circulum sustinere videtur ex una parte, id est aequinoctiali, ex altera parte Hercules pari ratione. Virgo prope hunc coniungens capite, inter hunc et aequinoctialem circulum collocata est, ut fulgens ad austrum. Leo a pectore ad lumbos dividitur, ut caput eius et corporis superior a cruribus pars inter hunc et arcticum circulum videatur, inferior autem pars inter aestivum et aequinoctialem. Cancer autem sic dividitur medius, ut inter oculos eius circulus traiectus videatur.

In his signis et hoc, ut ante diximus, circulo cum vehitur sol, evenit ut nobis, qui hac inclinatione mundi utimur, sint diei de partibus VIII partes V, noctis autem tres; neque ita tamen ut ex horologiis, sed ex sphaerae ratione. Cum enim sphaeram ita constitueris, ut circulus is, qui arcticus vocatur, semper appareat, antarcticus autem numquam exoriatur, atque ita sphaera constituta, si voles circulum aestivum dividere in partes VIII, ex his invenies partes V in sphaera apparere, tres autem infra tamquam sub terra esse.

At aliquis dixerit, cur sphaerae circulos dividamus in partes VIII potius quam VII aut quot libuerit alias partes. Hic non sphaeram, sed se fallere hac ratione invenietur fere. Si enim fecerit ex aestivo circulo partes XII, ex his partes VII et dimidium partis apparere, IIII autem et dimidium sub terra inveniet esse. Itaque evenit, ut cum ad VII partes addita dimidia sit, simili ratione ad partes IIII accedat pars dimidia, et fiant supra terram partes VII et dimidium partis, reliquum autem sub terra, quod sunt partes IIII et dimidium. Igitur oportet intellegere, ut non inminutis partibus et dimidiis fiat, sed certis numeris conficiatur, ut evenit in partibus VIII. Praeterea quoniam, sphaera divisa in partes XXX, evenit ut ab aestivo circulo ad hiemalem sint partes VIII, nimirum certe eos circulos dividemus in partes VIII. Praeterea quoniam ab aestivo circulo ad aequinoctialem sunt partes IIII de XXX, et ita nihilominus aequinoctialis ipse per se circulus medius dividitur, ut dimidia pars eius sit sub terra, de partibus VIII partes IIII, et totidem supra, et tota ratio ad octavam partem perveniat, non dubium est, quin recte dividatur in partes VIII. Praeterea cum sol per hos circulos currens iter annuum conficere videatur, et ab omnium signorum octava parte, ut posterius dicemus, incipiat exoriri, et ad aliud signum transire, neque ulla alia parte signi utatur, recte ipsi quoque circuli dividuntur in partes VIII. Praeterea cum VII sidera ad eundem statum revertantur, ut quibusdam placuit, et cuiusmodi dies hodiernus fueris in solis aut lunae tempestate, eiusdem modi octavo anno sit futurus, vere sphaera quoque dividitur in partes VIII. Praeterea cum videamus octavo quoque die eiusdem sideris horam primam, aut quamlibet denique esse, et cuius hodie fuerit hora prima, eiusdem octavam quoque futuram, verissimum est ipsam quoque sphaeram mundi, unde horae sumuntur, dividi in partes VIII.

Sed ne reliqua praetermittamus in hoc occupati, ad propositum revertamur.


III

Secundus ab aestivo aequinoctialis est circulus, in quo haec signa et partes eorum perspici possunt. Aries totus omnibus pedibus innixus videtur. Hunc autem Aratus omnium siderum celerrimum esse demonstrat, etiam minore arcto, quae brevi spatio vertitur, praestare. Id quid velit esse, sic poterimus vel facillime intelligere. Cum sit enim maximus circulus aequinoctialis in sphaera, inque eo Aries ut adfixus videatur, quomodocumque fuerint figurae corporum collocatae, ut ad eundem circulum perveniant, necesse est semel verti sphaeram. Quod cum fiat, et Aries in maximo circulo, et eodem tempore ad locum, quo reliqua sidera, perveniat, necesse est eum celerrimum dici.

Sed nos ad circuli definitionem veniemus et reliqua dicemus. In eodem Tauri genua ut fixa perspiciuntur, etsi nonnulli ita finxerunt, ut uno genu, hoc est dextro nixus, sinistro pede contingere videatur, de hoc in medio relinquemus. Sed in eodem circulo zona Orionis, ut ipso circulo praecinctus existimetur; Hydra flexu a capite primo, ut cervicibus erectis Cancrum contingere videatur, et ex inferiore corpore Hydrae Crater cum Corvo velut fixus esse circulo conspicitur. Item paucae stellae Chelarum eodem adiunguntur. Ophiuchi genua eodem circulo a reliquo corpore dividuntur. Aquila sinisteriore penna paene coniungens figurata est, eodemque circulo caput Pegasi cum cervicibus nititur.

His corporibus signorum aequinoctialis circulus finitur. Quo sol cum pervenit, bis uno anno conficit aequinoctium, hoc est in Ariete et Chelis. In hac enim parte sphaerae et ver et autumnus confici existimatur, ita ut ver sit in Ariete, autumnus in priore parte Scorpionis, quod signum nonnulli Libram dixerunt. Per hunc circulum transiens sol ab Ariete ad Chelas, efficit sex mensium diem his locis, qui intra arcticum videntur orbem; noctem autem his, qui antarctico circulo sunt clausi; quare magis his locis nemo potest durare. A Chelis usque ad Arietem perveniens, efficit his locis sex mensibus perpetius diem, in quibus ante noctem demonstravimus; e contrario autem noctem his, qui boreo polo sunt proximi. Sed de hoc ante diximus. Neque enim mirum est hac collocatione sphaerae id evenire. Erecto enim boreo polo neque umquam occidente evenit, ut corpora quoque, quae ei proxima sunt circulo, sero occidere videantur. Id ex hoc intellegere licebit: cum in his partibus sphaerae habitetur, quae pars est ab aestivo circulo ad orbem, qui arcticos vocatur, et de arctico circulo, hoc est de duabus Ursis et Dracone, caput Draconis maxime niti ipso circulo videatur, ita ut is qui Engonasin vocatur, inter aestivum et arcticum collocatus, caput Draconis premere intellegatur: quicumque, ut ante diximus, ad ipsum caput Draconis habitant, ita longo die utuntur, ut ne tertia quidem horae pars in unaquaque nocte his obtingat. Itaque Aratus ait:

keine pou kephale tei neisetai eichi per akrai
misgontai dysies te kai antolai alleleisi.

Idem Cicero dicit:

quod caput hic paulum sese subitoque recondit,
ortus ubi atque obitus parte admiscentur in una.

De hoc Homerus quoque in Odyssea ita brevem noctem dicit esse, ut pastores cum alii exigant, alii reducant pecus, possit alius alium audire, cum unus propter noctem pecus reducat, alter propter lucem exigat. Sed nos ad propositum revertamur.


IV

Tertius ab aestivo circulo, qui hiemalis vocatur, his corporibus et eorum partibus finitur. Nam medium Capricornum dividens et pedes Aquarii, per caudam Pistricis ut traiectus videtur. Dividit etiam Leporem fugientem a cruribus et quadam parte corporis, et Canis sequentis pedes et Navis ipsius puppim, Centaurique cervices a reliquo corpore dividit. Scorpionis extrema cauda, quod acumen vocatur, eodem circulo coniungitur. Sagittarii arcus eodem orbe deformatur. Huius orbis infra terram sunt de partibus VIII partes V, supra terram autem III. Itaque fit brevior dies nocte, ut ante demonstravimus.


V

Quartum circulum zodiacum esse Aratus demonstrat; de quo ante iam diximus et posterius dicemus. Sed Aratus non, ut reliqui astrologi, ab Ariete XII signa demonstrat, hoc est vere incipiente, sed a Cancro, hoc est ipsa aestate. Nos autem, quoniam ab Ariete incipimus, ita protinus dicemus. In hoc enim circulo sic XII signa figurantur: Aries, Taurus, Gemini; in his tribus signis ver demonstratur et aequinoctium vernum. Cancer, Leo, Virgo; in his signis maxime aestas conficitur, sed sol incipit a Virgine iam transire ad aequinoctium autumnale. Chelae, Scorpius, Sagittarius; in his tribus signis autumnus efficitur, et aequinoctium autumnale. Capricornus, Aquarius, Pisces; in his tribus signis sol hiemem transire demonstratur. Etsi non sunt XII signa, sed XI ideo quod Scorpius magnitudine sui corporisduorum locum occupat signorum, e quibus prior pars Chelae, reliqua autem Scorpius vocatur. Priores enim astrologi, cum omnes res ad duodecim partes revocarent, ut menses et horas et latitudinem signorum, itaque et signa, per quae res omnes significantur, XII voluerunt esse.


VI

Sed quoniam VII circulis in prooemio propositis, de quattuor circulis mentionem fecimus, ne septem ex ordine demonstratis, aliquid a nobis obscurius dictum videatur, sed de VII superant III, arcticos, antarcticos et ille qui lacteus vocatur; itaque de his dicere incipiemus.

Arcticon igitur orbem sustinet caput Draconis cum reliqua corporis parte. Cepheus autem pectore suo circulum iungit. Eodem orbe nituntur et pedes maioris Ursae, praeterea sedile Cassiepiae cum pedibus eius nititur ipso circulo, et dextro pede genuque sinistro et pedis prioribus digitis is qui Engonasin vocatur, et manus sinistra Bootis exteriore parte circuli pervenit coniuncta.

Ad antarcticum autem circulum pervenit extrema navis Argo pedesque Centauri posteriores adiunguntur, priores autem paene contingere et Ara videtur prope adfixa et Eridani fluminis extrema significatio.


VII

Reliquum est nobis definire quem supra lacteum orbem demonstravimus. Is enim dividit Oloris extremam sinistram pennam, quae extra aestivum pervenit finem. Praeterea transit manum dextram Persei, et ab humero sinistro Aurigae perveniens sub manum eius dextram et Geminorum genua et pedes eius signi, quod Procyon vocatur. Hinc dividens aequinoctialem et aestivum circulum, tangit extremum finem mali, qui in Argo navi defixus videtur; deinde rursus revertens, genua Centauri dividit a reliquo corpore et extremam caudam terminat Scorpionis et arcum medium Sagittarii et Aquilae dimidiam partem, per eius transiens pennas.


VIII

Quoniam de huiuscemodi rebus exposuimus ordine, mundi rationem, et quemadmodum moveatur, protinus dicemus; et in duodecim signorum exortu quae deinde corpora consequantur, et quae perveniant ad occasum. Convenit nobis mundum ab exortu ad occasum verti, ideo quod videmus stellas ex oriente ad occidentem converti. Sic enim primum poterimus scire, qui sint exortus et qui occasus. Si enim nostrum aliquis adstiterit contra orientem, necesse est Arctos nobis a sinistris partibus esse. Cum id ita fiat, illud quoque necesse est, ut omnia a dextris partibus exorta in sinistris occidere videantur, de quo et ante diximus. Igitur cum videamus stellas exoriri et occidere, necesse est mundum quoque cum stellis verti. Sed nonnulli aiunt nihilominus id <e>venire posse, ut stante mundo, stellae exoriantur et occidant; quod fieri non potest. Si enim stellae vagae feruntur, neque mundus ipse vertitur, non possunt corpora stellis figurata incolumia aut certa permanere. Illud enim videmus, in toto mundo stellas erraticas esse V, neque horum cursum quemquam posse definire; Aratum ipsum negare se difficiles earum cursus interpretari posse. Quomodo igitur, cum V stellas nemo possit observare, tot milia quisquam possit pervidere, nisi qui permittit hoc, cursu stellarum posse nihilominus figuras corporum permanere? Quod si non est, tota sphaera ad irritum revocabitur. Quicumque enim sphaeram fecerit, non poterit efficere, ut sphaera stante nihilominus stellae versentur. Illud enim videmus, in extrema cauda Draconis stellam esse, quae in se vertatur et in eodem loco constet. Quod si omnes stellae vagae feruntur, hanc quoque loco moveri necesse est; quod non evenit. Igitur necesse est mundum quoque, non stellas verti.


IX

DE DIE ET NOCTE

Quoniam ostendimus mundum cum stellis potius quam stellas per se verti, nunc reliqua dicemus. Cum enim traditum sit nobis prius noctem quam diem fieri, noctem dicemus umbram terrae esse, eamque obstare lumini solis. Etsi nonnulli dixerunt id solis cursu evenire, et cum pervenerit ad eum locum, ibi occidere dicatur, ibi montium magnitudine a nobis lumen averti solis, et ita noctem videri; quod si ita sit, nimirum eclipsin solis verius quam noctem dixerimus. Sed aliter esse ex ipsa sphaera intellegere licebit.


X

Horizon enim dividens ea quae videntur, et quae non apparent, ita definit sphaeram, ut semper VI signa de XII in hemisphaerio videantur supra terram, VI autem signa sint infra sub terra. Igitur cum in uno eorum sol nixus ferri videatur, ab eo circulo, qui horizon vocatur, exoritur, itaque incipit lucere, cum nihilominus ipse mundus vertatur cum reliquis signis. Sed quo facilius intellegatur, ponamus solem esse in Ariete, a quo duodecim signa instituimus numerare. Igitur cum sol sit in Ariete exoriente, dies est; qui cum vertente se mundo pervenit ad eum circulum, qui mesembrinos vocatur, efficit diei partem dimidiam. Sed sic etiam facilius intelligitur, et rursus ab eodem Ariete incipiemus. Cum Aries est exortus, praeter eum haec signa sunt in superiore hemisphaerio: Pisces, Aquarius, Capricornus, Sagittarius, Scorpio. Horum cum tria signa occiderint, hoc est Scorpius, Sagittarius, Capricornus et exorta sunt III signa quae Arietem sequuntur, hoc est Taurus, Geminis, Cancer, tunc fieri dimidium diem necesse est, et Arietem pervenire ad eum, quem mesembrinum esse circulum supra diximus. Cum autem cum reliquis signis ipse Aries occidit, et exortus est Leo, Virgo, tum Chelae exoriuntur et in superiore hemisphaerio vehuntur. Quae cum occiderint, rursus Aries exortus efficiet lucem.

Sed ne in dubium veniat, cum Ariete occidente dixerimus Chelas exoriri, quid de reliquis signis in sphaera possit intellegi, sic invenietur. In quocumque signo sol fuerit exoriens, quodcumque ab eo signo septimo loco fuerit, id noctu primum exorietur et ita conficiet cursum. Mundus enim ipse semel in die av nocte verti videtur. Itaque evenit, ut ipsa signa XII semel in die ac nocte videri possint. Sed ne solis cursus, de quibus postea sumus dicturi, potius quam quod ante coepimus, enumeremus, ad inceptum revertamur. Diximus enim principium mundi esse noctem, deinde diem. Inter noctem et diem praeter umbram terrae nihil interesse arbitramur. Sed quoniam signorum supra et corporum exortus instituimus, ad hoc perveniemus.


XI

Igitur vertente se mundo per utrosque polos et axem, quem supra dimensionem sphaerae diximus esse, et ita sphaera collocata, ut unus polus semper sit super terram, alter numquam exoriatur, necesse est Arctos quoque et reliqua corpora, quae sunt in arctico circulo, numquam occidere, reliqua autem omnia exoriri et occidere, quod inferiora sunt ab eo circulo, quem numquam occidere diximus. Id enim posse fieri haec edocet causa. Videmus caput extremum Draconis, quod maxime Arcticon extra circulum prominet, quodam tempore ita occidere, ut exortus cum occasu permisceantur, ut et ante diximus. Si autem pars aliqua occidere de summo circulo videtur, necesse est omnia, quae sunt inferiora, exoriri et occidere. igitur convenit nobis sidera vertente mundo occidere et exoriri.

Praeterea hac inclinatione caeli, cum unus circulus ita sit erectus, ut numquam occidat, alter ita sit terrae subiectus, ut numquam exoriatur: quicumque circuli fuerint in sphaera, hoc est ab aequinoctiali ad polum, qui boreus appellatur, nullus erit eorum, qui non maiorem partem circumductionis habeat supra terram. Qui autem ab aequinoctiali fuerint circulo ad eum polum, qui notius appellatur, omnes inferiorem partem maiorem habebunt quam superiorem. Et quanto magis ad polum notium accesserint, hoc maiorem partem sub terra habere perspicientur; et quanto magis ad boreum finem venerint, hoc maiorem partem circuli supra terram tenere videbuntur. Quo enim erectior ipse polus fuerit, hoc magis et circuli eius erectiores videbuntur. Quod cum ita sit, si duo sidera simul fuerint orta, unum ab arctico, alterum ab antarctico circulo, serius occidet id sidus, quod ab arctico circulo fuerit exortum; ideo quod maiorem habet circumductionem sphaerae,quam quod a notio polo est ortum. Si autem simul occiderint, serius exorietur id signum, quod ab antarctico fuerit exortum; ideo quod tota illa collocatio mundi maiorem partem habet sub terra, quam illa pars, quae in boreo polo est finita. Et non modo signa quae sunt ad arcticon finem collocata, praestant iis corporibus, aut serius occidunt et ante exoriuntur, quam ea quae notio polo depinximus; sed ipsa quoque corpora inter se dissentiunt, ut si quod inferius sit signum, et id cum superiore exoriatur, tamen serius occidat. E contrario itaque si qua sunt signa ab aequinoctiali circulo ad notium polum figurata, horum si qua signa pariter exorta fuerint, citius occident quam ea, quae proxime polum accedunt. Evenit etiam, ut non modo quae simul exorta sidera, ex his serius occidant, quae proxime arcticum circulum sunt collocata, sed etiam si qua eorum ante exorta fuerint, quae sunt ad notium polum finita, tamen ante occidant quam ea corpora, quae in boreo polo figurata esse supra demonstravimus, ideo quod maiore circumductione sphaerae utuntur ea corpora, quae ab aequinoctiali circulo ad arcticum finem sunt constituta.

Igitur ostendimus, qua inclinatione mundi sphaera sit constituta. Nunc ad XII signa revertamur, et quorum quae de reliquis corporibus occidant aut oriantur, commemorabimus et initium ab Ariete faciemus.


XII

Arietis exortu sinistra pars Andromedae provenire, Ara autem occidere videtur. Cum eodem sidere exoritur et Persei [110] caput usque ad umbilicum, ut dubium videatur, zona eius utrum usque extremo Ariete, an Tauro primum exoriente prodeat ad lucem. Tauro autem exorto, quae prius dubia fuerunt, omnia sunt certa. Nam et Ara supra memorata omnino occidit, et Perseus totus est exortus, et Aurigae caput cum reliquo corpore dumtaxat ad sinistrum pedem videtur, et Pistrix a cauda exoriens perspicitur. Hoc signo primum occidere Bootes videtur, etsi cum IIII signis occidit. Neque tamen totus ad terram potest pervenire; nam manus eius sinistra, circulo arctico conclusa, neque oritur neque occidit. Geminis exorientibus, tota iam Pistrix et fluminis Eridani prior pars apparet, et Orion exoriri videtur. Occidit autem Ophiuchus a pedibus genuum fine. Cancer exoriens obscurat dimidiam partem Coronae Pistricisque caudam, et notium piscem, et caput cum reliquo corpore ad umbilicum eius qui Engonasin vocatur; Ophiuchum a genibus ad humeros, et Anguem totum praeter caput et cervicem, quae ex aestivo circulo tendit ad Coronam. Booten prope totum terra tenet tectum. Exoritur autem et Orionis corpus ad zonam et Eridanus totus apparet. Exortu Leonis reliqua pars occidit Coronae, cum capite et cervicibus Anguis, et Ophiucho. Engonasin autem qui vocatur, eius praeter sinistrum genu et pedem nihil apparet, et Bootes totus obscuratur. Exoritur autem caput Hydrae cum Lepore toto, et Procyon cum pedibus prioribus Canis maioris, et Aquila tota. Virgo autem exoriens non pauca sidera obscurat. Nam statim Lyra occidit cum Sagitta et Delphino, et Oloris a capite corpus ad caudam prope occidit, et Fluminis prior pars et Equi caput cum cervicibus. Exoritur autem Hydra fine Crateris, et Canis totus, et navis Argo fine totius veli. Chelis exorientibus, videtur et Bootes exoriens totus, et tota navis apparet Argo, Hydraque praeter acumen extremum caudae, quod est sub terra. Exoritur autem genu et sura eius dextra qui Engonasin vocatur. Hunc eadem nocte occidere et exoriri licet videre. Reliquum autem corpus cum Scorpionis et Sagittarii provenit parte. Praeterea cum Chelis exoritur cauda Centauri; occidit reliquum corpus Pegasi, et Oloris extrema cauda, et Andromedae caput cum umbilico Pegasi, et Pistrix reliquo corpore ad cervices, ut caput eius solum videatur; et caput Cephei, pendens ad Pistricis occasum, cum manibus et humeris pervenit ad terram. Scorpione exoriente, duae partes Fluminis occidunt, et reliquum corpus Andromedae cum capite Ceti. Occidit etiam Cepheus capite ad humeros, quae pars est extra arcticum circulum constituta; obscuratur etiam Cassiepia, resupina occidens. Exoritur autem Corona, quae ante Centauri pedes iacere existimatur, et reliquum corpus Hydrae, quod caudae reliquum esse supra diximus. Provenit etiam et corpus Centauri, quod equina figura videtur, et ipsius hominis caput, et hostia, quam tenere supra diximus; denique et id corpus, qua fine pedes eius sunt priore. Ophiuchi autem dumtaxat caput exoritur, et ipsius Anguis caput, quod est contra Coronam. Sagittarium exorientem Ophiuchus totus exoriens insequitur, et Anguis qui ab eo tenetur; caput eius qui Engonasin vocatur, et sinistra manus eiusdem; deinde Lyra tota cum Cephei capite et humeris exit ad lucem. Occidit autem Canis maior cum Orione toto, et Lepore, et Aurigae superiore parte corporis, praeterea caput et pedes eius. Occidit etiam totus Perseus praeter crus et pedem dextrum. Argo autem puppim solam relinquens, pervenit ad terram. Capricornus exoriens haec sidera ad terram premere videtur: reliquam figuram Navis et signum, quod Procyon vocatur. Eodem tempore et reliquum corpus occidit Persei. Exoritur autem Olor cum Aquila et Sagitta Ara, quam proximam esse notio polo diximus. Aquarius exoriens ad dimidiam partem corporis, Equi pedes secum de terra ducit, et caput cum cervice Pegasi. At contra Centaurus a cauda ad humeros virilis corporis occidit cum Hydrae capite et cervicibus. Piscibus exorientibus, occidit reliquum Hydrae corpus, et ipse Centaurus; exoritur autem piscis, qui notius vocatur, et Andromedae dextra pars corporis.


XIII

Sic igitur orientibus XII signis, reliqua corpora occidere et exoriri videntur. Sed ut ante diximus, nunc protinus de solis cursu dicemus.

Necesse est enim solem aut ipsum per se moveri, aut cum mundo verti uno loco manentem. Quod si maneret, necesse erat eodem loco occidere et exoriri, a quo pridie fuerat exortus, quemadmodum signa eodem loco semper oriuntur et occidunt. Praeterea si ita esset, necesse erat dies et noctes omnes aequales esse; ut quam longus hodiernus fuerit, tam longus semper sit futurus, item nox simili ratione semper aequalis permaneat. Quod quoniam non est, illud quoque necesse est, cum videamus esse dies inaequales, et solem alio loco hodie occasurum, et alio heri occidisse. Si igitur aliis locis occidit et oritur, necesse est eum moveri, non stare.

Solem autem contra mundi motum currere, sic possumus intellegere. Evenit enim, ut duabus in causis sidera non possimus videre. Quarum una est, cum abierint infra terram, nostrum quoque effugere conspectum, ita ut inferius hemisphaerium ostendit. Altera autem est ratio, quod propter fulgorem solis et vim maximam luminis sidera obscurentur, sive quod stellis obsistit, ne candor earum ad nostros perveniat adspectus; sive sui magnitudine luminis officit nostris, ne praeter eius ignem aliam rem superiorem perspiciamus; quod magis veri simile videtur. Neque enim solis ignem eiusmodi videmus, cuiusmodi reliquos ignes intellegimus, sed ita lumen avertit nostrum, ut ipse quoque nobis non igneus, sed albus videatur esse; praeterea in unaquaque nocte XI signa necesse est apparere, ideo quod uno signo sol ipse nixus, iter conficere videtur, cuius figuram corporis ipse suo lumine obscurat; cum eo enim signo et occidere et exoriri videtur. Nonnulli dicunt nos XII signa dumtaxat hac ratione perspicere posse, si in eius signi prima novissimave parte consistat. Habent enim XII signa partes eiusmodi, ut unumquodque eorum in longitudine habeat partes XXX, in latitudine autem partes XII. Itaque evenit, ut in longitudine signorum annus, in latitudine autem dies sit. In parte prima signi nihilominus reliquum corpus eius signi videri posse nonnulli dicunt, ut simili ratione et si fuerit in extrema parte signi; quod fieri non potest. Nam cum sol sit in qualibet parte signi et exoriatur, ita magnum videtur habere fulgorem, ut omnia sidera obscuret. Illud tamen potest evenire, ut cum sol sit in prima parte signi et occidat, reliquum corpus eius signi appareat. Sed certius et verius est XI signa quam XII apparere posse.

Praeterea quaeritur, quare sol contra mundi inclinationem currens, videatur cum ipsa sua sphaera occidere et verti. Nam si sol non contra siderum occasum curreret, de Ariete ad Pisces, non ad Taurum transiret. Exoriri etenim Pisces prius quam Aries et occidere perspiciuntur; et ita mundus verti videtur, ut prius Pisces quam Aries occidant. Igitur diebus XXX sol in Ariete currens et eius corpus obscurans, sic dumtaxat apparet sol, ut ex eo loco, quo Aries ante, exoriri videatur et post dies XXX sol videatur ab eodem loco surgere, ex quo loco Taurus ante oriri videbatur. Igitur apparet solem ab Ariete ad Taurum transire. Quod si ita est, necesse est eum contra mundi inclinationem currere.

Quare autem evenit, ut ante diximus, +quod videtur cum mundo sol verti, eius similis haec est causa. Ut si quis in naviculae rostro sedens, hinc quaerat ad puppim transire, et nihilominus ipsa navis iter suum conficiat, ille quidem videbitur contra naviculae cursum ire, sed tamen eodem pervenit quo navis. Hoc autem sic etiam facilius intellegitur, si navem diviseris in partes CCCLX, quemadmodum sol diebus CCCLX simul mundum transigit. Eodem modo, ut ante diximus, si navis sit divisa et in una parte de trecentis sexaginta constituatur quilibet eorum (navis autem habet unius diei cursum), ille quidem contra navem ire, sed cum ad locum definitum pervenire intellegetur. Non enim extra navem est, qui a rostro ad puppim transit, sed ipsa navi continetur. Item sol cum per ipsum mundum iter conficiat et eo contineatur, videtur contra mundum ire, sed cum eo pervenit ad occasum. Cum enim mundus trecenties et sexagies se converterit, tunc sol iter annuum conficit.


XIV

Quoniam de sole quae visa sunt nobis utilissima esse, litteris mandavimus, nunc de luna dicemus (etis alia conati perscribere, velut natura voluminis ad hoc loci devenimus), ne nonnulli intactam huius rationem relinquentes, aut propter magnum laborem defecisse, aut inscientia superati non valuisse persequi videamur. Nos autem non illorum existimationis timendae causa persequi instituimus, sed consuetudinis nostrae rationem demonstrare, et quod alterius quaeri volumen hoc perlecto noluimus, nec tamdiu rem cogitatam scriptam aliorum ad desiderium adducere. Praeterea cum reliqua omnia diligentissime persecuti fuerimus, alienum videtur esse nos non eandem persequi causam. Quare, sicut ante diximus, ad inceptum revertamur et ut necessario totidem verbis de luna ac sole dicere videamur, dicemus ita. Luna per alios exortus et occasus necesse est moveri, non stare; idque facilius quam de sole licet intellegere. Neque enim tam magnus ardor eius est, ut officiat oculis nostris; neque ut sol dies XXX unoquoque signo vehitur, ut difficile sit intellectu, quanta particula luminis aut ipsius signi superesse videatur, cum ad aliud transierit signum. Lunam enim cum diebus XXX XII signa percurrat, licet intellegere, II diebus et VI horis in alio signo esse. Hanc autem cum a sole lumen accipiat, et ita nobis lucere videatur, non est veri simile de tam multis causis potius eam stare quam moveri. Si enim suo lumine uteretur, illud quoque sequebatur eam semper aequalem esse oportere, nec die tricesimo tam exilem aut omnino nullam videri, cum totum transegerit cursum, sol autem ad aliud transire signum intellegatur. Praeterea si suo lumine uteretur, huius numquam eclipsin fieri oportebat. Sed ne dubium fiat, quare solis eclipsis fieri possit, qui utrisque lumen dare supra sit dictus, lunae autem non facile fiat, cum alieno lumine utatur, eius haec verissima, ut arbitramur, est causa. Luna enim cum ex toto mundo et omnibus stellis maxime terrae proxima videatur, et ad acies nostras perveniat, et quodam tempore torrens perveniat ad eundem locum signi, quo sol vehitur, obscurare lumen eius a nostro conspectu videtur. Hoc autem maxime evenit die novissimo, cum luna transierit in XII signa, et sol ad aliud signum transire videatur et proxima fiat illi. Quod evenire sic etiam potest intellegi. Ut si quis alicui manum planam ad oculos admoverit, quanto magis sic fecerit, hoc minus ille videre poterit; et quanto longius ab eo discesserit, hoc magis illi omnia poterunt apparere. Simili ratione cum luna ad solis locum pervenit, tunc proxima eius videtur esse et radios eius obturare, ut lumen eicere non possit. Cum autem luna ab eo loco discesserit, tunc sol lumen eicit, et ita ad corpora nostra adicit.

Lunae autem eclipsis sic evenit, cum prope dimensione sit luna, cum abierit sol sub terram, dumtaxat hoc modo, ut per mediam terram si quid directum traieceris, contingere possit solem sub terra, lunam autem supra terram; quod cum ita evenit, necesse est solis radios propter magnitudinem terrae ita esse dimissos, ut lumen eius, quo luna lucet, non possit ad eam pervenire, et ita existimatur fieri eclipsis lunae. Quae si suo lumine uteretur, licebat ne apparere quidem umquam solem, ideo quod luna nihilominus luceret. Sic autem accipit lumen, ut luceat, cum sol venerit per terras, sed non ut aliquem locum conclusiorem totumque spatium inpleat lumine. Si quis nostrum steterit in eo loco, quo sol maxime lucet, reliquis partibus lumen a sole accipiens praebebit. Id in luna fieri invenitur, eam a sole lumine accepto lucere revibratione.

Nonnulli existimant, cum dicitur sol in Ariete aut in quolibet signo esse, eum supra ipsas stellas Arietis iter facere. Qui autem hac ratione utuntur, longe a vera ratione errant. Nam neque sol, neque luna proxime sidera apparent. Hac etiam de causa nonnulli VII stellas erraticas finxerunt, adiungentes eodem solem et lunam, quod cum quinque stellis feruntur. Luna enim proxime terram est; itaque diebus XXX totum mundum existimatur transire. Id hac evenit ratione. Ut si quis intra circulum zodiacum fecerit circulos, et eos hoc intervallo finxerit, ut terra sit in medio, et unam a terra ad lunam mensionem fecerit, quam Graeci tonon appellaverunt (hunc autem, quia non esse certum spatium potuerunt dicere, tonon dixerunt): igitur abest luna a terra tonum unum. Hac igitur re, quod brevissimo circulo devehitur, diebus XXX ad primum pervenit signum. Ab hoc circulo abest circulus tonum dimidium, quo circulo Mercurii stella vehitur; itaque diebus XXX ad alterum signum transiens tardius. Ab hoc circulo abest alter tonum dimidium; quo loco Veneris stella iter suum dirigit, tardiorem conficiens cursum, quam Mercurii stella. Transit enim ad aliud signum diebus XXX. Supra huius stellam solis est cursus, qui abest ab Hespero stella quae est Veneris, tonum dimidium. Ita cum inferioribus pariter percolans anno uno XII signa percurrit, tricesimo die ad aliud transiens signum. Supra solem igitur et eius circulum Martis est stella, quae abest a sole tonum dimidium. Itaque dicitur diebus LX ad aliud signum transire. Supra hunc circulum Iovis est stella, quae abest a Martis tonum dimidium. Itaque anno uno transit ad alterum signum. Novissima stella Saturni, quae maximo vehitur circulo; haec autem abest a Iove tonum. Itaque annis XXX duodecim signa percurrit. Ab ipsorum tamen siderum corporibus Saturnus abest tonum anum et dimidium.

Hac igitur ratione potes scire neque solem, neque lunam contingere stellas, et nihilominus per zodiacum circulum verti. Hinc etiam possumus intellegere lunam minorem esse sole. Omnia enim quae proxima sunt nobis, maiora necesse est esse, quam quae longo discedente intervallo videmus. Igitur lunam videmus proxime nos esse, neque eam maiorem aspectui nostro esse quam solem. Illud quoque necesse est, cum sol non longe absit a lune et a nobis maior videtur, si prope nos accesserit, multo maiorem futurum. Praeterea necesse est, ut ante diximus, aut nullam stellam erraticam esse, aut solem cum luna pariter ut reliquas stellas errare. Si enim quisquam mihi potest demonstrare V stellarum cursum, et dicere, quod hodie quaeque earum ad aliud transeat signum, quemadmodum de sole et luna fieri videmus, et nihilominus suum efficit cursum, non est erratica. Si autem dubium est, quod hodie transeat et ad aliud signum compari ratione cum luna feratur, et suum cursum dirigat, quemadmodum stellae quae sunt dubiae, necesse est has quoque errare. Sed non evenit ut errent, praesertim cum suo tempore ad cursum revertantur. Igitur ne stellae quidem, cum certo tempore ad suum signum revertantur, possunt errare, nisi forte volumus accipere excusationem, quod duo corpora magna facilius possint observari, quam singulae stellae, quae non certos cursus conficientes videntur apparere.


XV

Sed stellas V nonnulli has aiunt esse: Veneris, Mercurii, Iovis, Solis, Martis; e quibus esse maximam colore candido, nomine Hesperum et eam appellari. Haec stella non abest a sole longius duobus signis, infra eius circulum collocata, sicut ante diximus; apparens maxime noctu, sed toto mense non plus undevicies potest videri. Sed totus Hesperus incertos efficit cursus, non eodem tempore ad praeteritum transiens signum.


XVI

Secunda stella est Mercurii, nomine Stilbon, totus acuto lumine, sed in aspectu non magnus. Hic autem a sole non longius abest signo uno. Qui semper eosdem cursus efficiens, modo nocte prima, modo autem ad solis exortus incipit apparere. Nonnumquam etiam perpetue signis quattuor est cum sole; rediens autem cum sole non amplius est tertiam partem signi.


XVII

Iovis autem stella nomine Phaenon, corpore est magno, figura autem similis Lyrae. Hic autem XII signa annis totidem transigere existimatur, et unoquoque anno nusquam apparere dicitur, non minus dies XXX, nec plus XL. Sed tunc maxime obscuratur, cum occidit cum sole; exoriens autem apparet ante quam sol.


XVIII

Solis stella nomine Phaethon, corpore est magno, colore autem igneo; similis eius stellae, quae est in humero dextro Orionis. Hic per XII signa assidue ferri videtur. Nonnumquam etiam cum solis ipsius sideribus apparet, modo aliis partibus adiectis circuli. Hanc stellam nonnulli Saturni esse dixerunt, redire autem ad signum annis XXX et quotannis non apparere non minus dies XXX, nec amplius XL.


XIX

Reliquum est nobis de Martis stella dicere, quae nomine Pyrois appellatur. Hic autem non magno est corpore, sed figura similis est flammae. Nonnumquam autem cum ipsius solis sideribus concurrens, omnia pervolat signa, secedens a primo signo non longius biennio.

Quod ad quinque stellas pertinet, ad hoc satis arbitramur dictum; nunc autem demonstrabimus, quibus de causis menses intercalentur, quoniam tempus omne metitur die et nocte, mense et anno. De quibus diem nobis definierunt, quamdiu sol ab exortu ad occasum perveniat; noctis autem spatium constituerunt esse, quamdiu sol ab occasu rursum ad exortum revertatur; mensem autem, quamdiu luna zodiacum circulum perducat. Annum voluerunt esse, cum sol ab aestivo circulo redit.

[Reliqua desiderantur]

Книго

[X]