APULEII
DE DOGMATE PLATONIS

LIBER PRIMUS

I

Platoni habitudo corporis cognomentum dedit; namque Aristocles prius est nominatus. Ei Ariston fuisse pater dictus est; ceterum Perictione, Glauci filia, mater fuit: et de utroque nobilitas satis clara; nam Ariston pater per Codrum ab ipso Neptuno originem duxit, a Solone sapientissimo, qui legum Atticarum fundator fuit, maternus derivatus est sanguis. Sunt qui Platonem augustiore conceptu prosatum dicant, cum quidem Apollinis figuratio Perictionae se miscuisset. Mense etiam, qui apud Atticos thargelion dicitur, natus est, die qua apud Delum Latona fertur Apollinem Dianamque peperisse. Pridie Socraten genitum accepimus. Somnium etiam Socratis scitum ferunt: nam vidisse sibi visus est cygni pullum ex altari, quod in Academia Cupidini consecratum est, volasse et in eius gremio residisse et postea olorem illum pinnis caelum petisse, canore musico auditus hominum deorumque mulcentem. Cum hoc Socrates in conventu amicorum referret, Ariston Platonem puerum oblaturus Socrati magistro commodum prosequebatur. Quem ubi adspexit ille ingeniumque intimum de exteriore conspicatus est facie: "Hic ille erat, amici" inquit, "de Academia Cupidinis cygnus".

II

Talis igitur ac de talibus, Plato non solum heroum virtutibus praestitit, verum etiam aequiperavit divum potestatibus. Nam Speusippus, domesticis documentis instructus, et pueri eius acre in percipiendo ingenium et admirandae verecundiae indolem laudat, et pubescentis primitias labore atque amore studendi imbutas refert, et in viro harum incrementa virtutum et ceterarum convenisse testatur. Ex isdem genitoribus Glaucus et Adimantus ei fratres fuerunt. Doctores habuit in prima litteratura Dionysium, at in palaestra Aristonem Argis oriundum, tantosque progressus exercitatio ei contulit, ut Pythia et Isthmia de lucta[ta] certaverit. Picturae non aspernans artem, tragoediis et dithyrambis se utilem finxit. Iamque carminum confidentia elatus, certatorem se profiteri cupiebat, ni Socrates humilitatem cupidinis ex eius mentibus expulisset et verae laudis gloriam in eius animum inserere curasset. Et antea quidem Heracliti secta fuerat inbutus. Verum cum se Socrati dedisset, non solum ingenio atque doctrina Socraticos ceteros vicit, verum etiam labore et elegantia inlustravit sapientiam ab eo sibi traditam: labore, quo adserere eam nisus est; elegantia, per quam venustate et maiestate verborum ei plurimum adhibuit dignitatis.

III

Sed posteaquam Socrates homines reliquit, quaesivit unde proficeret et ad Pythagorae disciplinam se contulit; quam etsi ratione diligenti et magnifica instructam videbat, rerum tamen continentiam et castitatem magis cupiebat imitari; et, quod Pythagoreorum ingenium adiutum disciplinis aliis sentiebat, ad Theodorum Cyrenas, ut geometriam disceret, est profectus et astrologiam adusque Aegyptum ivit petitum, ut inde prophetarum etiam ritus addisceret. Et ad Italiam iterum venit et Pythagoreos Eury[ta]tum Tarentinum et seniorem Archytam sectatus est. Atque ad Indos et Magos intendisset animum, nisi tunc eum bella vetuissent. Dialectica quapropter inventia Parmenidae ac Zenonis studiosius exsecutus, ita omnibus quae admirationi sunt singula suos libros explevit, ut primus tripertitam philosophiam copularet, sibique invicem necessarias partes nec pugnare inter se tantummodo, sed etiam mutuis adiuvare auxiliis ostenderet. Nam quamvis de diversis officinis haec ei essent philosophiae membra suscepta, naturalis a Pythagoreis, de Eleaticis rationalis atque moralis ex ipso Socratis fonte, unum tamen ex omnibus et quasi proprii partus corpus effecit; et, cum principes harum familiarum inpolitas sententias et inchoatas auditoribus tradidissent, eas hic, cum ratione limando tum ad orationis augustae honestissimam speciem induendo, perfectas atque etiam admirabiles fecit.

IV

Multi auditorum eius utriusque sexus in philosophia floruerunt. Patrimonium in hortulo, qui Academiae iunctus fuit, et in duobus ministris et in patera, qua diis supplicabat, reliquit; auri tantum, quantum puer nobilitatis insigne in auricula gestavit. Ceterum tres ad Siciliam adventus mali quidam carpunt, diversis opinionibus disserentes. Sed ille primo historiae gratia, ut naturam Aetnae et incendia concavi montis intellegeret, secundo, petitu Dionysi, ut Syracusanis adsisteret, est profectus, et ut municipales leges eius provinciae disceret; tertius eius adventus fugientem Dionem, inpetrata a Dionysio venia, patriae suae reddidit.

Quae autem consulta, quae dogmata graece licet dici, ad utilitatem hominum vivendique et intellegendi ac loquendi rationem extulerit, hinc ordiemur. Nam, quoniam tres partes philosophiae congruere inter se primus obtinuit, nos quoque separatim dicemus de singulis, a naturali philosophia facientes exordium.

V

Initia rerum esse tria arbitratur Plato: deum et materiam inabsolutam, informem, nulla specie nec qualitatis significatione distinctam, rerumque formas, quas ideas idem vocat. Sed haec de Deo sentit, quod sit incorporeus. Is unus, ait, aperimetros, genitor rerumque omnium exstructor, beatus et beatificus, optimus, nihil indigens, ipse conferens cuncta. Quem quidem caelestem pronuntiat, indictum, innominabilem, ut ait ipse, aoraton, adamaston; cuius naturam invenire difficile est; si inventa sit, in multos eam enuntiari non posse. Platonis haec verba sunt: theon heurein te ergon, heuronta te eis pollous ekpherein adynaton. Materiam vero inprocreabilem incorruptamque commemorat, non ignem neque aquam nec aliud de principiis et absolutis elementis esse, sed ex omnibus primam, figurarum capacem fictionique subiectam, adhuc rudem et figurationis qualitate viduatam, deus artifex conformat universam. Infinitam vero idcirco, quod ei sit interminata magnitudo; nam quod infinitum est indistinctam magnitudinis habet finem; atque ideo, cum viduata sit fine, infinibilis recte videri potest. Sed neque corpoream (sed) nec sane incorpoream concedit esse; ideo autem non putat corpus, quod omne corpus specie qualicumque non careat; sine corpore vero esse non potest dicere, quod nihil incorporale corpus exhibeat; sed vi et ratione sibi eam videri corpoream, atque ideo nec tactu solo neque tamen sola opinione cogitationis intellegi. Namque corpora, propter insignem evidentiam sui, simili indicio cognosci; sed quae substantiam non habent corporum, ea cogitationibus videri; unde adulterata opinione ambiguam materiae huius intellegi qualitatem.

VI

Ideas vero, id est formas omnium, simplices et aeternas esse nec corporales tamen; esse autem ex his, quae deus sumpserit, exempla rerum quae sunt eruntue; nec posse amplius quam singularum specierum singulas imagines in exemplaribus inveniri gignentiumque omnium, ad instar cerae, formas et figurationes ex illa exemplorum inpressione signari. Ousias, quas essentias dicimus, duas esse ait, per quas cuncta gignantur mundusque ipse; quarum una cogitatione sola concipitur, altera sensibus subici potest. Sed illa, quae mentis oculis comprehenditur, semper et eodem modo et sui par ac similis invenitur ut quae vere sit; at enim altera opinione sensibili et inrationabili aestimanda est, quam nasci et interire. Et, sicut superior vere esse memoratur, hanc non esse vere possumus dicere.

Et primae quidem substantiae vel essentiae primum deum esse et mentem formasque rerum et animam; secundae substantiae, omnia quae informantur quaeque gignuntur et quae ab substantiae superioris exemplo originem ducunt, quae mutari et converti possunt, labentia et ad instar fluminum profuga. Adhuc illa, quam dixi, intelligendi substantia quoniam constanti nititur robore, etiam quae de ea disputantur ratione stabili et fide plena sunt. At eius, quae veluti umbra et imago est superioris, rationes quoque et verba, quae de ea disputantur, incostanti sunt disciplina.

VII

Initium omnium corporum materiam esse memoravit; hanc et signari inpressione formarum. Hinc prima elementa esse progenita, ignem et aquam et terram et aera. Quae si elementa sunt, simplicia esse debent neque ad instar syllabarum nexu mutuo copulari, quod istis evenit, quorum substantia multimoda (multi) potestatum coitione conficitur. Quae cum inordinata permixtaque essent, ab illo aedificatore mundi deo ad ordinem numeris et mensuris in ambitum deducta sunt. Haec e plurimis elementis ad unum redacta esse. Et ignem quidem et aera et aquam habere originem atque principium ex trigono, qui sit anguli recti, imparibus lateribus; terram vero de recti[s] quidem anguli[s] trigonis, sed fastigiis paribus, esse. Et prioris quidem formae tres species existere; pyramidem, octangulam et vigintiangulam sphaeram. Et pyramidem figuram ignis in se habere, octangulam vero aeris, angulatam vicies sphaeram aquae dicatam esse; aequipedum vero trigonum efficere ex esse quadratum, kython, quae terrae sit propria. Quapropter mobilem pyramidis formam igni dedit, quod eius celeritas agitationi huius videatur esse consimilis, secundae velocitatis octangula sphaera est; hanc aeri detulit, qui levitate et pernicitate post ignem secundus esset. Vicen[i]alis sphaera loco tertio est; huius forma fluvida et volubilis aquae similior est visa. Restat tesserarum figura, quae cum sit inmobilis terrae constantiam non absurde sortita est. Et alia initia inveniri forsitan posse ait, quae deo nota sint vel ei qui sit diis amicus.

VIII

Sed de primis elementis, igni et aqua ceterisque, et illa constare particulatim animalium et inanimantium corpora; mundumque omnem ex omni aqua totoque igni et aeris universitate cunctaque terra esse factum, et non solum nullam horum partem extra orbem relinqui, sed ne vim quidem eius (et) extrinsecus inveniri. Haec autem invicem ex se intra se apta et conexa esse; idcircoque in igne atque terra aquae et aeri est situs, et, sicut ignis aeri cognatione coniungitur, ita humor adfinitati terrenae iugatur. Hinc unum esse mundum in eoque omnia nec relictum locum, in quo alius, nec elementa superesse, ex quibus alterius mundi corpus possit esse. Ad haec ei adtributa est perpetua iuventas et inviolata valetudo; eoque nihil praeterea extrinsecus est relictum, quod corrumpere posset ingenium eius et, si superesset, non eum laederet, cum ita apud se ex omni parte conpositus atque ordinatus foret, ut adversantia et contraria naturae disciplinaeque eius officere non possent.

Idcirco autem perfectissimo et pulcherrimo mundo instar pulchrae et perfectae sphaerae a fabricatore deo quaesitum est, ut sit nihil indigens, sed operiens omnia coercensque contineat, pulcher et admirabilis, sui similis sibique respondens. Hinc illud etiam: cum septem locorum motus habeantur, progressus et retrocessus, dexteriores ac sinistri, sursum etiam deorsumque nitentium et quae in gyrum circuitumque torquentur, sex superioribus remotis, haec una mundo relicta est sapientia[e] et prudentia[e] propria, ut rationabiliter volveretur. Et hunc quidem mundum nunc sine initio esse dicit, alias originem habere natumque esse: nullum autem eius exordium atque initium esse ideo quod semper fuerit; nativum vero videri, quod ex his rebus substantia eius et natura constet, quae nascendi sortitae sunt qualitatem. Hinc et tangitur et videtur sensibusque corporeis est obvius. Sed quo ei nascendi causam deus praestitit, ideo immortali perseverantia est semper futurus.

IX

Animam vero animantium omnium non esse corpoream nec sane perituram, cum corpore fuerit absoluta, omniumque gignentium esse seniorem; atque ideo et inperitare et regere ea quorum curam fuerit diligentiamque sortita; ipsamque semper et per se moveri, agitatricem aliorum, quae natura sui inmota sunt atque pigra. Sed illam, fontem animarum omnium, caelestem animam, optimam et sapientissimam virtute esse genetricem, subservire etiam fabricatori deo et praesto esse ad omnia inventa eius pronuntiat. Verum substantiam mentis huius numeris et modis confici congeminatis ac multiplicatis augmentis incrementisque per se et extrinsecus partis; et hinc fieri ut musice mundus et canore moveatur. Naturasque rerum binas esse, et earum alteram esse, quam quidem doxasten appellat ille et quae videri oculis et adtingi manu possit; alteram, quae veniat in mentem, cogitabilem et intellegibilem; detur enim venia novitati verborum, rerum obscuritatibus serventi. Et superiorem quidem partem mutabilem esse ac facilem contuenti, hanc autem, quae mentis acie videtur et penetrabili cogitatione percipitur atque concipitur, incorruptam, inmutabilem, constantem eandemque et semper esse. Hinc et duplicem rationem interpretationemque dicit: namque illa visibilis fortuita et non ita perseveranti suspicione colligitur, at haec intellegibilis vera, perenni et constanti ratione probatur esse.

X

Tempus vero aevi esse imaginem, si quidem tempus movetur, perennitatis fixa et inmota natura est; et ire in eam tempus, et in eius magnitudinem finiri ac dissolvi posse, si quando hoc decreverit fabricator mundi deus. Eiusdem temporis spatiis mensuras mundanae conversionis intellegi. Solis quippe et lunae globum hoc agere, ceterasque stellas, quas nos non recte erroneas et vagas dicimus; nostrae enim super earum cursibus opiniones disputationesque possunt in errorem intellectum inducere. Ceterum ille rerum ordinator moras progressusque constituit, ut ne modico quidem errori locus esset. Dies quippe cum noctibus mensium spatia conplete, menses vicissim annorum orbes involvunt, nec prius quam signa haec luce siderea ardere coeperunt, iniri potuerunt temporum numeri, perituramque esse observationem conputationis huius, si hic olim chorus antiquus steterit. Namque ut mensurae et reversiones temporum noscerentur circuitusque mundi videretur, solis incensa sunt lumina, et vicissim, ut quies desiderata proveniret animantibus, opacitas est inventa noctis. Mensesque effici, cum luna, circuli sui conpleto curriculo, ad eundem locum, a quo discesserit, revertatur; anni vero spatia concludi, cum sol quadrinas temporum contigerit vices et ad idem signum fuerit invectus. Horum enim ratio in se revertentium et a se proficiscentium intellectum cogitationis invenit. Esse autem stellarum nihilominus certos ambitus legitimis curriculis perpetuo servatos, quos vix hominum sollertia conprehendit. Unde fit ut et magnus ille vocitatus annus facile noscatur, cuius tempus inplebitur, cum vagantium stellarum comitatus ad eundem pervenerit finem novumque sibi exordium et itinera per vias mundi reparaverit.

XI

Globorum vero caelestium, nexorum inter se per vices mutuas, omnium supremum esse eum qui inerrabili meatu censetur; eius amplexu ceteros coerceri. Et esse aplanesi primum ordinem, secundum Saturno datum, Iovi tertium, Martem quartum tenere, quintum Mercurio dari, sextum Veneris esse, septimum solis itineribus incendi, octavum metiri lunam. Exinde elementis omnia ac principiis occupari. Ignem ante alia superiorem esse, mox aeris locum, hinc aquae proximum et tunc globum terrae in medio situm, aequalem loco ac figura, inmobilem stare. Hoc astrorum ignes sphaeris adfixos perpetuis atque indefessis cursibus labi, et hoc animalis deos dicit esse; sphaerarum vero ingenium ex igni coalitum et fabricatum. Iam ipsa animantium genera in quattuor species dividuntur, quarum una est ex natura ignis eiusmodi qualem solem ac lunam videmus ceterasque siderum stellas, alterum ex aeria qualitate hanc etiam daemonum dicit, tertium ex aqua terraque coalescere; et mortale genus corporum ex eo dividi terrenum atque terrestre sic enim engeion et epigeion censui<t> nuncupanda terrenumque esse arborum ceterarumque frugum, quae humi fixae vitam trahunt, terrestria vero quae alit ac sustinet tellus. Deorum trinas nuncupat species, quarum est, prima unus et solus summus ille, ultramundanus, incorporeus, quem patrem et architectum huius divini orbis superius ostendimus; aliud genus est quale astra habent ceteraque numina, quos caelicolas nominamus; tertium habent, quos medioximos Romani veteres appellant, quod (est) sui ratione, sed et loco et potestate diis summis sunt minores, natura hominum profecto maiores.

XII

Sed omnia quae naturaliter et propterea recte feruntur providentiae custodia gubernantur nec ullius mali causa deo poterit adscribi. Quare nec omnia ad fati sortem arbitratur esse referenda. Ita enim definit: providentiam esse divinam sententiam, conservatricem prosperitatis eius, cuius causa tale suscepit officium; divinam legem esse fatum, per quod inevitabiles cogitationes dei atque incepta conplentur. Unde si quid providentia geritur, id agitur et fato, et quod fato terminatur providentia debet susceptum videri. Et primam quidem providentiam esse summi exsuperantissimique deorum omnium, qui non solum deos caelicolas ordinavit, quos ad tutelam et decus per omnia mundi membra dispersit, sed natura etiam mortales eos, qui praestarent sapientia ceteris terrenis animantibus, ad aevitatem temporis edidit fundatisque legibus reliquarum dispositionem ac tutelam rerum, quas cotidie fieri necesse est, diis ceteris tradidit. Unde susceptam provi<de>ntiam dii secundae providentiae ita naviter retinent, ut omnia, etiam quae caelius mortalibus exhibentur, inmutabilem ordinationis paternae statum teneant. Daemonas vero, quos Genios et Lares possumus nuncupare, ministros deorum arbitra[n]tur custodesque hominum et interpretes, si quid a diis velint. Nec sena omnia referenda esse ad vim fati puta[n]t, sed esse aliquid in nobis et in fortuna esse non nihil. Et fortunae quidem inprovidos casus ignorari a nobis fatetur; instabile enim quiddam et incurrens intercedere solere, quae consilio fuerint et meditatione suscepta, quod non patiatur meditata ad finem venire. Et tunc quidem cum inpedimentum istud utiliter provenit, res illa felicitas nominatur; at ubi repugnationes istae nocivae erunt, infelicitas dicitur. Omnium vero terrenorum nihil homine praestabilius providentia dedit.

XIII

Quare idem bene hominis pronuntia[n]t esse animam corporis dominam. Et enim cum tres partes animae ducat esse, rationabilem, id est mentis optumam portionem, hanc ait capitis arcem tenere; irascentiam vero procul a ratione ad domicilium cordis deductam esse obsequique eam in loco respondere sapientiae; cupidinem atque adpetitus, postremam mentis portionem, infernas abdominis sedes tenere ut popinas quasdam et latrinarum latebras, deversoria nequitiae atque luxuriae; relegatam vero idcirco longius a sapientia hanc partem videri, nec inportuna vicinitate rationem consulturam desuper cunctorum saluti in ipsa cogitationum utilitate turbaret. Totum vero hominem in capite vultuque esse; nam prudentiam sensusque omnis non alias quam illa parte corporis contineri.

Cetera enim membra ancillari et subservire capiti, cibos et alia subministrare, vectare etiam sublime po[s]situm ut dominum atque rectorem providentiae eius a periculis vindicari. Sed machinamenta, quibus ad sentiendas et diiudicandas qualitates sensus instructi sunt, ibidem erga regiam capitis constituta esse in conspectu rationis, ut intellegendi ac persentiscendi veritas adiuvetur.

XIV

Sensus vero ipsi ad ea quae sunt sensibilia apte conposita natura intellegentiam cognatam tenent. Ac primo oculorum acies gemellas perlucidas et quadam luce visionis inlustres noscendi luminis officium tenere. Auditionem vero, aeriae naturae participem, aeris nuntiis percipere sonores. Iam gustatus solutiores esse sensus ideoque umidioribus et aquosis potius commodatos. Tactum etiam terrarum atque corporeum solidiora quaeque contingi offendique possunt sentire. Eorum etiam quae corrupta mutantur separata intellegentia est; in media namque regione oris nares natura constituit, quarum bifori via odor cum spiritu commeat. Conversiones autem multationesque odoratus causas dare easque de corruptis vel adustis vel mitescentibus aut madefactis sentiri, cum quidem ea, quae feruntur vapore vel fumo exhalantur, odorum viis iudicium sensusque succedunt; nam res[istent] integrae et aer purus numquam eiusmodi auris inficiunt eos. Sensus quidem ipsi communes nobis sunt cum ceteris animantibus; at enim hominis sollertia eiusmodi divino beneficio instructior auctiorque, quod auditus illi est visusque praestantior. Oculis namque metitus est caelum siderumque circuitus et astrorum obitus atque ortus eorumque cum significatibus spatia comprehendit, ex quo pulcherrimus et uberrimus fons ille philosophiae profluxit. Auditu vero quid homini magnificentius potuit evenire, per quem prudentiam sapientiamque condisceret numerosque orationis metiretur ac modos faceret fieretque ipse totus modulatus ac musicus? Lingua et dentium vallum et ipsius osculi venustas accessit. Quod quidem aliis animantibus ad explendam victus necessitatem inferendasque ventri copias conparatum est, sed homini promptuarium potius rectae rationis et suavissimae orationis hoc datum est, ut, quae prudentia corde conceperit, ea sensa promat oratio.

XV

Sed totius corporis habitus et figura membrorum alia condicione sunt optuma, alia longe peiora: inferiora reguntur optimatium praestantia et ipsa ministerium suggerunt victuale. Pedes ceteraque umerorum tenus capiti oboediunt. At superciliorum saepes praemuniunt oculis, ne desuper proruat, quod teneras visiones mollesque perturbet. Pulmones loco ac sui genere cordi plurimum consulunt, cum exardescit ira trepidansque celerioribus motibus vertex cordis ipsius, madens sanguine, pulmonum excipitur mollitia, siti, frigore. Lienem vero iocineri non frustra esse finitimum, ut eius redundantiam participatis haustibus relevet abstergeatque ea quae sordium fuerint purumque ac sincerum praestet, quod maxime fibris est commodum. Ventrem hiris intestinorum circumplexum et nexibus inpeditum esse, ne esculenta et potulenta sese penetrarent, sed ut retenta paulisper utilitatem sui ac censum animantibus exhiberent; nam [ne] exhaustis et labentibus usque quae inferuntur, momentis omnibus adpetendi cibi necessitas inmineret et ad hoc unum occupari nobis dies noctesque esset necesse.

XVI

Visceribus ossa sunt tecta; eadem revincta sunt nervis. Et tamen ea quae sunt internuntia sentiendi sic sunt operta visceribus, ne crassitudine sensus hebetentur. Illa etiam, quae iuncturis et copulis nexa sunt, ad celeritatem facilius se movendi, haud multis sunt inpedita visceribus. Denique ipsius capitis verticem specta: contectum tenui cute capillisque hirsutum videbis adversum vim frigoris et caloris. At enim illae op[t]imae sunt partes quas labor subigit, ut femina ipsaque sessitandi regio est. Quid de cibatu ipso loquar, quem itinera ex utero manantia, fibris iecoris adiuncta, dispertiunt in cruoris habitudinem versum, ut eum ex eo loco per omnes artus natura sollers derivari faciat? Sed e regione cordis venarum meatus oriuntur, per pulmonum spiracula vivacitatem transferentes, quam de corde susceperint, et rursus ex illo loco divisae per membra totum hominem iuvant spiritu[m]. Hinc illae anhelandi vices haustae redditaeque alterno modo, ne mutuis inpediantur occursibus. Venarum diversae sunt qualitates, quas ad procreandum e regione cervicum per medullas renum commeare et suspici inguinum loco certum est et pulsu venarum genitale seminium humanitatis exire.

XVII

At cum totius corporis tres dicat esse substantias, primam vult videri ex igni et aqua et ceteris elementis, aliam ex consimilibus partibus viscerum, ossiculorum, cruoris et ceterorum, tertiam de discrepantibus diversisque membris, id est capite, utero et articulis disparibus. Unde et substantia, quae de simplicibus constat elementis, si id quod necessitate victus extrinsecus adrogatur commodo congruit et generi singulorum, qualitatem corporis temperiemque custodit, et illis quae de consimilibus, robur auget et iis, quae inter se disparia supra diximus, pulchritudinem nutrit; et simul[abo] aequalitas ista sicci atque umidi, ferventis ac frigidi sanitatem, vires speciemque largitur, sicuti illa intemperans atque inmoderata permixtio singulis universisque vitatis animal celeri exitio corrumpit.

XVIII

Tripertitam animam idem dicit: primam eius rationabilem esse partem, aliam excandescentiam vel inritabilitatem, tertiam adpetitus; eadem cupiditatem possumus nuncupare. Sed tunc animanti sanitatem adesse, vires, pulchritudinem, cum ratio totam regit parentesque ei inferiores duae partes concordantesque inter se iracundia et voluptas nihil adpetunt, nihil commovent, quod inutile esse duxeri[n]t ratio. Eiusmodi ad aequabilitatem partibus animae temperatis, corpus nulla turbatione frangitur. Alioquin invehit aegritudinem atque invalentiam et foeditatem, cum incompositae et inaequales inter se erunt, cum irascentiam et consilium subegerit sibique subiecerit cupiditas aut cum dominam illa reginamque rationem, obsequente licet et pacata cupidine, ira flagrantior vicerit. Sed aegritudinem mentis stultitiam esse dicit eamque in partes duas dividit; harum unam inperitiam nominat, aliam insaniam vocat; et inperitae morbum ex gloriosa iactatione contingere, cum eorum, quorum ignarus est, doctrinam aliquis scientiamque mentitur; furorem vero pessima consuetudine et libidinosa vita solere evenire hancque insaniam nominari, quam vitiosa qualitas corporis prodit, cum ea quae rationi sunt parata in ipso vertice inportunis angustiis coartantur. At enim hominem tunc esse perfectum, cum anima et corpus aequaliter copulantur et inter se conveniunt sibique respondent, ut firmitas mentis praevalentibus corporis viribus non sit inferior; corporis vero tunc nativis incrementis augetur, cum valitudinis ratio procurata salubriter modum necessarii victus nescit excedere nec valitudo obteritur magnitudine externorum laborum nec pabuli sarcina inmoderatius invecti vel non, ut oportet, digesti distributique per corpus. Tunc enim artus ac membra vigoris debiti modum et vires retinent, cum id quod infertur ad totius corporis conservationem veluti singillatim exaequatum cunctis partibus dividitur. Verum enimvero tunc exitium copo<r>...

 

LIBER SECUNDUS

I

Moralis philosophiae caput est, Faustine fili, ut scias quibus ad beatam vitam perveniri rationibus possit. Verum ut beatitudinem bonorum fine ante alia contingere putes, ostendam quae de hoc Plato senserit. Bonorum igitur alia eximia ac prima per se ducebat esse, per praeceptionem cetera bona fieri existimabat. Prima bona esse deum summum mentemque illam, quam noun idem vocat; secundum ea quae ex priorum fonte profluerent esse animi virtutes: prudentiam, iustitiam, pudicitiam, fortitudinem; sed his omnibus praestare prudentiam; secundam numero ac potestate continentiam posuit; has iustitiam sequi; fortitudinem quartam esse. Differentiam hanc bonorum esse constituit: partim divina per se et prima simplicia duci bona; alia hominum nec eadem omnium existimari. Divina quapropter esse atque simplicia virtutes animi, humana autem bona eaque quorundam esse[nt], quae cum corporis commodis congruunt, et illa quae nominamus externa, quae sapientibus et cum ratione ac modo viventibus sunt sane bona, stolidis et eorum usum ignorantibus esse oportet mala.

II

Bonum primum est verum et divinum illud, optimum et amabile et concupiscendum, cuius pulchritudinem rationabiles adpetunt mentes natura duce instinctae ad[em] eius ardorem. Et quod non omnes id adipisci queunt neque primi boni adipiscendi facultatem possunt habere, ad id feruntur quod hominum est, quod secundum nec commune multis est nec omnibus similiter bonum. Namque adpetitus et agendi aliquid cupido aut ver[b]o bono incitatur aut eo quod videatur bonum. Unde natura duce cognatio quaedam est cum bonis ei animae portioni[s], quae cum ratione consentit. Accidens autem bonum est et putatur, quod corpori rebusque venientibus extrinsecus copulatur. Et illum quidem, qui natura inbutus est ad sequendum bonum, non modo sibimet intimatum putat, sed omnibus etiam hominibus; nec pari aut simili modo, verum (etiam) ... unumquemque acceptum esse, dehinc proximis et mox ceteris, qui familiari usu vel notitia iunguntur.

III

Hominem ab stirpe ipsa neque absolute malum nec bonum nasci, sed ad utrumque proclive ingenium eius esse; habere semina quidem quaedam utrarumque rerum cum nascendi origine copulata, quae educationis disciplina in partem alteram debeant emicare; doctoresque puerorum nihil antiquius curare oportet quam ut amatores virtutum velint esse, moribus, institutis eos ad id prorsus inbuere, et regere et regi discant magistra iustitia. Quare praeter cetera induci ad hoc eos oportere, ut sciant quae sequenda fugiendaque sint, esse honesta et turpia, plena illa voluptatis ac laudis, haec [tenus] dedecoris ac turpitudinis; honesta eadem, quae sunt bona, confidenter optare non oportere. Tria genera ingeniorum ab eo sunt comprehensa, quorum praestans et egregium appellat unum, alterum deterrimum pessimumque, tertium ex utroque modice temperatum medium nuncupavit: mediocritatis huius vult esse participes puerum docilem et virum progredientem ad modestiam eundemque commodum ac venustum. Eiusmodi quippe medietatis inter virtutes et vitia intercedere dicebat tertium quiddam, ex quo alia laudanda, alia culpanda essent. Inter scientiam et inscientiam validam alteram opinionem, alteram falsam pervicaciae vanitate iactatam, inter pudicitiam libidinosamque vitam abstinentiam et intemperantiam posuit, fortitudini ac timori medios pudorem et ignaviam fecit. Horum quippe, quos mediocres vult videri, neque sinceras esse virtutes nec vitia tamen mera et intemperata, sed hinc atque inde permixta esse.

IV

Malitiam vero deterrimi et omnibus vitiis inbuti hominis ducebat esse; quod accidere censebat, cum optima et rationabilis portio et quae etiam imperitare ceteris debet, servit aliis, illae vero vitiorum ducatrices, iracundia et libido, ratione sub iugum missa dominantur. Eandem malitiam de diversis, abundantia inopiaque, constare; nec solum eam inaequalitatis vitio claudicare arbitratur, sed etiam incumbere dissimilitudine; neque enim posse[t] cum bonitate congruere, quae a semetipsa tot modis discrepet et non solum disparilitatem, sed etiam inconcinnitatem prae se gerat. Tres quapropter partes animae tribus dicit vitiis urgueri: prudentiam indocilitas inpugnat, quae non abolitionem infert scientiae, sed contraria est disciplinae discendi huius duas ab eo species accipimus, inperitiam et fatuitatem, quarum inperitia sapientiae, fatuitas prudentiae inveniuntur inimicae, iracundiam audacia; in eius comitatum secuntur indignatio et incommobilitas aorgesian sic interim dixerim, quae non extinguit incitamenta irarum, sed ea stupore defigit immobili. Cupiditatibus luxuriam, id est adpetitus adplicat voluptatum et desideriorum ad fruendum potiendumque haustus inexplebiles. Ex hac manat avaritia atque lascivia, quarum altera liberalitatem coercet, altera inmoderatius fundendo patrimonia prodigit facultates.

V

Sed virtutem Plato habitum esse dicit mentis optime et nobiliter figuratum, quae concordem sibi, quietem, constantem etiam eum facit, cui fuerit fideliter intimata, non verbis modo sed factis etiam secum et cum ceteris congruentem: haec vero proclivius, si ratio in regni sui solio constituta adpetitus e(s)t iracundias semper [in] domitas et in frenis habet ipsaeque ita oboediunt, ut tranquillo ministerio fugantur. Unimodam vero esse virtutem, quod bonum suapte natura[e] adminiculo non indiget, perfectum autem quod sit solitudine debet esse contentum. Nec solum aequalitas verum etiam similitudo cum virtutis ingenio coniungitur: ita enim secum ex parte omni congruit, ut ex se apta sit sibique respondeat. Hinc et medietates easdemque virtutes ac summitates vocat, non solum quod careant redundantia et egestate, sed quod in meditullio quodam vitiorum sitae sint; fortitudo quippe circumsistitur hinc audacia, inde timiditate; audacia quidem confidentiae fit abundantia, metus vero vitio deficientis audaciae.

VI

Virtutum perfectae quaedam, inperfectae sunt aliae; et inperfectae illae, quae in omnibus beneficio solo naturae proveniunt vel quae solis disciplinis traduntur et magistra ratione discuntur;eas igitur, quae ex omnibus constent, dicemus esse perfectas. Inperfectas virtutes semet comitari negat; eas vero, quae perfectae sint, individuas sibi et inter se conexas esse ideo maxime arbitratur, quod ei, cui sit egregium ingenium, si accedat industria, usus etiam et disciplina, quam dux rerum ratio fundaverit, nihil relinquetur, quod non virtus administret. Virtutes omnes cum animae partibus dividit et illam virtutem, quae ratione sit nixa et est spectatrix diiudicatrixque omnium rerum, prudentiam dicit atque sapientiam; quarum sapientiam disciplinam vult videri divinarum humanarumque rerum, prudentiam vero scientiam esse intellegendorum bonorum et malorum, eorum etiam, quae media dicuntur. In ea vero parte quae iracundior habeatur fortitudinis sedes esse et vires animae norvosque ad ea inplenda, quae nobis severius agenda legum inponuntur imperio. Tertia pars mentis est cupidinum et desideriorum, cui necessario abstinentia comes est, quam vult esse servatricem convenientiae eorum, quae natura recta pravaque sunt in homine. A displicentia(m) ad mediocritatem libido flectitur actusque voluptarios ratione huius dicit ac modestia coerceri.

VII

Per has tres animae partes quartam virtutem, iustitiam, aequaliter dividentem se scientiamque causam esse dicit, ut unaquaeque portio(re) ratione ac modo ad fungendum munus oboediat. Hanc ille heros modo iustitiam nominat, nunc universae virtutis nuncupatione conplectitur et item fidelitatis vocabulo nuncupat; sed cum ei a quo possidetur est utilis, benivolentia est, at cum foras spectat et est fida speculatrix utilitatis alienae, iustitia nominatur. Est et illa iustitia, quae quartum in vulgata divisione virtutum locum possidet, quae cum religiositate, id est hosioteti, copulatur; quarum religiositas deum honori ac suppliciis divinae rei mancipata est, illa vero hominum societatis et concordiae remedium atque medicina est. Duabus autem aequalibus de causis utilitatem hominum iustitia regit, quarum est prima numerorum observantia et divisionum aequalitas et eorum quae pacta sunt symbole, ad haec ponderum mensurarumque custodia et communicatio opum publicarum; secunda finalis est et veniens ex aequitate partitio, ut singulis in agros dominatus congruens deferatur ac servetur, (bonus) opimis optatior, minor non bonis; ad hoc bonus quisque natura et industria in honoribus et officiis praeferatur, pessimi cives luce careant dignitatis. Sed ille iustus in defetendo honore ac servando modus est ei qui est suffragator bonorum et malorum subiugator, ut semper in civitate emineant, quae sunt omnibus profutura, iaceant et subiecta sint cum suis auctoribus vitia.

VIII

Quod facilius obtinebitur, si duobus exemplis instruamur: unius divini ac tranquilli ac beati, alterius inreligiosi et inhumani ac merito intestabilis, ut pessimo quidem alienus et aversus a recta vivendi ratione, pro facultate sua divino illi et caelesti bonus similior esse velit. Hinc rhetoricae duae sunt apud eum partes, quarum una est disciplina contemplatrix bonorum, iusti tenax, apta et conveniens cum secta eius qui politicus vult videri; alia vero adulandi scientia est, captatrix verisimilium, usus nulla ratione collectus sic enim alogon trithen elocuti sumus, quae persuasum velit quod docere non valeat. Hanc dynamin tou peithein aneu tou didaskein definivit Plato, quam civilitatis articuli umbram, id est imaginem, nominavit. Civilitatem, qua politiken vocat, ita vult a nobis intellegi, ut eam esse ex virtutum numero sentiamus. Nec solum agentem atque in ipsis administrationibus rerum spectari, sed ab ea universa discerni; nec solum providentiam prodesse civilibus rebus, sed omnem sensum eius atque propositum fortunatum et beatum statum facere civitatis.

IX

Haec eadem utilitati animae procurat duobus modis; altera namque lagalis est, iuridicialis altera. Sed prior consimilis est exercitationi, per quam pulchritudo animae et robur adquiritur, sicut exercitatione valitudo corpis gratiaque retinetur; iuridicialis illa medicinae par(s) est, nam morbis animae medetur sicut illa corporis. Has disciplinas vocat plurimumque earum curationem commoditatis adferre profitetur. Harum imitatrices esse coquinam et unguentariam et artem sophisticam professionemque iuris blandas et adsentationum inlecebris turpes profitentibus, inutiles cunctis. Quarum sophisticam coquinae coniungit; nam ut illa medicinae professione interdum opinionem inprudentium captat, quasi ea quae agit cum morborum medela conveniant, sic sophisticen imitata iuridicialem statum dat opinionem stultis, quasi iustitiae studeat, quam iniquitati favere constat. Unguentariam vero professio[nes] iuris imita[n]tur; nam sicut illa dum remedio vult esse, per quod species corporibus ac valitudo serventur, non modo utilitatem corporum minuit, sed robur etiam viresque frangit et verum colorem ad desidiam sanguinis mutat, sic haec (in) scientiam imitata iuris simulat quidem virtutem se animis augere, cenervat autem, quod in illis nativae fuerit industriae. Virtutes eas doceri et studeri posse arbitrabatur, quae ad rationabilem animum pertinent, id est sapientiam et prudentiam; et illas, quae vitiosis partibus pro remedio resistunt, id est fortitudinem et continentiam, rationabiles quidem esse, sed superiores virtutes pro disciplinis haberi, ceteras, si perfectae sunt, virtutes appellat; si semiperfectae sunt, non illas quidem disciplinas vocandas esse censet, sed nec in totum existimat disciplinis alienas. Iustitiam vero, quod trinis animae regionibus sparsa sit, artem vivendi ac disciplinam putat, et nunc docilem esse, nunc usu et experiendo provenire.

X

Bonorum autem quaedam sui gratia adserit adpetenda, ut beatitudinem, ut bonum gaudium; alia non sui, ut medicinam; alia et sui et alterius, ut providentiam ceterasque virtutes, quas et sui causa expetimus ut praestantes per se et honestas et alterius, id est beatitudinis, qui virtutum exoptatissimus fructus est. Hoc pacto etiam mala quaedam sui causa fugitanda sunt, alia ceterorum, pleraque et sui et aliorum, ut stultitia et eiusmodi vitia, quae et sui causa vitanda sunt et eorum quae accidere ex his possunt, id est miseriae atque infelicitatis. Eorum, quae adpetenda sunt, quaedam absolute bona dicimus, quae semper atque omnibus, cum adsunt, inchunt commoda, ut virtutes, quarum beatitas fructus est, alia quibusdam nec cunctis vel perpetuo bona, ut vires, valitudo, divitiae et quaecumque corporis et fortunae sunt. Pari pacto et eorum quae declinanda sunt, quaedam omnibus ac semper videri mala, quando nocent atque obsunt, ut sunt vitia et infortunia, quaedam aliis nec ea semper nocere, ut aegritudinem, egestatem et cetera.

XI

Sed virtutem liberam et in nobis sitam et nobis voluntate adpetendam; peccata vero esse non minus libera et in nobis sita, non tamen ea suscipi voluntate. Namque ille virtutis spectator cum eam penitus intellexerit bonam esse et benignitate praestare, ad eam adfectabit profecto et sectandam existimabit sui causa; (a)ut item ille, qui senserit vitia non solum turpitudinem existimationi invehere, sed nocere alio pacto fraudique esse, qui potest sponte se ad eorum consortium iungere? Sed si ad eiusmodi mala pergit ac sibi usuram eorum utilem credit, deceptus errore et imagine boni sollicitatus quidem, insciens vero ad mala praecipitatur; discrepes quippe a communi sententia, si non quidem ignores quid pauperiem ac divitias intersit et, cum hec in proclivi sita sint nec pauperies honestatem vel turpitudinem divitiae adlaturae sint, si egestatem rerum victui necessariarum copiis praeferas ineptire videaris; et adhuc illud absurdius, si quis sanitatem corporis spernat eligens morbos; sed illud postremae dementiae est, cum, qui virtutis pulchritudinem oculis animae viderit utilitatemque eius usu et ratione perspexerit, non ignarus quantum dedecoris atque incommodi adipiscatur ex participatione vitiorum, tamen addictum se velit vitiis.

XII

Corporis sanitatem, vires, indolentiam ceteraque eius bona extraria, item divitias et cetera quae fortunae commoda ducimus, ea non simpliciter bona nuncupanda sunt. Nam si quis ea possidens usu se abdicet, ea illi inutilia erunt; si quis autem eorum usum converterit ad malas artes, ea illi etiam noxia videbuntur.Vitiis subiectus erit qui ea possidet, haberi haec etiam oberit. Udne colligitur simpliciter bona haec dici non oportere, ut ea etiam quae sunt ..., morbos atque pauperiem ceteraque ... existimari oportet. Nam qui tenuis est, si modificetur in sumptibus, nullam noxam ex eo sentiet et qui recte pauperie sua utitur non solum nihil capiet incommodi, verum ad tollenda cetera melior atque praestantior fiet. Si igitur nec habere pauperiem neque eam ratione regere contrarium est, paupertas per se malum non est. Voluptatem vero neque bonum esse absolute neque simpliciter malum, sed eam, quae sit honesta nec pedendis rebus sed gloriosis actibus veniat, non esse fugdendam, illam vero, quam aspernetur natura ipsa turpi delectatione quaesitam, vitari oportere censebat. Sollicitudinem et laboem, si naturabiles essent et ab ipsa virtute descenderent et essent pro aliqua praeclara administratione susceptae, adpetibiles ducebat esse; sed si adversum naturam turpissimarum rerum causa gignerentur, malas intestabilesque esse. Non sola tristia et voluptates accidere animis et venire corporibus, sed esse medium quendam statum, qualis est cum abest tristitia nec tamen laetitiam adesse sentimus.

XIII

Ex his quae in nobis sunt, primum bonum atque laudabile est virtus, bonum studenti. Ideo honestum appellari oportet; solum quippe quoad honestum est bonum ducimus, ut e(s)t malum turpe; ac merito quod turpe est bonum non potest esse. Amicitiam ait sociam eamque consensu consistere reciprocamque esse ac delectationis vicem reddere, quando aequaiter redamat. Hoc amicitiae commodum provenit, cum amicus eum quem diligit partiter ac se cupit prosperis rebus potiri. Aequalitas ista non aliter provenit nisi similitudo utroque parili caritate conveniat. Nam ut pares paribus inresolubili nexu iunguntur, ita discrepantes et inter se disiuncti sunt nec aliorum amici. Inimicitiarum autem vitia gignuntur ex malivolentia, per dissimilitudinem morum et distantiam vitae et sectas atque ingenia contraria. Alia etiam amicitiae genera dicit esse, quarum pars voluptatis gignitur causa, pars necessitatis. Necessitudinum et liberorum amor naturae congruus est, ille alius abhorrens ab humanitatis clementia, qui vulgo amor dicitur, est adpetitus ardens, cuius instinctu per libidinem capti amatores corporum in eo quod viderint totum hominem putant. Eiusmodi calamitates animarum amicitias idem appellari vetat, quod mec mutuae sint nec reciprocari queant, ut ament atque redamentur, nec constantia illis adsit et diuturnitas desit amoresque eiusmodi satietate ac paenitentia terminentur.

XIV

Plato tres amores hoc genere dinumerat, quod sit unus divinus cum incorrupta mente et virtutis ratione conveniens, non paenitendus; alter degeneris animi et corruptissimae voluptatis; tertius ex utroque permixtus, mediocris ingenii et cupidinis modicae. Animas vero fusciores inpelli cupidine corporum unumque illis propositum esse, ut eorum usura potiantur atque eiusmodi voluptate et delectatione ardorem suum mulceant; illas veroquae facetae et urbanae sint animas bonorum deamare et studere illis factumque velle, uti quam plurimum potiantur binis artibus et meliores praestantioresque reddantur. Medias ex utroque constare nec delectationibus corporum prorsus carere et lepidis animarum ingeniis capi posse. Ut ille igitur amor taeterrimus et inhumanissimus atque turpis non ex rerum natura, sed aegritudine corporali morboque colligitur, sic ille divinus, deorum munere beneficioque concessus, adspirante caelesti cupidine in animos hominum credatur venire. Est amoris tertia species, quam diximus mediam, divini atque terreni proximitate collectus nexuque et consortio parili copulatus, et ut rationi propinquus est divinus ille, ita terrenus ille cupidini iunctus est et voluptati.

XV

Culpabilium autem virorum quattuor formae sunt, quarum prima honori p(o)etarum est, sequens abstemiorum, tertia popularis, tyrannicae dominationis est ultima. Evenit quapropter primum illud mentibus vitium, cum vigor rationis elanguerit superiorque et robustior fuerit animae portio in qua ira dominatur. at quae oligarchia dicitur, ea sic nascitur, cum, propter pessimum pastum eius partis animae quae ex cupiditatibus constat,non solo rationabilitatis et irascentiae loca possidentur, sed etiam eorum quae non necessaria sunt cupidine. Hunc talem Plato lucricupidinem atque accipitrem pecuniae nominavit. Qualitas popularis existit, cum indulgentia cupidines roboratae non solum iustis desideriis exardescunt, sed sibi etiam quasi obviae atque occursantes et illam consiliariam et illam alteram iratiorem animam condicionibus suis presserint. Tyrannidis genus ex luxuriosa et plena libidinis vita, quae ex infinitis et diversis et inlicitis voluptatibus conflata mente tota dominatur.

XVI

Qui sit autem pessimus, eum non solum turpem et damnosum et contemptorem deorum et inhumanam atque insociabilem vitam ait vivere, sed nec cum proximis secumque congruere atque ideo non a ceteris modo, verum etiam a se discrepare nec aliis tantum, sed sibi etiam inimicum esse et idcirco hunc talem neque bonis nec omnino cuiquam nec sibi quidem amicum esse. Sed eum pessimum videri quem nulla malignitatis superlatio possit excedere; hunc talem numquam in agendis rebus expedire se posse, non solum propter inscientiam, sed quod ipse etiam sibimet sit ignotus et quod malitia perfecta seditionem mentibus pariat, inpediens incepta eius atque meditata consilia nec permittens quicquam eorum quae volet. Pessimo quapropter deterrimoque non ea tantum vitia quae contra naturam sunt pariunt exsecrabilitatem, ut est invidentia, ut est de alienis incommodis gaudium, sed etiam quae natura non respuit, voluptatem dico atque aegritudinem, desiderium, amorem, misericordiam, metum, pudorem, iracundiam. Idcirco autem hoc evenit, quod inmoderatum ingenium, in quaecumque proruerit,modum non habet atque ideo semper ei aut deest aliquid aut redundat. Hinc eiusmodi homini est amor omni tenore corruptus, quod non solum effrenatis cupiditatibus et inexplebili[s] siti haurire avet omnia genera voluptatis, sed quod ipso etiam formae iudicio inrationabili errore distrahitur, ignorans veram pulchritudinem et corporis effetam et eneruem et fluxam cutem deamans, nec saltem coloratos sole aut exercitatione solidatos, sed opacos umbra vel desidia molles et cura nimia emedullatos artus magni facit.

XVII

Non sponte grassari malitiam multis modis constat; namque iniuriam inordinatam passionem et aegritudinem mentis esse ait. Unde ad delinquendum arbitratur homines non sponte ferri. Quis enim tantum mali voluntate susciperet, ut in optima mentis suae parte scelus et flagitium sciens veheret? Cum igitur possessio mali ab inprudentibus capitur, usum eius et actiones oportet ab ignorantibus sustineri idcircoque peius est nocere quam noceri, quod enim his rebus nocetur quae sunt viliores, corporis et externis, qua vel inminui possunt vel fraudibus interire, inlaesis potioribus, quae ad ipsam attinent animam. Sed nocere longe peius esse ex eo intellegi potest, quod animi<s> bonis eo vitio pernicies infertur plusque sibi obest qui alium cupit perditum quam illi nocet, adversum quem talia machinatur. Et cum nocere alteri malorum omnium maximum sit, multo fit gravius, si qui nocet habeat inpune, graviusque est et acerbius omni supplicio, si noxio inpunitas deferatur nec hominum interim animadversione plectatur, sicut gravis est acerbissimorum morborum carere medicina, medentes fallere nec uri aut secari eas partes, quarum dolore incolumitati residuarum partium consulatur.

XVIII

Quare, ut optumi medici conclamatis desperatisque corporibus non adhibent medentes manus, ne nihil profutura curatio doloribus spatia promulget, ita eos quorum animae vitiis inbutae sunt nec curari queunt medicina sapientiae, e[o]mori praesta[n]t. Namque eum cui non ex natura nec ex industria recte vivendi studium conciliari potest, vita existimat Plato esse pellendum vel, si cupido vitae eum teneat, oportere sapientibus tradi, quorum arte quadam ad rectiora flectatur. Et est sane melius talem regi nec ipsum regendi habere alios potestatem nec dominari, sed servire servitium, inpotem ipsum aliorum addici potestati parendi potius quam iubendi officia sorditum. Virum pessimum non solum deteriorem, sed miseriorem etiam dicebat esse, quod distrahatur semper seditione vitiorum et desideriorum aestibus differatur; qui quanto pluri<m>um cupitior sit, tanto egentior sibimet et propterea aliis videri potest. Sperata quippe atque exoptata vix pauca et cum maxima aerumna proveniunt iisque flagrantiores cupidines furoresque succedunt nec futuris modo angitur malis, verum etiam praeteritis transactisque torquetur. Quos omnes morte sola ab eiusmodi malis educi posse manifestum est.

XIX

Sed adprime bonos et sine mediocritate deterrimos paucos admodum rarioresque et, ut ipse ait, numerabiles esse; eos autem, qui nec plane optimi nec oppido deterrimi sint, sed quasi medie morati, plures esse. Sed neque superiores obtinere recta omnia neque culpabiles in omnibus labi. Horum vitia nec gravata nec intempestiva sunt aut nimium criminosa, quorum substantia est ex redundantia vel defectu, quibus et adprobationis integritas et modus est et qui inter laudem vituperationemque mediam viam vadunt. Iisque rerum capessendarum eiusmodi studia excitantur, ut nunc boni atque honesti eos rationes invitent, nunc inhonesta lucra et turpes inliciant voluptates. Talibus viris nec amicitiarum fides perseverat et amores non semper inprobi nec honesti tamen eorum animos incurrunt.

XX

Perfecte sapientem esse non posse dicit Plato, nisi ceteris ingenio praestet, artibus et prudentiae partibus absolutus atque iis iam tum a pueris inbutus, factis congruentibus et dictis adsuetus, purgata et efficata animi voluptate, eiectis ex animo hinc ... abstinentia atque patientia omnibusque doctrinis ex rerum scientia eloquentiae venientibus. Eum qui per haec profectus fidenti et securo gradu virtutis via graderetur, adeptum solidam vivendi rationem, repente fieri perfectum; hunc repente praeteriti futurique aevi ultimas partes adtingere et esse quodammodo intemporalem. Tum post hoc, vitiis exclusis incertisque etiam missis, omnia quae ad beatam vitam f(u)erunt non ex aliis pendere nec ab aliis deferri sibi posse, sed in sua manu esse sapiens recte putat. Quare nec in secundis rebus effertur nec contrahitur in adversis, cum se ornamentis suis ita instructum sciat, ut ab his nulla vi segregetur. Hunc talem non solum inferre, sed ne referre quidem oportet iniuriam. Non enim eam contumeliam putat, quam inprobus faciat, set (eam non putat, quam) patientia firmiter toleret, quando quidem naturae lege in animo eius sculptum sit quod nihil horum possit nocere sapienti, quae opinantur ceteri mala esse. Equidem sapientem illum conscientia sua fretum, securum et confidentem in omnin vita dicit futurum, quod et omnia accidentia reputet ad meliores rationes trahens et quod nihilo morose vel difficulter excipiat sibique persuadeat pertinere res suas ad inmortales deos. Iam ille diem mortis suae propitius nec invitus exspectat, quod de animae inmortalitate confidat; nam vinculis liberata corporeis, sapientis anima remigrat ad deos et pro merito vitae purius castiusque transactae hoc ipso usu deorum se condicioni conciliat.

XXI

Eundem sapientem optimum nominat ac bonus ac p[rudentem recte arbitratur, cuius sane consilia cum factis rectissimis congruunt et cui principia profecta sunt a iusti ratione. Ad hoc sapientem et fortissimum dicit esse, ut qui vigore mentis ad omnia perpetienda sit paratus. Inde est quod fortitudinem nervos animi ipsasque cervices ait, ut ignaviam animae dicit inbecillitati esse finitimam. Divitem hunc solum quidem recte putat, quippe cum thensauris omnibus pretiosiorem solus videatur possidere virtutem. Opes etiam quia solus sapiens potest in usibus necessariis regere, videri ditissimus debet. Nam ceteri quamvis sint opibus adfluentes, tamen quod vel usum earum nesciant vel deducant eas ad pessimas partes inopes videtur. Egestatem namque non abstinentia pecuniae, sed (p)raesentia, inmoderatum cupidinum gignit. Philosophum oportet, si nihil indigens erit et omnium contumax et superior iis quae homines acerba toleratu arbitrantur, nihil secus agere quam ut semper studeat animam corporis consortio separare, et ideo existimandam philosophiam esse mortis adfectum consuetudinemque moriendi.

XXII

Bonos omnes oportet inter se amicos esse, etsi sunt minus noti, et potestate ipsa, qua mores eorum sectaeque conveniunt, amici sunt habendi; paria quippe a similibus non abhorrent. Unde inter solos bonos fidem amicitiae esse constat. Sapientia amatorem boni adulescentem facit, sed eum qui probitate ingenii sit ad artes bonas promptior. Nec deformitas corporis talem abigere poterit adpetitum; nam cum ipsa anima conplacita est, homo totus adamatur; cum corpus expetitur, pars eius deterior est cordi. Iure igitur putandum est eum qui sit gnarus bonorum cupitorem quoque eiusmodi rerum esse; is enim solus boni<s> desideriis accenditur, qui bonum illud oculis animi videt; hunc esse sapientem. Stultus vero quoniam est ignarus, osor quoque nec amicus virtutum sit necesse est. Nec frustra hic talis amator est turpium voluptatum. Sapiens nullo modo merae voluptatis quidem alicuius gratia veniet ad agendum, nisi praesto fuerint honesta emolumenta virtutis. Hunc eundem cum eiusmodi voluntate oportet vitam vivere honestam et admirabilem plenamque laudis et gloriae neque harum modo rerum causa ceteris omnibus praeferri, verum etiam iucunditate et securitate solum et semper frui. Nec angetur carissimis orbatus adfectibus, vel quod ex se omnia sunt apta quae ad beatitudinem pergunt, vel quod decreto et lege rectae rationis interdicitur eiusmodi adflictatio et quod, si de tali se causa discruciet, illam aegritudinem vel propter eum qui est emortuus suscipiat, quasi in peiore sit parte, aut sua gratia, quod tali necessitudine doleat se privatum esse: sed neque obiti causa lamentationes suscipi oportet, si sciamus illum neque aliquid mali passum ac, si bonae fuerit voluntatis, etiam melioribus adgregatum, neque sui gratia, ut qui in se reponit omnia nec cuiusquam absentia virtutis esse indigens potest, cuius perpetuam possessionem sibi vindicat. Igitur sapiens non erit tristis.

XXIII

Sapientiae finis est, ut ad dei meritum sapiens provehatur hancque futuram eius operam, ut aemulatione vitae ad deorum actus accedat. Verum hoc ei poterit provenire, si virum perfecte iustum, pium, prudentem se praebeat. Unde non solum in perspectandi cognitione, verum etiam agendi opera sequi eum convenit, quae diis atque hominibus sint probata, quippe cum summus deorum cuncta haec non solum cogitationum ratione consideret, sed prima, media, ultima obeat conpertaque intime providae ordinationis universitate et constantia regat. Verum enimvero illum omnibus beatum videri, cui[us] et bona suppetunt et, quemadmodum carere vitiis debeat, callet. Una quidem beatitudo est, cum ingenii nostra praesentia tutamur quae perficimus; alia, cum ad perfectionem vitae nihil deest atque ipsa sumus contemplatione contenti. Utrarumque autem felicitatum origo ex virtute manat. Et ad ornamentum quidem genialis locis (est virtutis) nullis extrinsecus eorum quae bona ducimus adminiculis indigemus. Ad usum autem vitae communis corporis cura et eorum quae extrinsecus veniunt praesidiis opus est; ita tamen ut haec eadem fiant virtute meliora eiusque suffragio beatitudinis commodis copulentur, sine qua haec in bonis minime sunt habenda. Nec frustra est quod sola virtus fortunatissimos potest facere, cum absque ha(e)c ex aliis prosperis non possit felicitas inveniri. Sapientem quippe pedisequum et imitatorem dei dicimus et sequi arbitramur deum; id est enim hepou theoi. Non solum oportet, dum vitam colit, digna dis gerere nec agere ea quae eorum maiestati displiceant, verum et tunc cum corpus relinquit, quod non faciet invito deo; nam etsi in eius manu est mortis facultas, quamvis sciat se terrenis relictis consecuturum esse meliora, non accerset sibi tamen eam, nisi necessario perpetiendum esse istud lex divina decreverit. Mortem eius etsi anteactae vitae ornamenta cohonestant, honestiorem tamen et rumoris secundi oportet esse. Cum securus de posteritatis suae vita ad inmortalitatem animam permittit ire, eam, quod pie vixerit, praecipit fortunatorum habituram loca, deorum choreis semideumque permixtam.

XXIV

De cuitatum vero constitutione et de observatione regendarum rerum publicarum ita censet Plato. Iam principio civitatis formam definit ad hunc modum: civitatem esse convictum inter se hominum plurimorum, in quibus sint regentes alii, ceteri inferiores, coniuncti inter se concordia et invicem sibi opem atque auxilium deferentes, isdem legibus, rectis tamen, officia sua temperantes; unamque civitatem isdem moenibus illam futuram, ut eadem velle atque eadem nolle incolarum mentes adsueverint. Quare suadendum est fundatoribus rerum publicarum, ut usque ad id locorum plebes suas augeant, dum rectori omnes noti esse possunt nec sibimet incogniti; sic enim fiet ut omnes una mente sint invicemque sibi factum velint. Magnam sane civitatem non habitantium multitudine eorumque magis virtutibus niti oportet; vires enim non corporis nec pecuniae collectas dominatione multorum existimandas putat cum vecordia inpotentiaque, sed cum decreto communi virtutibus omnibus ornati viri incolae et omnes fundati legibus obsecuntur. Ceteras vero, quae non ad hunc modum forent constitutae, non arbitrabatur sanas civitates, sed taetras et morbis tumentes. Res publicas eas demum fundatas ratione dicebat esse, quae ordinatae ad instar animarum forent, ut pars optima, quae prudentia sapientiaque praecellit, imperitet multitudini et, ut illa totius habet curam corporis, ita prudentiae dilectus tueatur universae commoda civitatis. Fortitudo etiam, pars virtutis secunda, ut vi sua adpetentiam castigat et reprimit, ita in civitate vigilet. Excubitorum loco quidem militet iuventus pro utilitate cunctorum, sed inquietos et indomitos ac propterea pessimos cives refrenet, contineat ac, si necesse sit, frangat potioris ex consilii disciplina. Illam vero desideriorum tertiam partem plebi et agricolis partem ducit, quam existimat moderatis utilitatibus sustinendam. At enim rem publicam negat posse consistere, nisi is qui imperitat habeat sapientiae studium, aut is ad imperandum deligatur quem esse inter omnes sapientissimum constat.

XXV

Moribus et huiuscemodi cunctos cives inbuendos esse dicit, ut iis in quorum tutelam et Fidem res publica illa creditur auri atque argenti habendi cupido nulla sit, ne specie communi privatas opes adpetant, nec eiusmodi hospitia succedant, ut ceteris non reclusa sit ianua; cibos victumque ita sibi curent, ut acceptam mercedem ab his, quos protegunt, communibus epulis insumant. Matrimonia quoque non privatim maritanda esse, sed fieri communia despondente ipsa eiusmodi nuptias publice civitate[s], sapientibus magistratibus sorte quadam ei negotio praeditis idque praecipue curantibus, ne dispares sui vel inter se dissimiles copulentur. Hic adnectitur utilis necessariaque confusio, ut permixta nutrimenta puerorum ignotorum adhuc agnitionis parentibus adferant difficultatem, ut, dum suos liberos nesciunt, omnes quos viderint aetatis eius suos credant et veluti communium liberorum omnes omnium sint parentes. Ad hoc ipsorum conubiorum quaeritur tempestiva coniunctio, cuius futuram stabilem fidem credit, si cum harmonia musicae dierum consonent numeri. Et qui de nuptiis talibus erunt orti studiis congruentibus inbuentur et optimis disciplinis communi praeceptorum magisterio docebuntur, non virile secus modo, verum etiam feminarum, quas vult Plato omnibus [p]artibus quae propriae virorum putantur coniungendas esse, bellicis et gymnicis et musicis; quippe utriusque cum natura una sit, eandem esse virtutem. Eiusmodi civitatem nullis extrinsecus latis legibus indigere; regi eam quippe prudentia et eiusmodi institutis ac moribus, quibus fundata ceteras leges non requirat. Et hanc quidem et figmentum aliquod veritatis exempli causa per se compositam vult esse rem publicam.

XXVI

Est et alia optima quidem et satis iusta quidem et ipsa specie et dicis causa civitas fabricata, non ut superior sine evidentia, sed iam cum aliqua substantia. In hac non suo nomine de statu et de commodis civitatis requirens originis eius principia et fundamenta disponit, sed eo tendit quemadmodum civilis gubernator, eiusmodi locum conventusque multitudinum nactus, iuxta naturam praesentium rerum et convenarum debeat fecere civitatem plenam bonarum legum et morum bonorum. In hac equidem easdem puerorum nutricationes, easdem vult esse artium disciplinas; sed in conubiis et partibus et patrimoniis ac domibus desciscit a prioris observatione rei publicae, matrimonia privata et singularia faciens; procorumque ipsorum, etsi in contrahendo matrimonio consulere ex voluntate sua debeant, universae tamen civitatis principibus ut communis commodi causam decernit spectandam esse. Quare et dites inferiores nuptias non recusent et locupletium consortium inopes consequantur; et, si vires opum congruunt, ingenia tamen diversa miscenda esse, ut iracundo tranquilla iungatur et sedato homini incitatior mulier adplicetur, ut talibus observationum remediis et profectibus suboles natura discrepante confecta morum proventu meliore coalescat et ita conpositarum domorum opibus civitas ageatur; puerperia ipsa morum dissimili seminio concepta cum utriusque instar similitudinis traxerint, neque illis vigorem in rebus gerendis neque tamen spectandis consilium defuturum. Instituendos vero eos esse, non utcumque parentes nec ita sexus esse stratus censuerit civitatis. Domus vero et possessionen habeant privatas, ut queunt singuli, quae quidem nec inmensum augeri per avaritiam nec prodigi per luxuriam aut deseri per neglegentiam sinit. Legesque huic civitati promulgari iubet et legum moderatorem, cum aliquid tale concipiet, ad contemplandas virtutes hortatur.

XXVII

Inperitandi autem modum eum esse utilem censet qui ex tribus fuerit temperatus. Nec enim vel optimatium vel etiam popularis imperii solos et meros status utiles arbitratur nec inpunitas rectorum culpas relinquit, sed magis censet his debere constare rationem, qui sint potestate potiores. Et alii publicarum rerum status definiti ab eo putantur nitentes ad bonos mores et super ea re publica, quam vult emendatione constare, rectori mandat non prius residuas conpleat aut vitiosas leges correctas velit quam mores perniciosos et disciplinas corrumpentes commoda civitatis ad meliora converterit. A quibus si consilio et suadela depravata multitudo deflecti non poterit, abducenda est tamen ab incepto vi et ingratis. In actuosa vero civitate describit quemadmodum simul omnis hominum multitudo bonitate et iustitia conducta habeatur. Hi tales conplectentur proximos, honores custodient, intemperantiam arcebunt, iniuriam refrenabunt, pudicitiae ornamentisque ceteris vitae honores maximos deferentes. Nec temere multitudo convertetur ad eiusmodi rerum publicarum status, nisi qui optimis legibus et egregiis institutis fuerint educati, moderati erga ceteros, inter se congruentes.

XXVIII

Quattuor culpabilium civium genera esse: unum eorum qui sunt Honore praecipui, alterum paucorum penes quos rerum est potestas, tertium omnium, ultimum dominationis tyrannicae. Et primum quidem confit, cum prudentiores viri per magistratus seditiosos civitate pelluntur deferturque ad illos potestas qui sint manu tantummodo strevi, nec [h]ii qui blandiore consilio agere res possint adipiscuntur imperii facultatem, sed qui turbidi violentique sunt. Paucorum vero status obtinentur, cum inopes criminosi multi simul paucorum divitum inpotentiae subiacentes dederint se atque permiserint omnemque regendi potestatem non mores boni sed opulentia fuerit consecuta. Popularis factio roboratur, cum inops multitudo viribus obtinuerit adversus divitum facultates lexque (e) iussu populi fuerit promulgata, ut ex aequo liceat omnibus honores capessere. Ad haec tyrannis illa, singulare dominationis caput, tunc oritur, cum [h]is qui leges contumacia sua ruperit simili legum coniuratione adoptatus imperium invaserit, constituens deinceps uti omnis civium multitudo, desideriis eius et cupiditatibus parens, obsequium suum tali fine moderetur.

 

Книго

[X]